sorum predictorum nomine hujusmodi vicariatu durante juxta presentis nostre concessionis tenorem plene intendere studeant et efficaciater obedire. Tua igitur Serenitas civitatem et districtum predictos sic in tranquillitate et pacis dulcedine ac justicie suavitate fideliter, sollicite et prudenter gubernare et regere studeat, quod cives terri gene et incole prefati utili gubernatori et provido vicario gaudeant, se commissos, tuque apud Deum et homines possis exinde merito comendari nostramque et dicte Ecclesie benedictionem et graciam uberius promereri. Forma autem juramenti, quod tu ratione hujusmodi vicariatus in manibus dilecti filii nostri, Latini tituli Sanctorum Johannis et Pauli presbiteri Cardinalis, apostolice sedis legati, prestare debes, ut per eam plenius informeris et illud efficaciter studeas observare presentibus inseri fecimus, que est talis : Ego, Ferdinandus de Aragonia, Rex Sicilie citra Farum, pro beatissimo in Christo patre et domino nostro, domino Pio papa II° et successoribus suis Romanis Pontificibus canonice intrantibus et Sancta Romana Ecclesia in civitate Terracinense ejusque districtu ad eos et dictam Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentibus per ipsius domini mey, Pii pape II, graciam, vicarius in temporalibus generalis in animam tuam promicto et per hec Sancta Dei Evangelia, que propriis manibus corporaliter tango et eidem domino nostro et ejus successoribus canonice intrantibus juro, quod ego, durante vicariatu hujusmodi pro quo gerendo extiti constitutus per me vel alium seu alios quem et quos ad regimen, gubernationem et amministrationem vicariatus hujusmodi deputavero, prefati domini nostri et ejus successorum ac ipsius Ecclesie nominibus et ad ipsorum reverentiam et honorem fideliter exercebo et ab hac hora in antea fidelis ero Beato Petro. apostolorum principi et dicto domino nostro, pape Pio, et successoribus suis, canonice intrantibus legatisque Apostolice Sedis in alma Urbe aut illis partibus pro tempore deputatis; non ero in consilio aut consensu vel facto ut ipsi vel eorum aliquis vitam perdant aut membrum, seu capiantur mala capcione; consilium vero quod mihi per se vel nuncios aut licteras manifestabunt ad eorum damnum scienter nemini pandam; si vero ad noticiam nostram aliquid devenire contingat, quod in prejudicium Romani Pontificis vergeret aut grave damnum, illud pro posse impediam et si hoc impedire non possem, illud eidem domino nostro vel successoribus suis ac illi vel illis per quem vel quos credidero, id citius ad ejus vel eorum noticiam devenire, quanto citius significare curabo; Papatum Romanum et regalia Beati Petri ac jura, juridictiotiones, honorem et majestatem prefati domini nostri et successorum suorum ac Romane Ecclesie, tam in civitate et districtu predictis, quam alibi ubicumque adjutor eis ero ad retinendum, defendendum et recuperandum civitates, terras, castra, villas, arces et fortellicia ac omnia jura Sancte Romane Ecclesie etiam male alienata vel per quoscumque homines occupata seu tirampnice detempta adjuvabo pro posse recuperare et recuperata defendere, et in suo pleno demanio juribus, utilitatibus et honoribus conservare dictam Romanam Ecclesiam et dictum dominum nostrum Summum Pontificem, qui est vel pro tempore erit, ac legatos et officiales ipsius, etiam contra quoscumque cismaticos et hereticos eorumque sequaces ac dantes eis auxilium, consilium vel favorem cujuscumque fuerint preheminentie, ordinis, dignitatis, religionis, conditionis aut status, etiam, si pontificali, regali vel reginali vel quavis alia fulgeant dignitate, etiam si fuerint ejusdem Ecclesie Cardinales, et contra alios quoscumque per eamdem Ecclesiam pro tempore damnatos quamdiu extra graciam et comunionem dicte Ecclesie permanebunt, neque eis vel alicui eorum per me ipsum vel alios dabo publice vel occulte auxilium, consilium vel favorem, nec ab aliis quantum in me erit et impedire potero prestari seu dari permittam, sed eos pro posse donec redducantur ad gremium Sancte Matris Ecclesie persequar et invadam ad persequi et invadi faciam, etiam contra omnes homi nes mundi juxta posse meum et bona fide et contra prefatum dominum nostrum, successores, legatos et Ecclesiam memoratos vel eorum nuncios aut officiales non ero, sed cum eisdem ero et eis toto posse meo adherebo ac statum et honorem bona fide invio[la]biliter observare curabo et terras Romane Ecclesie et aliarum in ipsis terris consistentium ecclesiarum seu ipsis mediate vel immediate subjectas et ad ipsam Romanam Ecclesiam jure directi dominii vel quasi aut alias quomodolibet pertinentes non occupabo, nec ipsas vel aliquas ipsarum seu aliquarum earum incolas et habitatores invadam vel damnificabo et id actemptantibus vel nitentibus non prestabo auxilium, consilium vel favorem, directe vel indirecte, publice vel occulte; libertatem vero ecclesiasticam ac ecclesias et personas ecclesiasticas earumque res et bona quecumque tam in civitate et districtu predictis, quam in aliis terris et locis, quas