Page images
PDF
EPUB

LE MÊME, page cxc: Juvénal serait le premier des satiriques, si la vérité était le premier besoin des hommes: mais, comme il l'a dit lui-même : on vante la probité, tandis qu'elle se morfond.

LE MÊME, Note sur la sat. XV, p. 450, tome II: Puisse la lecture de Juvénal devenir plus familiere à ceux qui cultivent les lettres! leurs ouvrages s'en ressentiraient, et le caractere national y gagnerait. Voyez le Discours entier sur la satire par le même.

Quanto autem in honore habitus fuerit Juvenalis apud majores nostros Gallos, Germanos, Anglos, Italos, etc. evincunt innumeri pæne hujus auctoris codices manuscripti, quorum centum prope memoravimus, nec eos omnes adhuc novimus: evincit quoque multitudo editionum, quæ a typographia inventa, in lucem prodierunt: unde colligere libet, nullum poëtam, inter Latinos, Virgilio, Ovidio et Horatio exceptis, de philosophia, virtute, moribus, simul atque de re litteraria et poëtica melius fuisse meritum.

D. JUNII JUVENALIS,

QUI NUNC EXSTANT

IN BIBLIOTHECA (IMPERIALI) PARISIENSI,

QUIQUE A NOBIS FUERUNT COLLATI.

E CATALOGO IMPRESSO CODD. MSS.

I. Codex Puteanus (catalogi, no 7900. A.). CODEX membranaceus, formæ quam vocamus in folio, exeunte

nono sæculo, ut nobis visum est, exaratus, constans 155 foliis. Præter Juvenalis satiras in quinque libros dispertitas, continet Terentii comœdias, Horatii lyrica carmina et epistolas, Lucanum et Martianum Capellam cum scholiis, et quidem copiosissimis, sed parum utilibus. Hujus codicis scriptura non recta quidem, nec pulchra, sed levis et lectu facillima, etsi quibusdam in locis minutissima, pallida atque vetustate prope deleta. Inter cæteros memorandus idem est, propter antiquitatem, et propter varietatem lectionum, quarum notabiliores aliquot in præsentis editionis curriculo notavimus: non tamen mendis expers, sed a manu recentiori emendatus est. At quisquis ille fuerit intempestivus castigator, melius certe codicis auctoritati consuluisset, si eum integrum reliquisset. In quibusdam libri locis, reperiuntur majores litteræ et figuræ calamo delineata; sed rudes ac deformes, et plane sæculo, quo ille scriptus fuit, convenientes. Eo autem codice plurimum usi fuimus; quippe qui ex eodem atque vetus schol. Pithoei exemplari ductus, pervetustus item, nobis in hac editione recensenda maximi esse momenti visus est.

II. Mazarineus I (no 3110.).

Cod. membr. in fol. X sæculo exaratus, constans 84 foliis.

Continet opus de Regimine principum, primas quinque Persii satiras, Priscianum de Grammatica, et alia opuscula poëtica : denique XIV satiras Juvenalis cum notis inter lineas scriptis. Eleganter quidem scriptus est ille codex; sed ubique mendis scatet, nec ullam fere memorandam lectionem præbet.

III. Colbertinus I (7906).

Cod. membr. in fol. X sæc. exaratus, et quidem a manu diversa. Optimæ tamen est notæ, etsi mutilus. In eo leguntur Juvenalis satira IV a v. 10, satiræ V, VI, VII, et octavæ tantum 24 primi versus. In eodem volumine exstant integer Terentius, sed XIII sæculi, Aeneidos lib. 4 et 5, IX sæc. Daretis Phrygii ejusd. sæc. historia. Gregorii Turonensis Gesta Dei per Francos ejusd. sæc. et carmen religiosum cui titulus: Disputatio mundi et religionis, XIV sæc.

IV. Thuaneus I (8071).

8,9

Cod. membr. in fol. X sæc. exaratus, constans 61 foliis. Scriptura ejus perspicua satis est, nec inelegans, et litterarum formâ duobus præcedentibus plane similis. Cæterum non adeo bonæ notæ codex iste est; quippe in eo multa reperiuntur menda: præterea, desiderantur tres satire Juvenalis priores, aliæ ita ordinantur: 4, 5, 13, 14, 15, 16, 10, 11, 12, (cujus pars media deest a v. 38, Quod tamen ulterius monstrum quàm mollis avarus), 7, 6. His adde Martialis libros tres tantum, aliquot Catulli epigrammata, Pervigilium Veneris, et alia quædam opuscula poëtica minimi pretii. Primo folio, quod dicimus feuille de garde, ultimâ lineâ, eâdem manu, sed majusculo charactere, hæc scripta sunt:

Iuuenalif ex orthographia Bedæ prefbyteri.

