Page images
PDF
EPUB

CAP. I.

Justinum non fuisse, qui primus doctrinam de Servatoris nostri præexistentia ante conditum mundum, deque creatione omnium per ipsum, in ecclesias Christianas introduxerit.

1. PRIMO Irenici author illud fundamenti loco ruituro ædificio supponit, Justinum fuisse, qui primus doctrinam de Filii Dei ex Deo Patre ante conditum mundum generatione in ecclesias Christianas introduxerit. Justinum quippe dicit, Gnosticorum præstigiis circumventum, sententiam istam primum proposuisse. Alibi etiam (nempe Irenici p. 72.) disertis verbis pronuntiat, "Neminem Justino Mar"tyre antiquiorem citari posse, qui in scriptis suis "Christo divinam naturam adscripserit, eumque "Deum ante secula dixerit, atque Artemonitarum "sententiam (qui Christum esse λò avρwоν do

66

cuerunt) saltem ante Justinum in ecclesia inde ab "apostolis viguisse, posteaque demum immutatam "fuisse." Hunc secuti sunt nuperi in Anglia nostra Socinistæ, sive, ut vocari se amant, Unitarii; atque ex his imprimis author libelli Anglice scripti, cui titulus, Judicium Patrum circa doctrinam de Trinitate, D. G. Bulli Nicæna Fidei Defensioni oppositum; qui passim in tractatu isto dogmatis de Filio Deo, ante creaturam omnem, Deo Patri coexistente, Justinum facit primum authorem. Quis vero sanus huic fabulæ fidem habeat? præterquam enim, quod vero absimillimum sit, virum sapientissimum, pientissimumque (qualem fuisse Justinum constat) vel potuisse pro sua prudentia, in fundamentali Christianismi doctrina, hæreticorum, eorumque perditissimorum fraudibus tam turpiter illusum

fuisse; vel pro pietate sua voluisse, novas condere doctrinas, novamque adeo fidem introducere, ab antecessorum suorum fide atque apostolica traditione (quam ignorare non potuit, qui è πράτη diadox apostolorum floruit) longe remotissimam; seposita, inquam, hac consideratione, (quæ tamen sola sufficit absurdo huic commento redarguendo,) supersunt nobis argumenta alia, quæ doctrinam de Filii Dei præexistentia ante conditum mundum, adeoque de creatione omnium per ipsum, non proprium Justini commentum, sed communem ac ante ipsum receptam ecclesiæ fidem fuisse, evidentissime demonstrent.

2. Primo, Justinus ipse in Dialogo cum Tryphone diserte testatur, non se solum, sed etiam Christianos sui ævi, communiter sensisse ac credidisse, Christum Deum ante secula præextitisse; paucis exceptis, quos notat voce Tès, quique hæretici manifesti fuere; utpote qui non modo Servatoris nostri Tv πрovaρživ ante sæcula, sed et nativitatem ex Virgine negarunt. Locum integre descriptum et fusissime explicatum habes in Jud. Eccles. Cath. cap. VII. Idem rursus Justinus confessionem suam de Christi divinitate, non ut suam solummodo, aut privatam aliquam, sed tanquam publicam et notissimam omnium vere Christianorum sui temporis fidem ac sententiam, idque coram imperatore et senatu Romano, edidit scripsit„que, quemadmodum ex admonitione ejus ad gentes et utraque Apologia clarum est. Quid vero? An hic Christianorum consensus uni Justino debebatur? nunquid ipse orbem peragravit, ut Christum Deum annunciaret? an vero apostolos suos habuit, qui ubique gentium dogma ipsius disseminarent? fierine potuit, ut ille unus traditioni apostolicæ derogaret, receptam antea in ecclesia fidem immutaret, novum

3 que adeo Christum (ut Zuickerus loquitur) Christiano orbi obtruderet? nemone ex apostolorum discipulis ausus est impudentissimo novatori obsistere? ne ipse quidem Polycarpus, qui Joannem apostolum magistrum habuit, quique in vivis fuit, cum Justinus in scriptis suis dogma de Filii divinitate, ut communem Christianorum fidem, ederet ac defenderet, diuque postea superstes fuit? nemini certe, cui sanum est sinciput, hæc credibilia videbuntur.

