Page images
PDF
EPUB

toritatem suam tuendam uti necesse habent; utpote qui omnium actionum humanarum peritissimus esset, atque cuncta paulo majora ipse per se, non per alios, transigeret. Invidiam autem extinguere optime norat; idque vel dignitatis jactura consequi, non alienum a rationibus suis duxit ; veramque potentiam amplexus, omnem illam inanem speciem et tumidum apparatum potentiæ æquo animo per totum fere vitæ cursum declinavit et transmisit: donec tandem, sive satiatus potentia sive adulationibus corruptus, etiam insignia potentiæ, nomen regium et diadema, concupivit; quod in pernicem ejus vertit. Regnare autem jam usque a juventute meditatus est; idque ei exemplum Syllæ, affinitas Marii, æmulatio Pompeii, corruptelæ et perturbatio temporum, facile suggerebant. Viam autem sibi ad regnum miro ordine sternebat: primum per potentiam popularem et seditiosam, deinde per potentiam militarem et imperatoriam. Nam initio sibi erant frangendæ senatus opes et auctoritas, qua salva nemini ad immodica et extraordinaria imperia aditus erat. Tum demum evertenda erat Crassi et Pompeii potentia, quod nisi armis fieri non poterat. Itaque (ut faber fortunæ suæ peritissimus) primam structuram per largitiones, per judiciorum corruptelas, per renovationem memoriæ C. Marii et partium ejus (cum plerique senatorum et nobilium e Syllana factione essent), per leges agrarias, per seditiosos tribunos quos immittebat, per Catilinæ et conjuratorum insanias quibus occulto favebat, per exilium Ciceronis, in cujus causa senatus auctoritas vertebatur, ac complures hujusmodi artes, attollebat et evehebat: sed maxime omnium per Crassi et Pompeii et inter se et secum conjunctionem absolvebat. Qua parte absoluta, ad alteram continuo partem accinge

batur, factus Proconsul Galliarum in quinquennium, rursusque in alterum quinquennium, atque armis, legionibus, et bellicosa et opulenta provincia potens, et Italiæ imminens. Neque enim eum latebat, postquam se armis et militari potentia firmasset, nec Crassum nec Pompeium sibi parem futurum ; cum alter divitiis, alter famæ et nomini confideret ; alter ætate, alter auctoritate senesceret; neuter veris et vigentibus præsidiis niteretur. Quæ omnia ei ex voto cessere ; præsertim cum ipse singulos senatores et magistratus, et denique omnes qui aliquid poterant, ita privatis beneficiis devinctos et obstrictos haberet, ut securus esset de aliqua conspiratione vel consensu adversus suos conatus ineundis, antequam aperte rempublicam invaderet. Quod cum et semper destinasset, et aliquando tandem faceret, tamen personam suam non deponebat; sed ita se gerebat, ut æquitate postulatorum, et simulatione pacis, et successibus suis moderandis, invidiam in adversas partes torqueret; seque incolumitatis suæ gratia ad bellum necessarium coactum præ se ferret. Cujus simulationis vanitas manifesto deprehensa est, postquam confectis bellis civilibus regiam potestatem adeptus, omnibusque æmulis qui aliquam ei solicitudinem injicere possent e medio sublatis, tamen de reddenda republica ne semel quidem cogitavit, neque hoc saltem fingere aut prætexere dignaretur. Quod liquido declarat, cupiditatem et propositum regni adipiscendi ei et semper fuisse, et ad extremum patuisse. Neque enim occasionem aliquam arripuit, sed ipse occasiones excitavit et efformavit. In bellicis autem rebus maxime ejus virtus enituit, quæ tantum valuit, ut exercitum non tantum duceret, sed et effingeret. Neque enim major ei scientia affuit in

