Page images
PDF
EPUB

IN

HENRICUM PEINCIPEI WALLLE

ELOGIUM FRANCISCI BACONI.1

Henricus primogenitus regis magnae Britanniae, princeps Walliae, antea spe beatus, nunc memoria felix, diem suum obiit 6.° Nov. anno 1612. Is magno totius regni luctu et desiderio extinctus est, utpote adolescens, qui animos hominum nee offendisset nee satiasset. Excitaverat autem propter bonam indolem multiplices apud plurimos omnium ordinum spes, nee ob brevitatem vitoe frustraverat. Illud inprimis accessit, quod in causa religionis firmus vulgo habebatur; prudentioribus quoque hoc animo penitus insederat, adversus insidias conjurationum (cui malo aetas nostra vix remedium repperit) patri eum instar pnesidii et scuti fuisse; adeo ut et religionis et regis apud populum amor in eum redundaret, et in aestimationem jaoturae merito annumeraretur.

Erat corpore validus et erectus, statura mediocri, decora membrorum compage, incessu regio, facie oblonga et in maciem inclinante, habitu plenior, vultu composito, oculorum motu magis sedato quam forti.

1 Harl. MSS. 1893, fo. 75.

r

Inerant quoque et in fronte severitatis signa, et in ore nonnihil fastus. Sed tamen si quis ultra exteriora illa penetraverat, et eum obsequio debito et sermone temprstivo deliniverat, utebatur eo benigno et facili. ut alius longe videretur colloquio quam aspectu; talisque prorsus erat qui faman sui facile excitatet moribus dissimilem. Laudis et gloriae fuit proculdubio appetens, et ad omnem speciem boni et auram decoris commovebatur; quod adolescenti pro virtutibus est. Nam et anna ei in honore erant ac viri militares; quin et ipse quiddam bellicum spirabat; et magnificentiae operum (licet pecuniae alioquin satis parcus) deditus erat; amator insuper antiquitatis et artium; Uteris quoque plus honoris attribuit quam temporis. In moribus ejus nihil laudandum magis fuit, quam quod in omni genere offieiorum probe institutus videbatur et congruus. Filius regi patri mire obsequens, etiam reginam multo cultu demerebat, erga fratrem indulgens; sororem vero unice amabat, quam etiam ore (quantum potuit virilis forma ad eximiam virginalem pulchritudinem collata) referebat. Etiam magistri et educatores pueritiae ejus (quod raro fieri solet) magna in gratia apud eum manserant; sermone' vero obsequii idem exactor et memor; denique in quotidiano vitae genere, et assignation horarum ad singula vitae munia, magis quam pro aetate constans atque ordinatus. Affectus ei inerant non nimium vehementes, et potius aequales quam magni. Etenim de rebus amatoriis mirum in illa aetate silentium, ut prorsus lubricum illud adolescentiae suae tempus in tanta fortuna et valetudine satis prospera absque aliqua. insigni nota amorum transigerct. Nemo reperiebatur in aula, ejus apud eum praepotens, aut in ani

1 sermonem in MS.

IN HENRICUM PRINCTPEM WALLI.E ELOGIUM. 17

mo ejus validus; quin et studia ipsa quibus capiebatur maxime, potius tempora patiebantur quam exeessus, et magis repetita erant per vices, quam quod extaret aliqnod unum quod reliqua superaret et compesceret; sive ea moderatio fuit, sive in natura non admodum praecoci, sed lente' maturescente, non cernebantur adhuc quae praevalitura erant. Ingenio certe pollebat, eratque et curiosus satis et capax; sed sermone tardior et tanquam impeditus; et tamen si quis diligenter obser vaverat ea quae ab eo proferebantur, sive quipstionis vim obtinebant sive sententiae, ad rem omnino erant, et captum non vulgarem arguebant; ut in illa loquendi tarditate et raritate, judicium ejus magis suspensum videretur et anxium, quam infirmum aut hebes. Interim audiendi miris modis patiens, etiam in negotiis quae in longitudinem porrigebantur, idque cum attentione et sine taedio; ut raro animo peregrinaretur, aut fessa mente aliud ageret, sed ad ea quae dicebantur aut agebantur animum adverteret atque applicaret; quod magnam ei (si vita suppetiisset) prudentiam spondebat. Certe in illius principis natura plurima erant obscura, neque judicio cujuspiam patefacienda, sed tempore, quod ei praereptum est; attamen quae apparebant optima erant, quod fam;u satis est. Mortuus est aetatis anno decimo nono, ex febre contumaci, quae ubique a magnis et (insulanis) fere insolitis siccitatibus ac fervoribus orta, per aestatem populariter grassabatur, sed raro funere; dein sub autumnum erat facta letbalior. Addidit fama, atrocior (ut ille ait) erga dominantium exitus, suspicionem veneni. Sed cum nulla ejus rei extarent indicia, praesertim in ventriculo, quod pra> cipue a veneno pati solet, is sermo cito evanuit.

1 Untd in MS. Vol. in. 2

« PreviousContinue »