Page images
PDF
EPUB

sit, magna quaestio est, esse vero certam et definitam necesse est. Nam ea, quae Saturni stella dicitur Þaívwvque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo, tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo, 5 tum matutinis rursum se aperiendo, nihil immutat sempiternis saeclorum aetatibus, quin eadem isdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius a terra Jovis stella fertur, quae Paélwv dicitur, eaque eundem XII signorum orbem annis XII conficit 53 easdemque, quas Saturni stella, efficit in cursu varietates. Huic 10 autem proximum inferiorem orbem tenet IIvpóeis, quae stella Martis appellatur, eaque IIII et XX mensibus VI, ut opinor, diebus minus eundem lustrat orbem, quem duae superiores. Infra hanc autem stella Mercurii est; ea EriλBwv appellatur a Graecis; quae anno fere vertente signiferum lustrat orbem neque a sole 15 longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens, tum subsequens. Infima est quinque errantium terraeque proxima stella Veneris, quae wo pópos Graece, Lucifer Latine dicitur, cum antegreditur solem, cum subsequitur autem,"Eσπεpos; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi 20 orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius dis54 cedit tum antecedens, tum subsequens. XXI. Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum non possum intellegere 25 sine mente, ratione, consilio. Quae cum in sideribus inesse videamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. Nec vero eae stellae, quae inerrantes vocantur, non significant eandem mentem atque prudentiam; quarum est cotidiana conveniens constansque conversio, nec habent aetherios cursus 30 neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari. Non est enim aetheris ea natura, ut vi sua stellas complexa contorqueat; nam tenuis ac perlucens et aequabili calore

2 Saturni by corr. BV also Oxf. HM Asc. +, Saturnis A, Saturnia CEB. Dalvwvque, this and the following Greek names are given in Latin letters in mss. 19 "EσTepos, Hesperus Heind. Allen, Vesper Latine, Graece "Eorepos conj. Heind. p. XIII. 27 ponere ap. Lact. 11 5. 31 inhaerentes sunt conj. Swainson

(the omission being due to s followed by ut).

5

suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas videtur. Habent igitur suam sphaeram stellae inerrantes ab aetheria 55 conjunctione secretam et liberam. Earum autem perennes cursus atque perpetui cum admirabili incredibilique constantia declarant in his vim et mentem esse divinam, ut, haec ipsa qui non sentiat deorum vim habere, is nihil omnino sensurus esse videatur. Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec 56 erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo, veritas, ratio, constantia ; quaeque his vacant, ementita et falsa plenaque Io erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur. Caelestium ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur, qui vacare mente putat, is ipse mentis expers habendus est. Haud ergo, ut opinor, erravero, si a 57 15 principe investigandae veritatis hujus disputationis principium duxero.

XXII. Zeno igitur naturam ita definit, ut eam dicat ignem esse artificiosum, ad gignendum progredientem via. Censet enim artis maxime proprium esse creare et gignere; quodque 20 in operibus nostrarum artium manus efficiat, id multo artificiosius naturam efficere, id est, ut dixi, ignem artificiosum, magistrum artium reliquarum. Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi viam quandam et sectam, quam sequatur. Ipsius vero mundi, qui omnia com- 58 25 plexu suo coërcet et continet, natura non artificiosa solum, sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum opportunitatumque omnium. Atque ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur, augescunt, continentur, sic natura mundi omnes motus habet voluntarios, conatusque 30 et appetitiones, quas opμás Graeci vocant, et his consentaneas actiones sic adhibet, ut nosmet ipsi, qui animis movemur et sensibus. Talis igitur mens mundi cum sit, ob eamque causam vel prudentia vel providentia appellari recte possit (Graece enim

5 iis Mu. praef. VIII.

8 vanitas мss generally, varietas L Moser's DIM. 9 ementita [BCEP]BH by corr. V, ea mentita MCR Oxf., mentita by corr. A. 11 versantur CBH, versatur ABEPV Oxf. +. caelestium G Moser's La edd.

after Dav., caelestem мss generally (cf. below § 64). 28 quaeque AE Mus., quaequae BCPV (see Madv. Fin. p. 6561),

30 opuás, Latin in мss.