rebus gerendis, quam in animis tractandis : neque id vulgari aliqua disciplina, quæ obsequium assuefaceret ad mandata, aut pudorem incuteret, aut severitatem usurparet; sed quæ miris modis ardorem et alacritatem adderet, et victoriam fere præriperet; quæque militem erga ipsum plus conciliaret quam liberæ reipublicæ conducebat. Cum autem in omni genere belli versatus esset, cumque artes civiles cum bellicis conjungeret, nil tam improvisum ei accidebat, ad quod remedium paratum non haberet; et nil tam adversum, ex quo non utilitatem aliquam derivaret. Personæ autem suæ debitas partes attribuit; ut qui sedens in prætorio in magnis præliis omnia per nuntios administraret. Ex quo duplicem fructum capiebat; ut et in discrimen rarius se committeret, atque ut cum res inclinare copissent, prælium per ipsius præsentiam, veluti nova auxilia, instauraretur. In omni autem apparatu et conatu bellico, non tantum ad exempla res gerebat, sed nova et accommodata summa ratione comminiscebatur. Amicitias satis constanter et singulari cum beneficentia et indulgentia coluit. Amicorum tamen hujusmodi delectum fecit, ut facile appareret, eum id quærere, ut instrumenti, non impedimenti, loco amicitia eorum esset. Cum autem et natura et instituto ferretur ad hoc, ut non eminens inter magnos, sed imperans inter obsequentes esset, amicos sibi adjunxit humiles sed industrios, quibus ipse omnia esset. Hinc illud, “ Ita vivente Cæsare moriar;" et cætera id genus. Nobilium autem et æqualium suorum amicitias ex usu suo asciscebat: ex intimis autem neminem fere admittebat, nisi qui ex se omnia speraret. Quin et literis et doctrina mediocriter excultus fuit, sed ea quæ ad civilem usum aliquid conferret. Nam et in historia versatus erat, et verborum pondera et acumina mire callebat ; et cum multa felicitati suæ tribueret, peritus astrorum videri voluit. Eloquentia autem ei nativa et pura erat. In voluptates propensus ac effusus erat, quod ei apud initia sua loco simulationis erat; nemo enim periculum ab hujusmodi ingenio metuebat. Voluptates autem suas ita moderabatur, ut nihil utilitati aut negotiorum summæ officerent, et animo potius vigorem quam languorem tribuerent. In mensa sobrius, circa libidines incuriosus, in ludis lætus et magnificus. Talis cum esset, id ad extremum ei exitio fuit, quod ad principia sua incremento fuerat ; id est, studium popularitatis. Nil enim tam populare est quam ignoscere inimicis: qua sive virtute sive arte ille periit.

IMAGO CIVILIS AUGUSTI CÆSARIS.

AUGUSTO CÆSARI, si cui mortalium, magnitudo animi inerat inturbida, serena, et ordinata : idque indicant res illæ omnium maximæ, quas ab ineunte adolescentia gessit. Nam qui ingenio commotiores sunt, ii fere adolescentias per varios errores transigunt, ac sub mediam ætatem demum se ostendunt : quibus autem natura est composita et placida, ii prima etiam ætate florere possunt. Atque cum animi dotes, sicut et bona corporis, sanitate quadam, pulchritudine, et viribus contineantur et absolvantur, fuit certe avunculo Julio viribus animi impar, pulchritudine et sanitate superior. Ille enim inquietus et incompositus (ut sunt fere ii qui comitiali morbo tentantur) se ad fines suos nihilominus summa ratione expediebat ; sed ipsos fines minime ordinaverat, sed impetu infinito, et ultra mortale appetens, ferebatur ad ulteriora. Hic autem sobrius, et mortalitatis memor, etiam fines suos ordine admirabili descriptos et libratos habuisse visus est. Primum enim, rerum potiri volebat; deinde id assequi, ut dignus eo fastigio existimaretur ; dein etiam, frui summa fortuna humanum esse ducebat; ad extremum, addere se rebus, et imaginem et virtutem sui principatus seculis post se futuris imprimere et inferre meditabatur. Itaque prima ætate Potentiæ, media Dignitati, vergente Voluptatibus, senectute Memoriæ et Posteritati serviebat. VOL. XII.

« PreviousContinue »