Page images
PDF
EPUB

Et brevibus pictæ remis incumbere testæ.]

Virgilius, lib. IV Georgicôn:

Nam qua Pellæi gens fortunata Canopi

Accolit effuso stagnantem flumine Nilum,

Et circumpictis vehitur sua rura phaselis.

Quibus pictis phaselis seu naviculis stagnante Nilo Aegyptios uti ait Servius Grammaticus. Neuter tamen fictiles fuisse dicit, ut Juvenalis testis ocularis hic refert. Nec vidi aut audivi quemquam hujusmodi lemborum meminisse. Ex corio quidem in Oceano Britannos, et Saxones aliosque usos legimus; et, si quid ad rem facit, Procopium mentionem facere navis cujusdam lapideæ, ', quæ navis Aeneæ Romæ diceretur. De picturis autem navium Aegyptiarum non item : de iis silet nemo. Apuleius, libro ultimo de Asino Aureo, loquens de festo Isidis die, magnâque pompâ et solemnitate, qua in oppido Cenchreïs mare tunc primum aperitur, hæc ait : « Simulacris rite dispositis. (Deorum in ripa maris), navem faberrime factam, picturis « miris Aegyptiorum circumsecus (id est, undequaque) varie<< gatam, summus sacerdos, tædâ lucidâ, et ovo, et sulphure solemnissimas preces de casto præfatus ore, quàm purissime purificatam Deæ (Isidi) nuncupavit, dedicavitque. >> C.

"

[ocr errors]

"

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Ita Pithoeus et Rigaltius : at Raphelengius, limine, sane melius. H.

NOTAE IN SATIRAM DECIMAM SEXTAM.

v. 13. Bardaicus judex datur hæc punire volenti Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ.]

Id est, Bardaicus calceus datur judex. Calceus pro homine judice, ex veteri scholiaste, id est, pro centurione militariter

calceato. H.

v. 20. Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

1

Consensu magno officiunt. Curabitis, ut sit
Vindicta gravior quàm injuria?]

Hæc sunt verba militum ad litigantem, et ad patronum ac testes; bene omnino. Vulgo legitur :

Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit
Vindicta, et gravior quàm injuria.

Malo sensu et contrario rationi. Curabitis, forte bene; id est, tu, qui læsus es, et tui testes ac patronus tuus. Lego primus: curabit is, ut sit

Vindicta gravior quàm injuria?

ut sint verba militum ad læsum et litigantem, de quo paullo

supra :

Nec mihi deerit

Ultio, si justæ defertur causa querelæ.

Is dictum per contemptum, id est, læsus. An dabit operam iste nescio quis, ut vindicta facinus excedat? an ille nescio quis vindictam exiget aut exigere conabitur acceptâ injuriâ majorem, graviorem? H.

v. 24. .

Millia clavorum.]

Offendere tot caligatos,

At in editione Schrevelii ex Lubino, ut et ex me:

offendere tot caligas, tot

Millia clavorum.

FINIS.
D. D.

H.

Ego Carolus Valesius, Hadriani filius, has Patris measque in Juvenalem notas manu propriâ scripsi, pridie Kalendas sextiles, anno Domini nati M. DC. XCIX.

J'ai lu par ordre de Monseigneur le Chancelier ces Notes sur Juuénal, et i'ai cru que l'utilité dont elles peuuent être pour l'intelligence de ce Poëte, et le nom de leurs auteurs les rendroit recommandables au Public. Fait à Paris ce 1 feu. 1705.

fontenati

SATIRAS

VETERES COMMENTARII

A P. PITHOEO ICto

PRIMUM EDITI LUTETIAE AN. MDLXXXV.

NOVA EDITIO.

PARISIIS

SUMPTIBUS ET TYPIS FIRMINI DIDOT.

MDCCCX.

P. PITHOEUS JURIS CONSULTUS,

LECTORI (1).

N

In hac editione, Lector, illud potissimum nobis propositum fuit, ut inter plura variaque, nec contemnendæ vetustatis exemplaria, unius omnium sane optimi atque antiquissimi scripturam curaremus exprimi, quod de Budensis cladis reliquiis in Thassillonis quondam ducis cœnobium relatum fuisse ex Matthiæ adscripto nomine facile adductus sum ut crederem. Id ad nos tandem per

(1) Nobis primum in animo non erat vet. schol. Pithoei notas nostræ editioni subjungere at eruditis et sapientibus nonnullis viris, quorum consiliis in hujus operis curriculo usi sumus, perutile fore visum est, si eas integras daremus; ita ut nihil optandum linqueret nostra editio, et omnes antea emissas non modo copia, sed et delectu materiarum superaret; et iis morem gessimus. Editionem Pithoei Parisinam, an. 1585, fideliter secuti sumus; eam expressimus cum mendis, quibus scatebat codex vetustate prope deletus. Notas Pithoei in veterem commentarium, quæ loca difficiliora interpretantur, addidimus: quæ omnia consulto et libenter ad lectoris utilitatem commodumque fecimus. De vet. schol. Pithoei, vide nostr. edit. T. II, p. 75. Numeri autem parenthesi inclusi notas Pithoei in veterem comment. ad calcem rejectas indicant, et asterisci vel lacunas cod. explendas, vel ea quæ notatione nobis digna sunt visa. (Editoris nota.)

16.

« PreviousContinue »