Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

A NEW COLLATION OF SEVERAL OF THE ENGLISH MSS.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

[The rights of translation and reproduction are reserved.]

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

neget an eos omni procuratione atque actione privet; mihi enim, qui nihil agit, esse omnino non videtur. Esse igitur deos ita perspicuum est, ut, id qui neget, vix eum sanae mentis exis

timem. 5 XVII. Restat, ut, qualis eorum natura sit, consideremus ; 45

in quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum aciem mentis abducere. Ea difficultas induxit et vulgo imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi figuris hominum con

stitutis nihil possent de dis immortalibus cogitare; cujus opin10 ionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam.

Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil

video quod potius accommodem, quam ut primum hunc ipsum 15 mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et

deum judicem. Hic quam volet Epicurus jocetur, homo non 46 aptissimus ad jocandum minimeque resipiens patriam, et dicat se non posse intellegere, qualis sit volubilis et rotundus deus,

tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, numquam me movebit. 20 Placet enim illi esse deos, quia necesse sit praestantem esse

aliquam naturam, qua nihil sit melius. Mundo autem certe nihil est melius. Nec dubium, quin, quod animans sit habeatque sensum et rationem et mentem, id sit melius quam id, quod

his careat. Ita efficitur animantem, sensus, mentis, rationis 47 25 mundum esse compotem ; qua ratione deum esse mundum con

cluditur. Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex iis rebus ipsis, quas mundus efficit.

XVIII. Interea, Vellei, noli, quaeso, prae te ferre vos plane expertes esse doctrinae. Conum tibi ais et cylindrum et py30 ramidem pulchriorem quam sphaeram videri. Novum etiam

oculorum judicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu, quod mihi tamen ipsum non videtur; quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnes alias figuras complexa continet,

5 restat mss generally, sane restat V Oxf. Asc. MCV (from sanae above). 17 resipiens edd. after Ursin., respiciens mss. 18 rutundus AV Or. Ba. 24 his Bi[E] Asc., iis ABPCV Oxf. B, is PU. animantem-compotem uss (exc. an. esse sens. ment. rat. comp. G), P has mentem, H (like G) omits mundum esse, Heind. conj. an. mund. esse et s. m. r. c. 28 quaero Or. Ba.(by mistake ?).

M. C. II.

quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum? cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis globus (sic enim opaipav interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui kúklos Graece dicitur, his duabus formis contingit 5 solis, ut omnes earum partes sint inter se simillimae a medioque

tantundem undique absit extremum, quo nihil fieri potest ap48 tius. Sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum

pulverem attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia 10 figura non potuisse servari? Itaque nihil potest indoctius, quam quod a vobis affirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum

pro certo rotundum esse dicitis; nam posse fieri, ut sit alia 49 figura, innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum.

Quae, si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non 15 diceret; sed dum palato, quid sit optimum, judicat, 'caeli palatum,' ut ait Ennius, non suspexit. XIX. Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis immutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas isdem 20 spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubi· litas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rotundi ambitus cognoscuntur. Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita movetur, ut, cum terras larga luce compleverit, easdem modo his, modo illis ex partibus opacet; 25 ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem efficit; nocturnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas, quae diur

3 praestantissimae Nonius p. 432 Klotz Forch., praestantis AVH, praestantes Mss generally. 4 opaipav edd., spheram or speram mss. circulus mss, circus Nonius Dav. 5 kúklos edd., ciclus or cyclus mss. 6 medioque tantundem undique absit Ed., medioque tantundem summum absit et Allen, medioque ubique tantundem absit Klotz Sch.2, medioque tantundem absit Or. Ba. Mu. after Madv. Philol. Schneid. II p. 140, medioque tantum absit mss (exc. tandum B) Sch.4. 7 extremum XBHILG, extremum quantum idem a summo UV2 Red. Asc. + Sch., ext. q. medium a summo Dav. Heind. 10 aequabilitatem Red. N edd., aequalitatem mss generally. 11 potest ACEPVIBH, potest esse [B] V2 Oxf. Asc. + edd. 15 quot CEPV2GH Oxf. Red., quod ABIVIUBO, quid B2M. 21 conficiat HB by corr., confeciat A by corr., confectat CEPBLUT, confecta V Oxf. t. 22 posset, potest G. 26 officientis Gesner Heind. 27 diur. norum, by corr. fr. diornorum AV.

norum; ejusdemque solis tum accessus modici, tum recessus et frigoris et caloris modụm temperant ; circumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecentorum quarta fere diei parte addita conversionem conficiunt annuam; inflectens 5 autem sol cursum tum ad septentriones, tum ad meridiem,

aestates et hiemes efficit et ea duo tempora, quorum alterum hiemi senescenti adjunctum est, alterum aestati. Ita ex quattuor temporum mutationibus omnium, quae terra marique gi

gnuntur, initia causaeque ducuntur. Jam solis annuos cursus 50 10 spatiis menstruis luna consequitur, cujus tenuissimum lumen

façit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum ejus species ac forma mutatur tum crescendo, tum defectibus in initia recurrendo,

sed etiam regio, quae tum est aquilonia, tum australis. In 15 lunae quoque cursu est'et brumae quaedam et solstitii similitudo,

multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque, et pubescant maturitatemque assequantur quae oriuntur e terra. XX. Maxime vero sunt admirabiles motus 51

earum quinque stellarum, quae falso vocantur errantes. Nihil 20 enim errat, quod in omni aeternitate conservat progressus et

regressus reliquosque motus constantes et ratos. Quod eo est admirabilius in his stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum rursus aperiuntur, tum adeunt, tum recedunt, tum ante

cedunt, tum autem subsequuntur, tum celerius moventur, tum 25 tardius, tum omnino ne moventur quidem, sed ad quoddam

tempus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur, cum solis et lunae et quinque errantium ad eandem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio. Quae quam longa 52

3 quinque et sexaginta et trecentorum ABV, V et LX et trecentorum Oxf., V et LX et CCC Redd., quinque et sexaginta et trecenti Heind. Allen after Cujacius, quinque defectibus et sexaginta et trecentorum CB and (with omission of former et) E, (with insertion of est before former et) PL, (reading diebus for defectibus) C El. Reg. Manut. (defectibus was probably omitted below 1. 13, then added in margin and wrongly transferred to this place). 13 tum defectibus in initia recurrendo in marg. of B. 14 aquilonia GHR, aquilenta XB Oxf. +, aquilonaris Asc., aquilonalis U+ Mars. tum (2nd) VHMR +, aut ABCEPB Oxf. in mss, inde in Or. Ba. Mu., ita in Sch., nam in Heind. 23 adeunt Moser's O edd. after Ursin., abeunt ass, obeunt Asc. 24 autem [X] Oxf. Asc., om. G Red. Heind. Sch,

« PreviousContinue »