Page images
PDF
EPUB

Nempe et quarta similiter eo mortuo emanavit, ut ex his constat (sat. IV, 37, 38):

Cùm jam semianimum laceraret Flavius orbem

Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni.

Rem ibi narrat, quæ longe ante, ut apparet, acciderat, Domitiano nimirum imperante. Eamdem satiram ita clausit :

Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus

Cœperat.

quod de Domitiano dictum est. Ex his omnibus colligi non absurde, immo verissime potest, corpus satirarum, quale hodie exstat, sub Hadriano frequenti auditorio recitatum a poëta publicatumque fuisse, cùm satis utique constet, tredecimam et decimam quintam, quæ penultima est, initio Hadriani scriptas esse, ad tertium regni ejus annum. Tum in suspicionem venit, quasi tempora figurate notasset, propter illa verba, quæ leguntur satira septimâ (v. 90):

Quod non dant proceres, dabit histrio.

Singulæ hæ voces Suetonii ponderandæ sunt, in suspicionem venit, et quasi figurate tempora notasset. Cùm enim tota illa satira res et homines anterioris temporis carpere videatur, et nominatim Paridem arripiat, qui sub Domitiano floruit, et potuit multum in provehendis suis fautoribus, figurate tamen etiam præsens tempus notare tum visus est, quo similiter et histrio quidam potens, et scenicæ gratiosæ militias, tribunatus et præfecturas, fautoribus suis conciliabat. Hoc nec abludit a moribus Hadriani, qui varius in omnibus fuit: nam et psallendi canendique studio tenebatur, et comoedias tragoediasque semper in convivio exhibebat. Licet autem nihil tale scripserint auctores vitæ Hadriani, qui hodie exstant, non dubitanter tamen id possumus affirmare, tot certis argumentis et testimonio Suetonii, quod omnia superat, inducti. Finge vero, verba illa, quod non dant proceres, dabit histrio, de temporibus Domitiani dici, et in Paridem pantomimum illius ævi, nulla tunc erit figura, nullum oyña, nullum oblique dictum : nam districte ac directe tempora Domitiani taxant, et Paridem aperte nominant, et nimiam ejus potentiam notant. Nihil ergo istic figu

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ratum, si temporibus Domitiani, quod dictum est, sicut recte
convenit, et expressum est, accomodemus. Sed si in personam
Paridis dicta, et in Domitiani imperium directa, tacite in his-
toriam Hadriani, et ad tempora ejus culpanda torqueantur,
tum figuratæ orationis et notationis instar id obtinebit. Etenim
figura est, cùm sub alterius persona, quem nominamus, al-
terum æque vitiosum, qui ita designatur, ut auditori relin-
quatur inveniendus, fatigamus. Sic Juvenalis sub nomine Pa-
ridis Domitiani pantomimi carpere ac notare figurate voluit
Hadriani imperium; sub quo et potens æque histrio exstitit. Si
non hoc voluit, certe in suspicionem hanc venit. Quintilianus :
Schema vocatur, in quo per quamdam suspicionem quod non
dicimus accipi volumus : inde figurate dicere et figuratæ con-
troversiæ. Atque ideo per speciem honoris ad præfecturam
cohortis in Aegyptum missus, atque Urbe submotus: non rele-
gatus in Oasa, ut quidam volunt, nec Pentapolim, ut alii,
sed Syenen, quæ urbs Aegypti ultima, in qua tres cohortes
prætendebant. Id supplicium genus, inquit Suetonius, placuit
ut levi atque joculari delicto par esset. Sed, inquiet aliquis, si
Urbe relegatus est sub moderato principe, qualis erat Hadria-
nus, eo tantum nomine, quòd figurate tempora ejus taxare
visus esset, cur Domitianus adeo inhumanus et immanis prin-
ceps
sine noxa pœnaque dimisit eum, a quo adeo aperto rec-
toque telo per latus Paridis petitus fuisset? Præter alia multa,
unum hoc præcipue respondere est, satiram illam, quam pri-
mam omnium in Paridem Domitiani fecit Juvenalis, paucorum
versuum fuisse, nec auditam publice: nec editam, sed paucis
si forte scholasticis hominibus et doctis visam. Ita hoc veri-
simile est, ut nihil sit verius. Nam post hoc experimentum,
cùm diu multumque se in eo scribendi genere exercuisset,
senex admodum sub Hadriano scripta sua auditorio frequenti
bis terque commisit, atque in vulgus emisit, satiras, nempe
has omnes, quæ hodie exstant, in corpus unum digestas,
quibus etiam inseruit ea quæ prima fecerat, ut illa in Paridem.
Sic pars earum sub Domitiano composita, pars sub Trajano,
quædam sub Hadriano factæ, omnes autem Hadriani ævo reci-
tatæ et publicatæ, quo tempore in suspicionem venit, quasi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

