Page images
PDF
EPUB

toritatem suam tuendam uti necesse habent; utpote qui omnium actionum humanarum peritissimus esset, atque cuncta paulo majora ipse per se, non per alios, transigeret. Invidiam autem extinguere optime norat; idque vel dignitatis jactura consequi, non alienum a rationibus suis duxit; veramque potentiam amplexus, omnem illam inanem speciem et tumidum apparatum potentiae aequo animo per totum fere vitae cursum declinavit et transmisit: donee tandem, sive satiatus potentia sive adulationibus corruptus, etiam insignia potentiae, nomen regium et diadema, concupivit; quod in pernicem ejus vertit. Regnare autem jam usque a juventute meditatus est; idque ei exemplum Syllae, affinitas Marii, aemulatio Pompeii, corruptelae et perturbatio temporum, facile suggerebant. Viam autem sibi ad regnum miro online sternebat: primum per potentiam popularem et seditiosam, deinde per potentiam militarem et imperatoriam. Nam initio sibi erant frangendae senatus opes et auctoritas, qua salva nemini ad immodica et extraordinaria imperia aditus erat. Tum demum evertenda erat Crassi et Pompeii potentia, quod nisi armis fieri non poterat. Itaque (ut faber fortunae suae peritissimus) primam structuram per largitiones, per judiciorum corruptelas, per renovationem memoriae C. Marii et partium ejus (cum plerique senatorum et nobilium e Syllana fiictione essent), per leges agrarias, per seditiosos tribunos quos immittebat, per Catilinae et conjuratorum insanias quibus occulto favebat, per exilium Ciceronis, in cujus causa senatus auctoritas vertebatur, ac complures hujusmodi artes, attollebat et evehebat: sed maxime omnium per Crassi et Pompeii et inter se et secum conjunctionem absolvebat. Qua parte absoluta, ad alteram continuo partem accingebatur, factus Proconsul Galliarum in quinquennium, rursusque in alterum quinquennium, atque armis, legionibus, et bellicosa et opulenta provincia potens, et Italiae imminens. Neque enim eum latebat, postquam se armis et militari potentia firmasset, nee Crassum nee Pompeium sibi parem futurum; cum alter divitiis, alter famae et nomini confideret; alter aetate, alter auctoritate senesceret; neuter veris et vigentibus praesidiis niteretur. Quae omnia ei ex voto cessere; pra> sertim cum ipse singulos senatores et magistratus, et denique omnes qui aliquid poterant, ita privatis beneficiis devinctos et obstrictos haberet, ut securus esset de aliqua conspiratione vel consensu adversus suos conatus ineundis, antequam aperte rempublicam invaderet. Quod cum et semper destinasset, et aliquando tandem faceret, tamen personam suam non deponebat; sed ita se gerebat, ut aequitate postulatorum, et simulatione pacis, et successibus suis moderandis, invidiam in adversas partes torqueret; seque incolumitatis suae gratia ad belhim necessarium coactum prae se ferret. Cujus simulationis vanitas manifesto deprehensa est, postquam confectis bellis civilibus regiam potestatem adeptus, omnibusque aemulis qui aliquam ei solicitudinem injicere possent e medio sublatis, tamen de reddenda republica ne semel quidem cogitavit, neque hoc saltem fingere aut praetexere dignaretur. Quod liquido declarat, cupiditatem et propositum regni adipiscendi ei et semper fuisse, et ad extremum patuisse. Neque enim occasionem aliquam arripuit, sed ipse occasiones excitavit et efformavit. In bellicis autem rebus maxime ejus virtus enituit, quae tantum valuit, ut exercitum non tantum duceret, sed et effingeret. Neque enim major ei scientia affuit in rebus gerendis, quam in animis tractandis: neque id vnlgari aliqua disciplina, quae obsequium assuelaceret ad mandata, aut pudorem incuteret, aut severitatem usurparet; sed quae miris modis ardorem et alacritatem adderet, et victoriam fere praeriperet; quaeque militem erga ipsum plus conciliaret quam liberae reipublicae conducebat. Cum autem in omni genere belli versatus esset, cumque artes civiles cum bellicis conjungeret, nil tarn improvisum ei accidebat, ad quod remedium paratum non haberet; et nil tam adversum, ex quo non utilitatem aliquam derivaret. Personae autem suae debitas partes attribuit; ut qui sedens in prsetorio in magnis prseliis omnia per nuntios administraret. Ex quo duplicem fructum capiebat; ut et in discrimen rarius se committeret, atque ut cum res inclinare coepissent, praelium per ipsius praesentiam, veluti nova auxilia, instauraretur. In omni autem apparatu et conatu bellico, non tantum ad exempla res gerebat, sed nova et accommodata summa ratione comminiscebatur. Amicitias satis constanter et singulari cum beneficentia et indulgentia coluit. Amicorum tamen hujusmodi delectum fecit, ut facile appareret, eum id quaerere, ut instrumenti, non impedimenti, loco amicitia eorum esset. Cum autem et natura et instituto ferretur ad hoc, ut non eminens inter magnos, sed imperans inter obsequentes esset, amicos sibi adjunxit humiles sed industries, quibus ipse omnia esset. Hinc illud, "Ita vivente Caesare moriar ;" et caetera id genus. Nobilium autem et aequalium suorum amicitias ex usu suo asciscebat: ex intimis autem neminem fere admittebat, nisi qui ex se omnia speraret. Quin et Uteris et doctrina mediocriter excultus fuit, sed ea quae ad civilem usum aliquid conferret. Nam et in historia versatus erat, et verborum pondera et acumina mire callebat; et cum multa felicitati suae tribueret, peritus astrorum videri voluit. Eloquentia autem ei nativa et pura erat. In voluptates propensus ac effusus erat, quod ei apud initia sua loco simulationis erat; nemo enim periculum ab hujusmodi ingenio metuebat. Voluptates autem suas ita moderabatur, ut nihil utilitati aut negotiorum summae officerent, et animo potius vigorem quam languorem tribuerent. In mensa sobrius, circa libidines incuriosus, in ludis laetus et magnificus. Talis cum esset, id ad extremum ei exitio fhit, quod ad principia sua incremento fuerat; id est, studium popularitatis. Nil enim tam populare est quam ignoscere inimicis: qua sive virtute sive arte ille periit.