3. Præterea extant hodieque scripta Patrum, qui aliquot ante Justinum annis, adeoque in ipso ævo apostolico floruerunt, nempe Barnabæ Epistola Catholica, Hermæ Pastor, et Epistolæ Ignatii Martyris, ex quibus luculentissima pro divinitate Servatoris nostri testimonia adduximus, eademque a cavillis authoris Irenici fuse vindicavimus Def. Fidei Nic. II. 2. Hæc quidem scripta author ille Anglus, cujus. mentionem supra fecimus, prorsus contemnit, eorumque adeo authores more suo convitiis ac sibilis consectatur. At multo aliter de iis judicarunt viri longe eruditissimi, tam veteris quam recentioris ævi, præ quorum judicio Scurræ istius censura flocci facienda est. Ad Hermæ vero Pastorem atque Epistolam Barnabæ adscriptam quod attinet, hæc duo constanter affirmamus, quæ neque ille negare ausus est, quæque nostro instituto sufficiunt. 1. Scripta ista primæ antiquitatis esse, adeoque Justino Martyre vetustiora. 2. Eadem ab Ecclesia adeo approbata fuisse, ut primitus in sacris Christianorum Synaxibus, una cum scripturis canonicis, publice lecta fuerint. Ignatii autem Epistolas septem, Eusebio cognitas, atque ab Isaaco Vossio Græce editas, (quibus solis usi sumus,) sancti martyris fœtus esse genuinos, abunde probavit eruditissimus Pearsonus noster, in

suis Epistolarum sancti Ignatii Vindiciis, ad quem lectorem remitto.

e.

4. Ad hæc fuere ante Justinum viri pii atque eruditi, qui Apologias pro religione nostra adversus gentes ediderunt; inter quos emicuerunt Quadratus Atheniensis episcopus, et Aristides, qui Adriano imperatori, sub regni ejus initium, Apologetica sua obtulerunt. Hi Apologista necesse habuerunt Christianos ab avρwoλaтpeías crimine, ipsis ab ethnicis intentato, vindicare, atque tritam illam objectionem, ❝dnatum, crucifixum hominem colitis," diluere. Neque potuit quisquam huic objectioni occurrere, quin sententiam suam de persona Servatoris nostri declararet, seque vel catholicum eo in articulo, vel hæreticum ostenderet. Catholicos vero in Apologeticis suis se probasse Quadratum et Aristidem, testantur Eusebius et Hieronymus. De Quadrato sic Eusebius e; "Huic" (Adriano scil.) "Quadratus obtulit "orationem, quam pro defensione religionis nostræ conscripserat. Extat hodieque apud plerosque fra"tres hæc oratio, quam nos etiam habemus; 'Eğ o σε κατιδεῖν ἐστι λαμπρὰ τεκμήρια τῆς τε τοῦ ἀνδρὸς διανοίας, “ καὶ τῆς ἀποστολικῆς ὀρθοτομίας. Εæ qua et ingenium Ex ejus viri, et rectam apostolicæ fidei doctrinam 'perspicue licet cognoscere." Quadrato, ut ejusdem notæ scriptorem, in eodem capite, Aristidem ejus oúyxpovov addit. Similiter Hieronymus Quadrati Apologeticum appellat "Librum valde utilem, ple"num rationis et fidei, et apostolica doctrina dig"num." De Aristide vero in capite proxime sequente ita scribit; "Aristides Atheniensis philosophus elo"quentissimus, et sub pristino habitu discipulus e Eccles. Hist. IV. 3. f In Catal. scriptor. Eccl. in Quadrato. [c. 19. p. 847-]

66

66

66

d Vide Arnob. I. p. 24, et 31.

[ocr errors]

"Christi, volumen nostri dogmatis rationem conti"nens eodem tempore, quo et Quadratus, Hadriano principi dedit." Ut dubium non sit, quin Aristides in suo Apologetico, juxta cum Quadrato, catholicæ et apostolicæ fidei normam et regulam, Hieronymo judice, tenuerit. Vim hujus argumenti paucis complectar. Certum est, ecclesiam catholicam temporibus Quadrati et Aristidis (adeoque ab initio) Jesu Christo divinos honores tribuisse, ut mox in hoc capite ostendemus. Certum quoque est, ethnicos id præcipue criminis loco Christianis objecisse, proinde necessum fuisse eis, qui Christianæ religionis defensionem suscepere, huic imprimis objectioni occurrere. Quod et factum videmus ab omnibus Apologistis, quorum scripta ad nos pervenerunt. Denique certum est, ecclesiam Christi catholicam (ut et ante Christum ecclesiam Judaicam) id pro rato et fixo semper habuisse, cultum divinum Deo soli adscribi debere, ipsumque adeo mero homini aut creaturæ deferre, plane idololatriam esse; quod universalis ecclesiæ decretum Scripturis tam. Vet. quam Novi Testamenti, tum etiam firmis rationibus suffultum esse, infra suo loco & liquido demonstrabimus. Ex his autem sequitur, cultum et religionem Christianorum a nemine congruenter principiis ecclesiæ catholicæ defendi potuisse, qui non ipse Christum revera Deum esse agnoverit. Apologias vero Quadrati et Aristidis eximie catholicas, h. e. normæ catholicæ et apostolicæ fidei omnino consonas fuisse, Eusebius et Hieronymus diserte testantur. His addas, si libet, observationem Petavii in præf. ad II. tomum Dogmat. Theol. nempe in martyrologio Romano, nec non

[blocks in formation]
« PreviousContinue »