sub specie taxandorum Domitiani temporum præsentia denotare voluerit. Atque ob id Urbe remotus jam octogenarius. Hæc scire Suetonius potuit, qui eâdem fere ætate vixit, nec quisquam alius præter eum singularia ista de vita et scriptis Juvenalis nosse quiverit et in litteras referre: a quo hauserunt omnes, qui postea vitam hujus poëtæ exposuerunt, Dio, Sidonius, Suidas, et veteres scholiasta. Sed ex male intellectis Suetonii verbis errarunt, cùm a Domitiano pulsum in gratiam Paridis, quem satirico morsu perstrinxerat, dixerunt. Sic et ultimam Aegypti partem alii de Pentapoli acceperunt, alii de Oasis. Præter hæc omnia Juvenalem non ivisse in exilium temporibus Domitiani, quemlibet idoneo teste potentius evincit Martialis, qui libellis illis Epigrammatum, quos sub Domitiano scripsit, frequenter Juvenalem compellat, quasi in Urbe tunc cum maxime agentem, cui et nuces mittit saturnalitias lib. VII, epigr. 91. Pertendere aliquis etiam posset, sub Trajano potius, quàm sub Hadriano relegatum fuisse. Sed illud impedimento est, quod postremas satiras scriptitasse eum sub Hadriano constat. Suetonius autem scribit, intra brevissimum tempus perüsse, postquam in Aegyptum missus est, ibique statim languore ac tædio vitam finisse, quod non mirum est de octogenario. Falsum est igitur, quod tradit vetus interpres, poëtam in exilio satiras suas composuisse; atque ibi etiam tum fuisse, cùm propter superstitionum diversitatem Ombitæ et Tentyritæ internecivis cædibus sese invicem contuderunt: quasi a temporibus Domitiani usque ad initia Hadriani imperii in exilio suo permanserit atque etiam obierit. Quod enim dicit in ea satira (XV, 45), notatum sibi, barbaras nationes superioris Aegypti luxurie non cedere Canopitis et Alexandrinis, hoc non referri debet ad illud tempus, quo satiram eam scribebat, quasi in re præsenti tunc fuerit, cùm ea gesta sunt, quæ ibi describit. Quippe Romæ scriptam esse multa arguunt. Nec rursus ad id tempus referenda videntur, quo in Aegypti partem ultimam a Domitiano missum volunt, quod prorsus falsum esse ostendimus. An non alio tempore atque alia de causa Aegyptum lustrare juvenis potuit Juvenalis? animi nempe gratia, xxì tñs isopías xápiv, ut urbes regionis illius populorumque mores co