59

Tρóvoia dicitur), haec potissimum providet et in his maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, maxime autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque omnis ornatus.

XXIII. Dictum est de universo mundo, dictum etiam [est] 5 de sideribus, ut jam prope modum appareat multitudo nec cessantium deorum nec ea, quae agant, molientium cum labore operoso ac molesto. Non enim venis et nervis et ossibus continentur nec iis escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores colligant, nec iis corporibus 10 sunt, ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum; quae verens Epicurus monogrammos 60 deos et nihil agentes commentus est. Illi autem pulcherrima forma praediti purissimaque in regione caeli collocati ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia conservanda et tuenda 15 consensisse videantur.

Multae autem aliae naturae deorum ex magnis beneficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissimis et a majoribus nostris constitutae nominataeque sunt. Quicquid enim magnam utilitatem generi afferret humano, id non sine divina bonitate 20 erga homines fieri arbitrabantur. Itaque tum illud, quod erat a deo natum, nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem appellamus, vinum autem Liberum, ex quo illud Terentii

sine Cerere et Libero friget Venus;

25

61 tum autem res ipsa, in qua vis inest major aliqua, sic appellatur, ut ea ipsa nominetur deus, ut Fides, ut Mens, quas in Capitolio dedicatas videmus proxime a M. Aemilio Scauro; ante autem ab A. Atilio Calatino erat Fides consecrata. Vides Virtutis templum, vides Honoris a M. Marcello renovatum, quod non multis 30

om. P.

1 πρόνοια, Latin in mss. 5 dictum est-pluribus verbis explicatus est (§ 63) etiam est ABVRV edd., etiam CBC, est etiam E Oxf. +, est G Red. U. 6 modum [AEV+] Oxf. Asc., mundum B1CB (cf. 1 33). 8 venis et Oxf. MOB2V2, venisset B1B, venis sed ACE, venis nec V1. 9 iis edd., hiis B, his ACVB+, hys E. 10 iis M edd., is A, hiis B, his CVB, hys E. 22 natum мss, exc. donatum G2 Heind. 27 ipsa B El. +, ipsa vis ACEV2 Mus., ipsa vi V1, ipsa res Dav. 29 A. Atilio Sch. Mu. after Fleckeisen Krit. Misc. p. 56, Atilio мss Or. Ba. Fides, Spes Lamb. Heind. vides vides V2 Oxf. MO, vides-vide ABV1H, vide-vide CEB. 30 multis мss edd., haud multis Bouh., nonnullis Dav.

39

ante annis erat bello Ligustico a Q. Maximo dedicatum. Quid Opis? quid Salutis? quid Concordiae, Libertatis, Victoriae ? quarum omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine deo regi non posset, ipsa res deorum nomen obtinuit. Quo ex genere 5 Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum neque naturalium; quamquam Velleius aliter existimat; sed tamen ea ipsa vitia naturam vehementius saepe pulsant. Utilitatum igitur magnitudine 62 constituti sunt ei di, qui utilitates quasque gignebant. Atque 10 his quidem nominibus, quae paulo ante dicta sunt, quae vis sit in quoque declaratur deo.

XXIV. Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in caelum fama ac voluntate tollerent. Hinc Hercules, hinc Castor et Pollux, hinc 15 Aesculapius, hinc Liber etiam;-hunc dico Liberum Semela natum, non eum, quem nostri majores auguste sancteque [Liberum] cum Cerere et Libera consecraverunt, quod quale sit, ex mysteriis intellegi potest: sed quod ex nobis natos liberos' appellamus, idcirco Cerere nati nominati sunt Liber et Libera, 20 quod in Libera servant, in Libero non item;- hinc etiam Romulus, quem quidem eundem esse Quirinum putant; quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.

