Page images
PDF
EPUB

Cambridge

Greek and Latin Texts.

Cantabrigiae

PRELI ACADEMICI TYPIS EXCUDEBAT

C. J. CLAY, A.M.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC:
LONDONI, WHITTAKER ET SOC: BELL ET DALDY.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

M. TULLII CICERONIS

IN

Q. CAECILIUM ORATIO

DE

ACCUSATORE IN C. VERREM CONSTITUENDO,

QUAE

DIVINATIO

DICITUR.

I. Si quis vestrum, judices, aut eorum qui adsunt, forte miratur me, qui tot annos in causis judiciisque publicis ita sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad accusandum descenderim, is si mei consilii causam rationemque cognoverit, una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem praeponendum mihi esse actorem putabit. Quum quaestor in Sicilia fuissem, judices, itaque ex ea provincia decessissem ut Siculis omnibus jucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factum est uti quum summum in veteribus patronis multis tum nonnullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum esse arbitrarentur. Qui nunc populati atque vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum fortunarum omnium causam defensionemque susciperem; me saepe esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset quo tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum. Venisse tempus aiebant non jam ut commoda sua sed ut vitam salutemque totius provinciae defenderem; sese jam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset ; quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potu

« PreviousContinue »