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ratum, si temporibus Domitiani, quod dictum est, sicut recte convenit, et expressum est, accomodemus. Sed si in personam Paridis dicta, et in Domitiani imperium directa, tacite in historiam Hadriani, et ad tempora ejus culpanda torqueantur, tum figuratæ orationis et notationis instar id obtinebit. Etenim figura est, cùm sub alterius persona, quem nominamus, alterum æque vitiosum, qui ita designatur, ut auditori relinquatur inveniendus, fatigamus. Sic Juvenalis sub nomine Paridis Domitiani pantomimi carpere ac notare figurate voluit Hadriani imperium; sub quo et potens æque histrio exstitit. Si non hoc voluit, certe in suspicionem hanc venit. Quintilianus : Schema vocatur, in quo per quamdam suspicionem quod non dicimus accipi volumus: inde figurate dicere et figuratæ controversiæ. Atque ideo per speciem honoris ad præfecturam cohortis in Aegyptum missus, atque Urbe submotus: non relegatus in Oasa, ut quidam volunt, nec Pentapolim, ut alii, sed Syenen, quæ urbs Aegypti ultima, in qua tres cohortes prætendebant. Id supplicium genus, inquit Suetonius, placuit ut levi atque joculari delicto par esset. Sed, inquiet aliquis, si Urbe relegatus est sub moderato principe, qualis erat Hadrianus, eo tantum nomine, quòd figuraté tempora ejus taxare visus esset, cur Domitianus adeo inhumanus et immanis princeps sine noxa pœnaque dimisit eum, a quo adeo aperto rectoque telo per latus Paridis petitus fuisset? Præter alia multa, unum hoc præcipue respondere est, satiram illam, quam primam omnium in Paridem Domitiani fecit Juvenalis, paucorum versuum fuisse, nec auditam publice: nec editam, sed paucis si forte scholasticis hominibus et doctis visam. Ita hoc verisimile est, ut nihil sit verius. Nam post hoc experimentum, cùm diu multumque se in eo scribendi genere exercuisset, senex admodum sub Hadriano scripta sua auditorio frequenti bis terque commisit, atque in vulgus emisit, satiras, nempe has omnes, quæ hodie exstant, in corpus unum digestas, quibus etiam inseruit ea quæ prima fecerat, ut illa in Paridem. Sic pars earum sub Domitiano composita, pars sub Trajano, quædam sub Hadriano factæ, omnes autem Hadriani ævo recitatæ et publicatæ, quo tempore in suspicionem venit, quasi

quod longe verisimilius est a modicis illis facultatibus, quas memorat Plinius, ad divitias nostrum (quarum meminit Juvenalis) ascendisse, quàm vice versa illum a divitiis ad modicas facultates recidisse. Ita certe cùm nullo prorsus insigni infortunio notatum observarunt veteres.

Sed miri sunt in hac universa causa tam recentiorum quàm etiam veterum errores. Paridem illum seniorem intelligunt vitæ Juvenalis auctor anonymus, et vetus ille, quem habemus, Juvenalis interpres, Claudii nimirum Neronis libertum, a patrono ipso, ut Dio, lib. L, et Suetonius Ner. c. 54, testantur, interfectum. Proinde ad Neroniana tempora illa refert scholiastes (ad sat. VII, 92) in quibus Paridis mentionem fecit Juvenalis. Ita Domitiani tempora pertingere Juvenalis non potuerit, qui paulo post exilium obierit, quod tamen, vel ex ipso satirarum opere, constat esse falsissimum. Atqui juniorem illum fuisse Paridem a Domitiano cæsum, quem perstrinxit Juvenalis, vel inde constat, quod Statium poëtam dicat, post recitatam cum laude Thebaïdem, Agaven suam tragœdiam Paridi illi vendidisse. Hic sane Statius ab eo, quem habemus, alius esse non potuit. Ediderat ille Thebaïdem suam paulo antea quàm primum ederet Silvarum librum, probatam nimirum antea recitationibus. Ita post initium Domitiani, et tamen ante Paridis cædem et repudium Domitiæ, Agaven vendiderit oportet Statius. Adeo præterea certum est, post cædem Domitiani satiras scripsisse Juvenalem, ut mirum sit profecto, monitos a Lipsio (lib. IV, epist. Quæst. ep. 20), et Salmasio de eo amplius dubitare posse viros eruditos. Non repeto hîc argumenta, jam ab illis olim observata. Novum addo, quod illos fugerat, sed vero longe certissimum. Marium ille Priscum dicit (sat. I, 47 seqq. et VIII, 120), nuper Afros discinxisse, proinde exulem factum damnatum repetundarum; sic tamen ut Düs ipse iratis frueretur, provincia autem victrix ploraret. Hanc ipsam Afrorum causam coram Trajano tertium consule Plinius egit mense Januario anni C, et quidem eo eventu, ut rapta fisco addicerentur, quæ causa erat provinciæ plorandi, reliquis ipse in exilio frueretur (v. Plin. epist II, 11, 12, et Paneg. c. 76). Sunt et illa Juvenalis de Domitiano verba: (sat. IV, 57, 8).

« PreviousContinue »