Alia quoque ex ratione, et quidem physica, magna fluxit 63 25 multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poëtis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt. Atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus verbis explicatus est. Nam cum vetus haec

15 Semela V Oxf. (cf. Tusc. 1 28 Liber Semela natus in all Orelli's мss), Semele BCEA2+, semel A1. 17 [Liberum] Mu., om. HINR Sch. after Walker Heind., Liberum мss Or. Ba. 18 mysteriis [ABCE]BO, ministeriis V Oxf. LMR+. 20 Libera-Libero мss generally, libero-libera NG Red. Manut. Heind. Romulus edd., Romulum мss (assimilated to Liberum). 21 quidem EVH, quidam ABCB+.. 25 induti H2ILN Asc., inducti XBH1MCV Oxf. 28 nam cum vetus-opplevisset Ba. after Moser and Bake (cf. § 6 nuntiavisset), nam vetus-opplevisset ABCB, n. v.—applevisset E, n. v.-opplevit V (by corr. fr. opplevisse) LNOU Or. Sch. Mu. (with period after Jove), n. v.-opplevit scilicet RV El. Med. Asc. Klotz (Sch. proposes to put scilicet before physica), n. v.— opplevit sed C Reg. Red. Oxf., n. v.-opplevit esse Heind.

opinio Graeciam opplevisset, exsectum Caelum a filio Saturno, 64 vinctum autem Saturnum ipsum a filio Jove, physica ratio non inelegans inclusa est in impias fabulas; caelestium enim altissimam aetheriamque naturam, id est igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis, quae conjunc- 5 tione alterius egeret ad procreandum. XXV. Saturnum autem eum esse voluerunt, qui cursum et conversionem spatiorum ac temporum contineret, qui deus Graece id ipsum nomen habet; Kpóvos enim dicitur, qui est idem xpóvos, id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, quod saturaretur annis; 10 ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur, vinctus autem a Jove, ne immoderatos cursus haberet, atque ut eum siderum vinclis alligaret. Sed ipse Juppiter, id est 'juvans pater,' quem conversis casibus appellamus a juvando Jovem, a 15 poëtis 'pater divumque hominumque' dicitur, a majoribus autem nostris optimus maximus,' et quidem ante optimus,' id est beneficentissimus, quam maximus,' quia majus est certeque 65 gratius prodesse omnibus quam opes magnas habere,-hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens,

Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Jovem; planius quam alio loco idem,

20

Qui, quod in me est, exsecrabor hoc, quod lucet, quicquid est; hunc etiam augures nostri, cum dicunt 'Jove fulgente, tonante;' [dicunt enim caelo fulgente, tonante.'] Euripides autem, ut 25 multa praeclare, sic hoc [breviter]:

3 caelestium BM Oxf., caelestum AECR, caelestem [BCV]HOL Lact. I 12 edd. 9 Κρόνος—χρόνος, Latin in mss. qui est idem [X]B+, quod est idem quod Lact. 1. c. Xpóvos id est [X]BH+, om. ILNOVR. 15 pater quem CEP+, pater quae BV. 19 habere, Mu. after Bake, habere.

partem que A,
Or. Ba. Sch.

Ba. Sch. cf. § 4.
EBR+, pleniusque C.
Dav. see Comm.

MSS

21 sublime мss generally, suplime B, supplime P, sublimen Or. 22 planius quam BO, planius quem AVH Oxf., planiusque 23 qui Gulielmius, cui мss generally edd., cur C Reg. 24 Jove fulgente tonante [ACEV] Oxf. BM, j. fulg. et ton. B, 25 dicunt enim-tonante [X Mus.] caelo B, celo A2, melo A1CEPVB fulgente tonante EM, fulg. et ton. BCPV Oxf. B+, fulgentae tonantae A, fulgentem et tonantem HLOUT. 26 breviter Mss Ba. Mu., om. Heind., in brackets Or. Sch., graviter Bouh. and (omitting hoc) Vaucher,

jovem fulgentem tonantem PHLU Asc. +. edd., om. G and 2 codd. of Gulielm. Heind. Oxf. +, in caelo LOV+.

« PreviousContinue »