Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

omnia omnibus cupiunda esse; debere illi res suas satis placere; postremò caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur. » Postquam hæc atque alia talia dixit, neque animus Marii flectitur, respondit, ubi primùm potuisset per negotia publica, facturum sese quæ peteret, ac postea sæpius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire: << satis maturè illum cum filio suo consulatum petiturum.>> (Is eo tempore in contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti.) Quæ res Marium quum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Itaque cupidine atque irâ, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modò ambitiosum foret; milites, quibus in hibernis præerat, laxiore imperio, quàm antea, habere; apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticæ erat, criminosè simul et magnificè de bello loqui: «< dimidia pars exercitûs si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consultò trahi, quòd homo inanis et regiæ superbiæ, imperio nimis gauderet. » Quæ omnia illis eò firmiora videbantur, quòd diuturnitate belli res familiares corruperant, et animo cupienti nihil satis festinatur. SALLUSTE.

CX.

Contre ceux qui font de la nuit le jour.

Quum instituerunt homines omnia contra naturæ consuetudinem velle, novissimè in totum ab illâ

desciscunt. Lucet: somni tempus est! Quies est; nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus! Jam lux propiùs accedit, tempus est cœnæ ! Non oportet id facere, quod populus; res sordida est, tritâ ac vulgari viâ vivere. Dies publicus relinquatur; proprium nobis ac peculiare mane fiat.

Isti verò mihi defunctorum loco sunt: quantulum enim a funere absunt, et quidem acerbo, qui ad faces et cereos vivunt! Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Atilium Butam, prætorium; cui, post patrimonium ingens consumptum, Tiberius, paupertatem confitenti: << Serò, inquit, experrectus es! »

Recitabat Montanus Julius carmen, tolerabilis poeta, et amicitiâ Tiberii notus, et frigore. Ortus et Occasus libentissimè inserebat: itaque, quum indignaretur quidam illum toto die recitâsse, et negaret accedendum ad recitationes ejus, Natta Pinarius ait: << Nunquam possum liberaliùs agere: paratus sum illum audire ab ortu ad occasum. » Quum hos versus recitasset:

Incipit ardentes Phoebus producere flammas,
Spargere se rubicunda dies; jam tristis hirundo
Argutis reditura cibos immittere nidis

Incipit, et molli partitos ore ministrat;

Varus, eques Romanus, M. Vinicii comes, cœnarum bonarum assectator, quas improbitate linguæ merebatur, exclamavit : « Incipit Buta dormire! » Deinde quum subinde recitasset :

Jam sua pastores stabulis armenta locârunt,
Jam dare sopitis Nox nigra silentia terris
Incipit,

idem Varus inquit : « Quid dicit? jam nox est? ibo, et Butam salutabo. » Nihil erat notius hâc ejus vitâ in contrarium circumactâ, quam, ut dixi, multi eodem tempore egerunt. SÉNÈQUE.

CXI.

La vie du peuple romain : ses différents âges.

Non inscitè Seneca Romanæ urbis tempora distribuit in ætates. Primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse; a quo et genita, et quasi educata sit Roma: deinde pueritiam sub ceteris regibus; a quibus et aucta sit, et disciplinis pluribus institutisque formata; at verò, Tarquinio regnante, quum jam quasi adulta esse cœpisset, servitium non tulisse, et rejecto superbæ dominationis jugo, maluisse legibus obtemperare, quàm regibus : quumque esset adolescentia fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis viribus, cœpisse juvenescere. Sublatâ enim Carthagine, quæ tam diu æmula imperii Romani fuit, manus suas in totum orbem terrâ marique porrexit; donec, regibus cunctis et nationibus subjugatis, quum jam bellorum materia deficeret, viribus suis malè uteretur, quibus se ipsa confecit. Hæc fuit prima ejus senectus: quum bellis lacerata civilibus, atque intestino malo pressa, rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram infantiam revoluta. Amissâ enim libertate, quam, Bruto duce et auctore, defenderat, ita consenuit, tanquam

sustentare se ipsa non valeret, nisi adminiculo regentium niteretur.

Hæc Seneca: dissimili autem ratione Florus qui, populum Romanum quasi hominem considerans, totam ejus vitam in quatuor ætates et ipse divisit. Seneca enim adolescentiam extendit usque ad finem ultimi belli punici; Florus duntaxat ad primum bellum punicum; Seneca incipit senectam a bello civili Pompeiano; Florus autem a principatu Augusti, his additis : « A Cæsare Augusto in sæculum nostrum haud multò minùs anni ducenti, quibus inertiâ Cæsarum quasi consenuit ; nisi quòd sub Trajano principe movet lacertos et, præter spem omnium, senectus imperii, quasi redditâ juventute, revirescit. »

CXII.

Les voyages ne guérissent pas les maux de l'âme.

Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrænavit, non iras repressit, non indomitós amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit; non judicium dedit, non discussit errorem : sed, ut puerum ignota mirantem, ad breve tempus rerum aliquâ novitate detinuit. Ceterùm inconstantiam mentis, quæ, quum maximè ægra est, lacessit et mobiliorem levioremque reddit ipsa jactatio. Itaque, quæ petierant cupidissimè loca, cupidiùs deserunt, et avium modo transvolant,citiùsque,quàm

venerant, abeunt. Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, inusitata spatia camporum, et irriguas perennibus aquis valles, et alicujus fluminis, Nili, Tigridis, Mæandri, sub observatione, naturam. Quamdiu quidem nescieris quid fugiendum, quid petendum, quid necessarium, quid supervacuum, quid justum, quid honestum sit; non erit hoc peregrinari, sed errare. Nullam tibi opem feret iste discursus: peregrinaris enim cum affectibus tuis, et mala te tua sequuntur. Utinam quidem sequerentur! Longiùs abessent: nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt, et paribus incommodis urunt. Medicina ægro, non regio, quærenda est. Peregrinatio non facit medicum, non oratorem; nulla ars loco discitur : quid ergo? Sapientia, rerum omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum, mihi crede, iter est quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat : aut si quod esset, agmine facto, gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urgebunt mala, macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestâris causas. SÉNÈQUE.

CXIII.

Lutte sans fin des éléments et ses vicissitudes menacantes pour la durée du monde.

Denique, tantopere inter se quum maxima mundi Pugnent membra, pio nequaquam concita bello; Nonne vides aliquam longi certaminis ollis.

« PreviousContinue »