Page images
PDF
EPUB

ceteris talibus viris existimabant. Itaque ex minimâ tenuissimâque republicâ maximam et florentissimam nobis reliquerunt. Suos enim agros studiosè colebant, non alienos cupidè appetebant: quibus rebus, et agris, et urbibus, et nationibus, rempublicam atque hoc imperium, et populi Romani nomen auxerunt. Quæ quidem profero, ut illud intelligatur, quum apud majores nostros summi viri, clarissimique homines, qui omni tempore ad gubernacula reipublicæ sedere debebant, tamen in agris quoquè colendis aliquantùm operæ temporisque consumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum; quum ruri assiduus semper vixerit; quum præsertim nihil esset, quod aut patri gratius, aut sibi jucundius, aut reverâ honestius facere posset. CICERON.

LXIX.

Choix des magistrats : établissement des lois.

Regibus occisis, subversa jacebat

Pristina majestas soliorum et sceptra superba;
Et capitis summi præclarum insigne cruentum
Sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
Nam cupidè conculcatur nimis antè metutum.
Res itaque ad summam fæcem turbasque redibat,
Imperium sibi quum ac summatum quisque petebat.
Inde magistratum partim docuere creare,
Juraque constituere, ut vellent legibus uti.

Nam genus humanum, defessum vi colere ævum,

Ex inimicitiis languebat, quò magis ipsum
Sponte suâ cecidit sub leges aretaque jura.
Acriùs ex irâ quòd enim se quisque parabat
Ulcisci, quàm nunc concessum est legibus æquis,
Hanc ob rem est homines pertæsum vi colere ævum.
Inde metus maculat pœnarum præmia vitæ:
Circumretit enim vis atque injuria quemque;
Atque, unde exorta est, ad eum plerumquè revertit:
Nec facile est placidam ac pacatam degere vitam,
Qui violat factis communia fœdera pacis.
Etsi fallit enim Divùm genus humanumque,
Perpetuò tamen id fore clam diffidere debet :
Quippe ubi se multi per somnia sæpe loquentes
Aut morbo delirantes, protrâxe ferantur,
Et celata diu in medium peccata dedisse.

LUCRÉCE.

LXX.

La vertu théorique et pratique.

Non habere virtutem satis est, quasi artem aliquam, nisi utare. Etsi ars quidem, quum eâ utare, scientiâ tamen ipsâ teneri potest; virtus in usu sui tota posita est. Usus autem ejus est maximus, civitatis gubernatio, et earum ipsarum rerum, quas isti in scholarum angulis personant, reipsâ, non oratione perfectio. Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem rectè honestèque dicatur, quod non ab his partum confirmatumque sit, a quibus civitatibus jura descripta sunt. Unde jus autem gentium, aut hoc ipsum civile quod dicitur? Unde enim pietas?

aut a quibus religio? Unde justitia, fides, æquitas? unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, appetentia laudis et honestatis? Unde in laboribus et periculis fortitudo? Nempe ab his, qui hæc disciplinis informata, alia moribus confirmârunt, sanxerunt autem alia legibus. Quin etiam Xenocratem ferunt, nobilem in primis philosophum, quum quæreretur ex eo quid assequerentur ejus discipuli, respondisse, ut id suâ sponte facerent, quod cogerentur facere legibus. Ergo ille civis, qui id cogit omnes imperio pœnâque legum, quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam his qui illa disputant, ipsis est præferendus doctoribus.

CICERON.

LXXI.

Description d'une bataille.

Postquàm utrinque exitum est maxumâ copiâ,
Dispertiti viri, dispertiti ordines;

[nes;

Nos nostras more nostro et modo instruximus legio-
Item hostes contrà legiones suas instruunt.
Deinde utrique imperatores in medium exeunt
Extra turbam ordinum, conloquuntur; simul
Convenit, victi utri sint eo prælio,

Urbem, agrum, aras, focos, seque utì dederent.
Postquàm id actum est, tubæ utrinque canunt, con-
Consonat terra; clamorem utrinque ecferunt. [trȧ
Imperator utrinque hinc et illinc Jovi

Vota suscipere, hortari exercitum.

Pro se quisque, id quod quisque potest et valet,

Edit, ferro ferit; tela frangunt; boat

Cœlum fremitu virùm; ex spiritu atque anhelitu
Nebula constat; cadunt volneris vi et virium.
Denique, ut voluimus, nostra superat manus;
Hostes crebri cadunt, nostri contrà ingruunt.
Vicimus vi feroces.

Sed in fugam se tamen nemo convertit,
Nec recedit loco quin statim rem gerat;
Animam amittunt priusquàm loco demigrent:
Quisque, uti steterat, jacet, obtinetque ordinem.

PLAUTE.

LXXII.

La corruption du langage inséparable de celle
des mœurs.

Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio, quæris; et quomodò in quædam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta, et in morem cantici ducta? Quare aliàs sensus audaces, et fidem egressi, placuerint; aliàs abruptæ sententiæ et suspiciosa, in quibus plùs intelligendum esset, quàm audiendum; quare aliqua ætas fuerit, quæ translationis jure uteretur inverecundè? Hoc, quod audire vulgò soles, quod, apud Græcos, in proverbium cessit : « Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. » Quemadmodùm autem uniuscujusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquandò imitatur publicos mores. Si disciplina civitatis laboravit, et se in delicias dedit,

argumentum est luxuriæ publicæ orationis lascivia: si modò non in uno aut altero fuit, sed approbata est et recepta.

Non potest esse alius ingenio, alius animo color. Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium quoquè siccum ac sobrium est: illo vitiato, hoc quoquè afflatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigrè moveri pedes? Si ille effeminatus est, in ipso incessu apparere mollitiem? Si ille acer est et ferox, concitari gradum? Si furit, aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum, nec ire, sed ferri? Quantò hoc magis accidere ingenio putas, quod totum animo permixtum est! Ab illo fingitur, illi paret, inde legem petit. SÉNÈQUE.

LXXIII.

Égée à son fils Thésée.

Gnate, mihi longâ jucundior unice vitâ,
Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
Reddite in extremæ nuper mihi fine senectæ,
Quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
Eripit invito mihi te, cui languida nondum
Lumina sunt gnati carâ satiata figurâ;
Non ego te gaudens lætanti pectore mittam,
Nec te ferre sinam fortunæ signa secundæ :
Sed primùm multas expromam mente querelas,
Canitiem terrâ atque infuso pulvere fœdans;
Inde infecta vago suspendam lintea malo,
Nostros ut luctus, nostræque incendia mentis

« PreviousContinue »