et que per me regi et gubernari contigerit, in futurum favorabiliter conservabo et tractabo ac conservari et tractari faciam, easque in sua libertate restituam et permittam eaque restitui et permitti faciam, ipsasque ecclesias et personas ecclesiasticas suis bonis et juribus gaudere libere sinam et eos non impediam nec impediri permittam, quominus gaudeant gaudere possint privilegiis, libertatibus, beneficiis, bonis et juribus suis, nec tallias, gabellas vel alias exaptiones directe vel indirecte, quovis quesito colore eis imponam vel exigam ab eisdem; terrigenas et incolas predictorum civitatis et districtus vel aliquo' eorum indebitis oneribus realibus et publicalibus non gravabo et numquam ero verbo, facto vel opere in consilio, quod aliquis imperator, rex, princeps, dux, marchio, baro, seu quevis alia nobilitas, potentatus, persona, universitas vel communitas, cujuscumque juris eligatur, nominetur vel assumatur in aliqua civitate, terra, vel castro Romane vel alterius Ecclesie cujuscumque in dominum, rectorem, gubernatorem, potestatem, capitaneum, seu defensorem aut quovis alio quesito colore vel 1. Sic. nomine ad regimen seu officium quandocumque seu preheminentiam aliquam, sine dicte Sedis licentia speciali, amicos Ecclesie pro amicis et inimicos ejus pro inimicis in civitate et districtus predictis et aliis locis, que per me regi et gubernari contigerit, in futurum habebo, gentes Romane Ecclesie etiam ad guerram faciendam etiam contra quoscumque receptabo et receptari faciam, nullamque comminationem, conspirationem seu ligam contra prefatum dominum nostrum, successores, legatos, officiales et Ecclesiam supradictos, nec ad eorum damnum cum aliquibus universitatibus, comitatibus, collegiis seu singularibus personis directe vel indirecte faciam, hereticos vel cismaticos quoscumque a prefata Ecclesia aut alias legitime denotatos vel in posterum denotandos, quam primum de ipsis certificatus fuero, de civitate et districtu supradictis totis viribus exterminare curabo; necnon constitutiones quaslibet tam canonicas quam civiles contra hujusmodi hereticos et cismaticos ac fautores eorum editas vel edendas effectualiter observabo, ac singulis annis deinceps hujusmodi vicariatu durante futuros officiales, stipendiarios, provisionatos, salariatos, consanguineos aut alios quoslibet, quos me successivis temporibus gubernationem seu custodiam civitatis et districtus, necnon arcium et castrorum in civitate et districtu prefatis consistentium et cujuslibet eorum deputare aut alias in illis mecum habere contigerit, in meis vel alterius ad id deputandis' manibus faciam prestare juramentum, quod ipsi nullo modo, ingenio seu fama consentient aut permictent pro posse suo, quod civitas et districtus aut arces et castra predicta vel eorum aliquod, durante vicariatu. ac nostro regimine, gubernatione et administratione hujusmodi, ab ipsis Romanis pontificibus et Ecclesie Romane devotione, fidelitate et obedientia quomodolibet subtrahantur aut cujusvis collegii, universitatis seu singularis persone potestati, ditioni vel dominio prefati domini nostri aut successorum suorum ad hoc non 1. Sic. interveniente consensu quomodolibet subdantur, quam potius ut id non fiat, subsistent et totis viribus repu gnabunt ac toto posse suo fideliter procurabunt, quod civitas et districtus, loqua, castra, terrigene et incole predicti in mera fidelitate, obedientia et devotione Romani Pontificis et Ecclesie predictorum suorumque officialium libere permaneant ipsosque civitatem et districtum, arces, et castra dictis vicariatu, regimine, administratione et gubernatione cessantibus, ad potestatem, dominium et manus dumtaxat ejusdem domini nostri, Pii pape II, vel successorum aut legatorum, seu gubernatorum predictorum, seu alterius ad id per dominum nostrum, vel successores, aut legatos, prefatos, seu per eorum aliquem deputandi libere revertentur et quod ipsam Ecclesiam Romanam sive deputandum pro ea in plena et pacifica possessione civitatis et districtus, arcium et castrorum predictorum et cujuslibet eorum juxta posse suum, omni exclusa machinatione reducere, fideliter et reponere procurabunt. Ego quoque, sic fieri statuam, ordinabo atque mandabo, et circa hoc modos et vias omnes quos scivero ad id oportunos et utile fideliter exibebo et nihilominus omnes et singulas voluntates, conditiones, retentiones et moderationes per dictum dominum nostrum hujusmodi vicariatus conditioni appositas ac superius declaratas, quas et contenta in eis ex nunc approbo et rata et grata habeo, realiter et effectualiter observabo et adimplebo, et contra ea vel eorum aliquod per me vel alium, directe vel indirecte, publice vel occulte, non faciam nec veniam ullo modo, sic me Deus adjuvet et Sancta Dei Evangelia. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre criationis, constitutionis, deputationis, commissionis, concessionis, voluntatis, statuti, mandati et injuntionis infringere, vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Rome apud Sanctum Petrum, |