Page images
PDF
EPUB

C. SALLUSTI CRISPI

OPERA

QUAE SUPERSUNT.

AD FIDEM CODICUM MANU SCRIPTORUM RECENSUIT, CUM SELECTIS CORTII NOTIS SUISQUE COMMENTARIIS EDIDIT ET INDICEM ACCURATUM

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

C. SALLUSTI CRISPI

HISTORIARUM FRAGMENTA.

PLENIORA, EMENDATIORA ET NOVO ORDINE

DISPOSITA SUISQUE COMMENTARIIS ILLUSTRATA
EDIDIT ET INDICES ACCURATOS

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

FRIDERICUS KRITZIUS

$. P. D.

ERNESTO WUESTEMANNO.

Non Te fugit, Wuestemanne carissime, viginti paene abhinc annis me agitasse consilium Sallustiana Fragmenta edere. Ut autem rem vix inchoatam primo differrem, mox omitterem, quibus caussis factum sit, noli quaerere; nonnullae enim fortuitae fuere ac leves, plures paullo graviores, omnes vero tales, quarum meminisse haud iuvet. Ita quum tota res mihi paullatim in oblivionem venisset, neque amplius de Fragmentorum negotio cogitarem, ante tres annos amicis nonnullis graviter me adhortantibus, ut rem olim inceptam exsequerer, ad Sallustiana studia hoc impulsu regressus enixe operam dedi, ut illorum voluntati satisfacerem. Exspectationi num satisfecerim, ipse nescio; quamquam hoc affirmare non dubito, moram illam, quae inter inceptam et absolutam editionem intercessit, libro non solum non detrimento fuisse, sed, compluribus interea adiumentis accedentibus, quibus olim mihi carendum fuisset, magnam attulisse utilitatem. Neque hoc vereor, ne edendis Sallustii Fragmentis inutilem laborem ac supervacaneum susceperim, quippe quae, quamvis praestantissimis antiquitatis reliquiis annumeranda accurataque cognitione dignissima, adhuc eodem fere statu sint, quo Cortius ea reliquit, id est, in summa confusione tantaque obscuritate, ut exiguam aut nullam praestent utilitatem legentibus, ac litterarum latinarum Sallustiique studiosos absterreant magis quam alliciant. Quum igitur dubitari non possit, quin iis religiosius colligendis ac maiore cum cura emendandis, explicandis disponendisque tum egregii auctoris honori consulatur, tum plures quam huc usque ad ea studiosius tractanda invitentur, eo satis ex

« PreviousContinue »