Page images
PDF
EPUB

geniosa videtur, de scuto et speculo; neque enim ea providentia solum adhibenda est quæ cavet instar scuti, sed illa altera per quam hostium vires et motus et consilia cernuntur, instar speculi Palladis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quiddam maximi per omnia momenti antequam incipiatur bellum, nimirum ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt; bellorum scilicet sorores, non germanæ illæ quidem, sed generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est; ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ; propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo aut in dente est. Omnis enim factio a statu quopiam alienata, et speculatur et mordet. Atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est. Nam quæ didicerunt et noverunt, fere per manus factionis ab uno ad alterum transeunt et percurrunt. Et quod ad dentem attinet, uno fere ore mordent, et similem cantilenam canunt, ut si unum audias omnes audias. Itaque Perseo conciliandæ sunt istæ Grææ, ut oculum et dentem ei commodent oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum sollicitandos. His itaque dispositis et præparatis, sequitur ipsa belli actio. In ea Medusam dormientem invenit. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum et securitati propiorem. Atque nunc tandem speculo Palladis opus est; plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; sed in ipso periculi articulo præcipuus est usus speculi, ut modus periculi cernatur, terror non offundatur (quod per illum intuitum capite averso sig

nificatur). A bello perfecto sequuntur effecta duo: primum Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quæ satis evidenter Famam denotat, quæ per omnia volat et victoriam celebrat: secundum, gestatio capitis Medusa in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feliciter gestum et perpetratum, omnes inimicorum motus cohibet, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

[blocks in formation]

PASTOR Endymion traditur a Luna fuisse adamatus : novum autem et singulare erat consuetudinis genus, siquidem ille decumbebat in nativa quadam specu, sub saxis Latmiis; Luna autem haud raro de cœlo perhibetur descendisse, et sopiti oscula petiisse, ac rursus in cœlum se recepisse. Neque tamen otium istud et somnus in detrimentum fortunarum ejus cedebat. Sed Luna interim effecit, ut pecus ejus pinguesceret admodum, ac numero etiam felicissime auctum esset, ut nulli pastorum greges essent lætiores aut numerosiores.

Fabula ad ingenia et mores principum pertinere videtur. Illi enim cogitationum pleni et in suspiciones propensi, non facile ad consuetudinem vitæ interiorem recipiunt homines qui sunt perspicaces et curiosi, et quasi animo vigilantes, sive exsomnes; sed potius eos qui ingenio sunt quieto et morigero, et quod placitum est illis patiuntur et nil ultra inquirunt, sed se veluti

ignaros et nil sentientes et quasi sopitos præbent; denique magis obsequium simplex quam observantiam callidam præstant. Etenim cum hujusmodi hominibus principes de majestate sua, veluti Luna de orbe superiore, descendere, et personam (quam perpetuo gerere instar oneris cujusdam sit) deponere, et familiariter versari, libenter consueverunt; idque se tuto facere posse putant. Id quod in Tiberio Cæsare, principe omnium maxime difficili, præcipue annotatum fuit: apud quem illi solummodo gratiosi erant, qui notitiam morum ejus revera habebant, sed pertinaciter et quasi stupide dissimulabant. Quod etiam Ludovico undecimo Francorum regi, principi cautissimo et callidissimo, in moribus erat. Neque ineleganter in fabula ponitur antrum illud Endymionis: quia fere usitatum est illis qui hujusmodi gratia apud principes florent, habere successus aliquos amoenos, quo illos invitent ad otium et animi remissionem, absque fortunæ suæ mole.

Qui

autem in hoc genere gratiosi sunt, plerumque rem suam bene agunt. Nam principes licet fortasse ad honores eos non evehant, tamen cum vero affectu nec propter utilitatem tantum illos diligant, munificentia sua eos ditare consueverunt.

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »