Page images
PDF
EPUB

meritis et sapientissimi regis judicio, ab eodem fonte emanat, ejusque pars magna est. Quod si cui ista quae affero vulgata esse videantur; certe quid effecerim, judicium meum non est; id tamen secutus sum, ut manifesto, et obsoleta, et locos communes praetervectas, aliquid etiam ad vitae ardua et scientiarum arcana conferam. Erunt itaque captui vulgari vulgaria: altiorem autem intellectum fortasse non deserent, sed potius (ut spero) deducent. Verum dum huic operi dignitatem nonnullam adstruere conor, quod ad te dicatum sit; periculum est, ne modestiae fines transeam, cum a me sit susceptum. Tu vero illud. tanquam pignus affectus erga te mei, et observantiae, et animi maxime devoti accipies, eique praesidium nominis tui imperties. Quare cum tot et tanta sustineas, tempora tua diutius non morabor; sed finem faciam, tibi felicia omnia comprecatus, et perpetuo futurus

Tibi, et studio «mo, et beneficiis tuis devinctisrimus,

FRA. BACONDS.

ALUM MATRI,

raCLYT.fi ACADEMLS CANTABRIGIENSI.

Cum sine philosophia me certe nec vivere juvet, merito vos in magno honore habeo, a quibus mihi ista vitae prissidia et solatia fluxerint. Itaque hoc nomine et me et mea vobis debere profiteor, quo minus mirum sit, si vos vestris remunerem; ut motu naturali redeant a quo traxerint originem. Et tamen, nescio quomodo, rara videntur vestigia vos retrorsum spectantia; cum infinita a vobis profecta sint. Nec nimium mihi sumam (ut opinor), si sperem, propter rerum usum mediocrem, quod nostrum vitae genus et institutum necessario traxit, nonnullam ad hominum doctorum inventa, per haec nostra, factam esse accessionem. Equidem in ea opinione sum, contemplationes, in vitam activam translatas, nonnihil novi decoris et vigoris acquirere; et suppetente uberiore materia, et1 magis altas fortasse radices agere, aut certe magis proceras et frondosas evadere. Neque vos (ut arbitror) ipsi nostis, quam late pateant vestra, quamque ad multa pertineant. JEqnum est tamen omnia vobis attribtd, atqne in restrnm honorem cedere, cum accessiones quaque principlis magna ex parte debeuntur. Neque Tero »b honrine occupato aliquid exquisitum, ant otii miracola et pnerogativas requiretis; sed et hoc amori meo summo erga vos et Testra tribuetis, quod intra renun civilinm spinas ha?c non prorsus perierint, sed vobis vestra servata sint. Yalete.

1 So in both editions. Bat I think the second et should have been struck out.

Alummu rater amantissimus,

FRA. BACONUS.

INDEX FABULAEUM PRISON SOPHIA

HOC LIBEO CONTENTABUM.

1. Cassandra, sive Parrhesia.

2. Typhon, sive Rebellis.

3. Cyclopes, sive Ministri ter-

roris.

4. Narcissus, sive Philautia.

5. Styx, sive Fatdera.

6. Pan, sive Natura.

7. Perseus, sive Bellum.

8. Endymion, sive Gratiosus.

9. Sorob Gigantum, sive

Fama.

10. Action Et Pentheus,

sive Curiosus.

11. Orpheus, sive Philosophia.

12. Ccelum, sive Origines.
18. Proteus, sive Materia.

14. Memnon, sive Prffimaturus.

15. Tithonus, sive Satias.

16. Procus Junonib, sive Ded-

ecus.

17. Cupido, sive Atomus.

18. Diomedes, sive Zelus.

19. Daedalus, sive Mechani-

cus.

20. Ericthonius, sive Impos-

tura.

21. Deucalion, sive Restitutio.

22. Nemesis, sive Vices Rerum.

23. Achelous, sive Pralium.

24. Dionysus, sive Cupiditas.

25. At Al Ant A, sive Lucrum.

26. Prometheus, sive Status

Hominis.

27. Icarus Volans, item Scyl-

La Et Charybdis, sive
Via Media.

28. Sphynx, sive Scientia.

29. Proserpina, sive Spiritus.

30. Metis, sive Consilium.

31. Sirenes, sive Voluptas.

[graphic]
« PreviousContinue »