IMAGO CIVILIS AUGUSTI C^SARIS.

Augusto C^isari, si cui mortalium, magnitudo anirui inerat inturbida, serena, et ordinata: idque indicant res illae omnium maximae, quas ab ineunte adolescentia gessit. Nam qui ingenio commotiorcs sunt, ii fere adolescentias per varies errores transigunt, ac sub mediam aetatem demum se ostendunt: quibus autem natura est composita et placida, ii prima etiam state florere possunt. Atque mm animi dotes, sicut et bona corporis, sanitate quadam, pulchritudine, et viribus contineantur et absolvantur, fuit certe avunculo Julio viribus animi impar, pulchritudine et sanitate superior. Ille enim inquietus et incompositus (ut sunt fere ii qui comitiali morbo tentantur) se ad fines suos nihilominus summa ratione expediebat; sed ipsos fines minime ordinaverat, sed impetu infinito, et ultra mortale appetens, ferebatur ad ulteriora. Hie autem sobrius, et mortalitatis memor, etiam fines suos ordine admirabili descriptos et libratos habuisse visus est. Primum enim, rerum potiri volebat; deinde id assequi, ut dignus eo fastigio existimaretur; dein etiam, frui summa fortuna humanum esse ducebat; ad extremum, addere se rebus, et imaginem et virtutem sui principatus seculis post se futuris imprimere et inferre meditabatur. Itaque prima astate Potentia1, media Dignitati, vergente Voluptatibus, senectute Memoriae et Posteritati serviebat.

« PreviousContinue »