Page images
PDF
EPUB

Posse dari finem? vel, quum sol et vapor omnis,
Omnibus epotis humoribus, exsuperârint;

Quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
Tantùm suppeditant amnes, ultroque minantur
Omnia diluviare ex alto gurgite ponti!
Nequidquam quoniam verrentes æquora venti
Deminuunt, radiisque retexens ætherius sol;
Et siccare priùs confidunt omnia posse,
Quàm liquor incepti possit contingere finem.
Tantum spirantes æquo certamine bellum,
Magnis de rebus inter se cernere certant;
Quum semel in terrâ fuerit superantior ignis,
Et semel, (ut fama est) humor regnârit in arvis.
Ignis enim superavit, et ambens multa perussit,
Avia quum Phaethonta rapax vis Solis equorum
Æthere raptavit toto, terrasque per omnes.
At pater omnipotens, irâ tum percitus acri,
Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
Deturbavit equis in terram; Solque, cadenti
Obvius æternam suscepit lampada mundi :
Disjectosque redegit equos, junxitque trementes;
Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans;
Scilicet, ut veteres Graiûm cecinere poetæ.

LUCRÉCE.

CXIV.

Chrémès demande amicalement à Ménédème pourquoi il fait de sa vie un long supplice.

CHREMES.

Quanquam hæc inter nos nuper notitia admodum'st,

Inde adeò quòd agrum in proxumo hic mercatus es,
Nec rei ferè sanè ampliùs quidquam fuit;
Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas,

Quod ego esse in aliquâ parte amicitiæ puto,
Facit ut te audacter moneam et familiariter,
Quod mihi vidêre præter ætatem tuam
Facere, et præter quàm res te adhortatur tua.
Nam, proh deûm atque hominum fidem ! quid vis tibi?
Quid quæris? annos sexaginta natus es,

Aut plus, ut conjicio. Agrum in his regionibus
Meliorem, neque pretî majoris, nemo habet;
Servos complures: proinde quasi nemo siet,
Ita tute attentè illorum officia fungere.
Nunquam tam manè egredior, neque tam vesperì
Domum revortor, quin te in fundo conspicer
Fodere, aut arare, aut aliquid ferre; denique
Nullum remittis tempus, neque te respicis.
Hæc non voluptati tibi esse satis certò scio.
Atenim dices: «<me, quantùm hic operis fiat, pœnitet.»>
Quod in opere faciundo operæ consumis tuæ,
Si in illis exercendis sumas, plus agas.

MENEDEMUS.

Tantùm ab re tuâ 'st otî tibi, Chreme,
Aliena ut cures, ea quæ nihil ad te adtinent?

CHREMES.

Homo sum: humani nihil a me alienum puto.

Vel monere hoc, vel percontari puta :

Rectum 'st, ego ut faciam; non est te ut deterream.

TÉRENCE.

CXV.

Mœurs des Germains.

Germani multùm a consuetudine Gallorum differunt nam neque Druides habent, qui rebus divinis præsint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum apertè opibus juvantur, Solem et Vulcanum et Lunam reliquos ne famâ quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui unà coierunt, quantùm, et quo loco visum est, agri attribuunt, atque anno post aliò transire cogunt. Ejus rei multas afferunt causas; ne assiduâ consuetudine capti, studium belli gerendi agriculturâ commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratiùs ad frigora atque æstus vitandos ædificent; ne qua oriatur pecuniæ cupiditas, quâ ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi æquitate plebem contineant, quum suas quisque opes cum potentissimis æquari videat.

Civitatibus maxima laus est, quàm latissimè circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam propè audere consistere simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinæ incursionis timore sublato. Quum bel

lum civitas aut illatum defendit, aut infert, magistratus, qui ei bello præsint, ut vitæ necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt, controversiasque minuunt. Ubi quis ex principibus in concilio dixit, se ducem fore; qui sequi velint, profiteantur consurgunt ii, qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur, atque ab multitudine collaudantur. CÉSAR.

CXVI.

Du petit nombre des grands orateurs.

Mihi quidem sæpenumero in summos homines ac summis ingeniis præditos intuenti, quærendum esse visum est, quid esset, cur plures in omnibus artibus, quàm in dicendo, admirabiles exstitissent. Nam quòcunque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentes in quoque genere videbis, non mediocrium artium, sed propè maximarum. Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet quin belli duces præstantissimos ex hâc unâ civitate pæne innumerabiles, in dicendo autem excellentes vix paucos proferre possimus? Jam verò consilio ac sapientiâ qui regere ac gubernare rempublicam possent, multi nostrâ,

plures patrum memoriâ, atque etiam majorum exstiterunt, quum boni perdiu nulli, vix autem singulis ætatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur. Ac ne quis fortè cum aliis studiis, quæ reconditis in artibus, atque in quâdam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quàm cum imperatoris laude, aut cum boni senatoris prudentiâ, comparandam putet; convertat animum ad ea ipsa artium genera, circumspiciatque, qui in iis floruerint, quàmque multi; sic facillimè, quanta oratorum sit semperque fuerit paucitas judicabit.

Verè mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in harum artium studiis liberalissimis sint doctrinisque versati, minimam copiam poetarum egregiorum exstitisse. Atque in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter, et ex nostrorum, et ex Græcorum copiâ comparare voles, multò tamen pauciores oratores, quàm poetæ boni reperientur. CICERON.

CXVII.

Le paysan Ofellus, philosophe sans philosophie.

[ocr errors]

Puer hunc ego parvus Ofellum

Integris opibus novi non latiùs usum,
Quàm nunc accisis. Videas metato in agello,
Cum pecore et natis, fortem mercede colonum,
Non ego, narrantem, temere edi luce profestà

« PreviousContinue »