V. Cod. Faucheti (8070).

Membranaceus in fol. XI sæculo exaratus, constans 141 foliis, eleganti simul et docta manu scriptus, charactere quidem minutissimo, sed nitido et lectu facili; quiquidem e bono exemplari ductus videtur. Exhibet Juvenalis satiras cum commentario non integro (quinque tantum priores satiras com

plectitur), cumque scholiis ad marginem et inter lineas scriptis: præterea Persii satiras VI, sed X sæc. exaratas. Hunc codicem sæpe sæpius volvimus, veluti doctorum attentione dignissimum. Ita inscribitur: Claudii Fauchetii regii consiliarii curiæ monetarum præsidis.

VI. Cod. Pithoei (8072).

Membran. in fol. XI sæculo exaratus, constans 113 foliis, nitide et accurate scriptus, atque propter emendationem inter optimos recensendus; quem non attente minus quàm præcedentem perscrutati sumus. In eo reperiuntur XIII priores satiræ Juvenalis absque scholiis, Horatii Lyricorum libri III, Persii satiræ VI, in parvo codice separato 12 foliis constante; denique ejusdem Juvenalis satiræ 1, 2, 3, 5, 6, repetuntur cum fragmentis aliorum recentiori manu scriptæ ac mendis refertæ. Primo autem folio legitur hoc nomen, P. Pithoeus, manu ipsius possessoris scriptum. Idem codex exinde transiit in bibliothecam Jac. Aug. Thuani, postea Colberti, demum, post mortem hujus, inter Regios fuit relatus.

VII. Colbertinus II (8285).

Cod. membranaceus in 4° min. constans 60 foliis, XII sæc. exaratus, charactere Gothico, neque eleganti, neque nitido, quin etiam ita pallido, ut vix legi queat: attamen non infimæ notæ videtur ille codex, sed e bono ductus exemplo. Satiras tantum nostri poëtæ, et integras refert.

VIII. Cod. Memmii (8287).

Membran. in 4o, constans 48 foliis, XIII sæc. exaratus mendosus æque, ac ineleganter scriptus, cum scholiis ad marginem et inter lineas scriptis. Juvenalem integrum refert. Is primo fuit præsidis in summa curia Memmii (du président de Mesmes), postea Colberti, demum Regiæ bibliothecæ.

IX. Cod. Silvestri de Florentia (8292).

Membranaceus in 4, constans 74, foliis, XIII exeunte sæc. vel XIV ineunte exaratus, eleganter quidem, sed non adeo diligenter, nec accurate: memorabiles tamen reperiuntur lectiones,

quibus interdum usi sumus. XVI Juvenalis satiras continet cum scholiis ad marginem et inter lineas scriptis. Ad calcem codicis hæc leguntur :

SATIRICI IVNII IVVENALIS AQVINATIS liber explicit. Deo gratiaf, amen.

Qui scripsit, scribat, semper cum Domino uiuat:

Non aliter m scribere docta manus.

Iuuenalis Bartholomei serui dominici Siluestri de Florentia. Amen.

Et infra, sed manu recentiori :

Ego Jo. de Reate emi hunc librum a Pieraccino feneratore, Florentiæ, die vij julii 1421, cum pluribus aliis libris.

Hæc anni 1421 adscriptio, quæ libri emptionem solum indicat, in errorem adduxit auctores catalogi impressi codd. MSS. Regg. qui eum codicem XV sæculo addixerunt, cùm antiquior sit centum et pluribus annis.

X. Codex Senatorius (8073).

XIV sæc.

Membranaceus in fol. parvo, constans 118 foliis, exaratus, majoribus litteris auro pictis, caractere Gothico, elegantissime, et membrana nitidissima scriptus. Cum puritatem, tum exactam convenientiam in eo scribendo affectavit librarius; adeo ut liber iste editiones primas impressas superet, sed et rectitudine scripturæ pulcherrimas. Nec minor cura in contextu emendando fuit adhibita. Præter commentarium partim initio libri, partim in fine adscriptum, textui poëtæ subjuncta est paraphrasis, quæ tamen ut commentarius glossam redolet. Ille autem codex inter optimos et utilissimos nobis visus est recensendus. Hæc ad calcem leguntur :

Iste liber qui senatorius uocatur, fuit scriptus per me nicolaum olim de pusio, anno domini millo', ccc, uj°, indictiæ v. tempore domini clementis papæ v, anno ejus sx. mensis aprilis die xix, et fuit compilatus quo ad lecturam, per

« PreviousContinue »