Page images
PDF
EPUB

L.

Causes de la rivalité entre Rome et Carthage.

Non dubium est cupiditatem insulâ Siciliâ potiundi, quam eodem tempore et Romanus populus et Carthaginiensis affectabat, causam bello dedisse, licèt alia in medium proferrentur; nam Romani Tarentinos contrà fœdus adjutos, Pœni societatem cum Hierone, ut adversùs se initam, criminabantur. Verùm enim eò jam potentiæ civitas utraque pervenerat, ut evitari non potuerit quin aliquandò quâcumque de causâ colliderentur. Scilicet, quemadmodùm arbores, non magno intervallo consitæ, aliquandiu non se invicem impediunt; auctæ verò, alimentum atque succum mutuò intercipiunt, grandiores tandem radicibus et ramis commissæ atteruntur; ita, surgentibus imperiis, vix per naturam diutiùs fida manere potest concordia, quàm donec, extrito quod medium fuerat, conjunctis jam finibus concurrentia urgeant inter se trudantque, neque priorem intrà modum standi impetrabili voluntate, neque libero, nisi remotis obsistentibus, ad majorem amplitudinem procursu.

Accedebat ad has causas in utrâque civitate magna plebis et potentia, et suscipiendi belli cupiditas; nam et apud Pœnos vulgus valebat plurimùm, quòd, auctis civitatis opibus, variis et ipsum commodis locupletari solitum, quæstûs dulcedine, bella ex bellis seri non invitum patiebatur; neque multùm diversa conditio Romanæ multitudinis erat, quæ damna rei familiaris superiori bello illata Si

culis divitiis facilè reparari posse sperans, pro jure nuper patribus extorto, sententiam bellum suadentium plebiscito confirmavit. FREINSHEMIUS.

LI.

Pompec et César.

Nec coïere pares alter vergentibus annis
In senium, longoque toga tranquillior usu,
Dedidicit jam pace ducem; famæque petitor,
Multa dare in vulgus; totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri;
Nec reparare novas vires, multùmque priori
Credere fortunæ : stat magni nominis umbra.
Qualis frugifero quercus sublimis in agro,
Exuvias veteres populi, sacrataque gestans
Dona ducum, nec jam validis radicibus hærens,
Pondere fixa suo est; nudosque per aera ramos
Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram:
At quamvis primo nutet casura sub Euro,
Tot circùm sylvæ firmo se robore tollant,
Sola tamen colitur.... Sed non in Cæsare tantùm
Nomen erat, nec fama ducis; sed nescia virtus
Stare loco, solusque pudor, non vincere bello.
Acer, et indomitus, quò spes, quòque ira vocâsset,
Ferre manum, et nunquàm temerando parcere ferro,
Successus urgere suos, instare favori

Numinis, impellens quidquid sibi summa petenti
Obstaret, gaudensque viam fecisse ruinâ.
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen

Ætheris impulsi sonitu, mundique fragore
Emicuit, rupitque diem, populosque paventes
Terruit, obliquâ præstringens lumina flammâ :
In sua templa furit, nullâque exire vetante
Materiâ, magnamque cadens, magnamque revertens
Dat stragem latè, sparsosque recolligit ignes.
LUCAIN.

LII.

Impressions produites par les lieux historiques.

Veneram cum Marco Pisone et Tito Pomponio in Academiæ non sine causâ nobilitata spatia, unàque nobis erant Quintus frater, et Lucius Cicero frater noster cognatione patruelis, amore germanus. Tum Piso «< Naturâne nobis hoc, inquit, datum dicam, an errore quodam ut, quum ea loca videamus, in quibus memoriâ dignos viros acceperimus multùm esse versatos, magis moveamur, quàm si quandò eorum ipsorum aut facta audiamus, aut scriptum aliquod legamus? Velut ego nunc moveor. Venit enim mihi Platonis in mentem; quem accepimus primùm hic disputare solitum: cujus etiam illi hortuli propinqui non memoriam solùm mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. Hic Speusippus, hic Xenocrates, hìc ejus auditor Polemo, cujus illa ipsa sessio fuit, quam videmus. >> Tum Quintus: « Est planè, Piso, ut dicis, inquit; nam me ipsum huc modò venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus, cujus incola Sophocles ob oculos versabatur: quem scis quàm

admirer, quàmque eo delecter. Me quidem ad altiorem memoriam OEdipodis huc venientis, et illo mollissimo carmine, quænam essent ipsa hæc loca, requirentis, species quædam commovit, inanis scilicet, sed commovit tamen. » Pauca deinde hujusmodi dicta sunt a Tito Pomponio, de Epicuro ejusque hortis, quos modò præteribamus; a me de Carneadis discipulo, Charmada, ejusque exedrâ. Tum Piso « Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster, inquit? An eum locum libenter invisit, ubi Demosthenes et Eschines inter se decertare soliti sunt? Suo enim quisque studio maximè ducitur. » Et ille, quum erubuisset: «Noli, inquit, ex me quærere, qui in Phalericum etiam descenderim quo in loco ad fluctum aiunt solitum declamare Demosthenem, ut fremitum assuesceret voce vincere. Modò etiam paulùm ad dexteram de viâ declinavi, ut ad Periclis sepulcrum accederem. Quanquam id quidem infinitum est in hâc urbe : quàcumque enim ingredimur, in aliquam historiam vestigium ponimus.

[ocr errors]

CICERON.

LIII.

Douceurs de la poésie.

Ne fortunam quidem vatum comparare timuerim cum inquietâ et anxiâ oratorum vitâ. Licèt illos certamina et pericula sua ad consulatus evexerint, malo securum et secretum Virgilii secessum, in quo

tamen neque apud divum Augustum gratiâ caruit, neque apud populum Romanum notitiâ: testes Augusti epistolæ; testis ipse populus, qui, auditis in theatro versibus Virgilii, surrexit universus, et fortè præsentem spectantemque Virgilium veneratus est sic, quasi Augustum. Ne nostris quidem temporibus, Secundus Pomponius Afro Domitio, vel dignitate vitæ, vel perpetuitate famæ, cesserit. Nam Crispus et Marcellus, ad quorum exempla me vocas, quid habent in hâc suâ fortunâ concupiscendum? Quòd timent, an quòd timentur? Quòd quum quotidie aliquid rogentur, hi, quibus præstant, indignantur? Quòd, alligati cum adulatione, nec imperantibus unquam satis servi videntur, nec nobis satis liberi? Quæ hæc summa eorum potentia est? Tantùm posse liberti solent. Me verò, dulces ut Virgilius ait, Musæ remotum a sollicitudinibus et curis, et necessitate quotidie aliquid contra animum faciendi, in illa sacra illosque fontes ferant : nec insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem trepidus experiar: non me fremitus salutantium nec anhelans libertus excitet; nec, incertus futuri, testamentum pro pignore scribam; nec plus habeam quàm quod possim cui velim relinquere, quandocumque fatalis et meus dies veniet, statuarque tumulo non moestus et atrox, sed hilaris et coronatus, et pro memoriâ meî nec consulat quisquam, nec roget. TACITE.

« PreviousContinue »