Page images
PDF
EPUB

V. 14. Calceus et grandes m. a. s. suræ.] Darupsis militibus (3) calceamenta dixit.

V. 15. Legibus antiq. castrorum.] Castra intra Urbem erant militum, quæ Tiberius fecit.

V. 19. Si justæ defertur causa qu.] Si justam causam habueris.

V. 21. Curabilis ut sit vindicta.] Ut satis cures quemadmodum effugiat illos.

V. 23. Mulino corde Vagelli.] In alio, Mutinensis. Rhetor aliquis de Mutina : ignavus de mulino (4).

V. 29. Da testem.] Fortasse dicis, habeo testes.

V. 31. Et credam dignum barba.] Si audebit dicere: dico illum ex illis esse antiquis si testimonium (5) tibi præbeat. V. 36. Sacramentorum.] Id est, militiæ : quia jurabant. V. 37. Improbus.] Militaris.

Ibid. Campum.] Terminum, id est, si egeris contra aliquem, quòd terminos effoderit, et transtulerit.

V. 43. Mille ferenda tædia.] Odia.

V. 44. Subsellia tantum sternuntur.] Substernuntur, ponuntur aut parantur.

[ocr errors]

V. 52. Nam quæ sunt parta labore militiæ.] Castrense peculium liberum habent.

FINIS VETER. COMMENT. IN JUVENALEM.

P. PITHOEI JURISCONSULTI

IN VET. COMMENTARIOS JUVENALIS

EMENDATIONES.

N. B. Note asterisco et littera A insignitæ ab editore fuerunt concinnatæ.

SAT. I.

(1) Demetrium causidicum.] Cynicum. Tacit. Ann. XVI, Hist. IV. P. (2) Decius dicitur, sine litis æstimatione.] Forte melius dicitur. Litis æstimatio in criminibus repetundarum et de vi legitima fuit, ut ex quadam Ciceronis ad Att. epistola colligitur. Sunt et de hac litis æstimatione apud Plin. lib. II, IV, et VI epist. loci plures, qui ad hunc quoque pertinent. P.

(3) Sive a Venusio.] Est hoc ex Probo G. Vallæ. P.

(4) Ex qua Cæs.] Apud Vallam sic hi versus referuntur :

Ex quo Cæsareas soboles Locusta cecidit

Horrendum curas dum liberat atra Neronis.

Utroque loco corruptissime! P.

* Ibid. N. B. Non adeo corruptus iste locus ex Valla : sic enim interpungendo, facile intelligitur :

Ex quo Cæsareas soboles Locusta cecidit;
Horrendum! curas dum liberat atra Neronis.

A.

(5) Laticlavium.] In uno vet. cod. additur major, i. scutulata. Et infra, major abolla. Est et angusticlavium. P.

[ocr errors]

(Ad not. 109.) AITINTAI.] Lege AгINTATH, ex Grævio; vel ΑΙΤΙΩΤΑΤΗ. Α.

(6) Cassii opes.] Crassi. Et paulo post, fundos pro nummos. Hæc vero annotatio ex Vallæ exemplari, vereor ne non sit veteris interpretis. P.

(7) Pedornis.] An, pedurnos, vel udones. P.

(8) Cicero: nam una.] Ciceronis locus ex Act. II, in Verrem, lib. I,

sive de suppliciis, sic habet: Nam, ut mos fuit Bithyniæ regibus, lectica octaphoro ferebatur. P.

(9) Devia.] An dubia, λcà. Est et hæc postrema interpretatio ex Vallæ Probo. P.

(10) C. Fulcinius.] Dio et Tacitus, Sofonius. Apud Vall. Offonius : et paulo post: piscatoriam in Achaia exercuit; et, ut conspectu Claudii abstineret. P.

(11) Stipites fiebant.] Figebant. P.

(12) Lectica plumis strata.] Plin. lib. XXVI, cap. 3. P.

(13) Vitia carpit.] An potius vitia carpi vetat. P.

*

II.

Sauromatibus.] Lego Sauromatides, cum Henninio. A.

(1) Sacra Bacchan. ex iis cond.] Lego, ex S. C. Livius, lib. XXXIX, vel etiam, ex XII. Quod idem mendum fuit apud Cic. II, de legib. Nam et in eas tabulas translata videtur lex Numæ de nocturnis externisque sacris. P.

(2) Publice perpessus..] Valla, professus. P.

* Sed et Clodius.] Lego: Sed et Domit. Titi fratris sui filiam, etc. A. (3) Quæ noverat eum corrumpi.] Vall. Quæ dominum suum novit præcidi. P.

(4) Substamine.] Subtemine. P.

(5) Salutantes (lege saltantes, ex Pith.)] Valla, calcantes. P.

(6) Magni gestamen.] Vet. gloss. gestamen, oxññтpov, às Ioubeváλtog. Servius tamen in illud VII Aen. hoc Priami gestamen erat. Diadema, inquit, dicit: nam sceptrum dicturus est. P.

*

Qui infra tectum, etc.] Emendo: Hoc homine; quia infra tectum, (tegmen, tunicam) multum seminis creditur contraxisse, ob fecundit. dandam. A.

(7) Catomus.] An Catomis? et inde, currentes per tecta Catomis, quod Francisco fratri visum est; cujus ingenio judicioque multum tribuo. Victor Uticensis, Hist. Afr. Venerabilem senem in publica facie Catomis ceciderunt. Illud vero catorogare, quod hic etiam in mentem venit, mihi quidem apud unum Arbitrum lectum est. P.

* Ibid. Lætabantur.] Forte cædebantur. A.

[ocr errors]

Equabat.] Intelligo: cæteros gladiatores infamia æquabat. Henninius contra emendat equabat, fugiebat. A.

(1) Cumenas.] Camœnas. P. (2) Aricino lacu.] Luco. P.

III.

(3) Popularium amabiliter.] Forte pop. autem, id est, favente populo. P.

(4) Non foras.] Lege, onus foras. Non in foriolus. P.

(5) Peregrinas victis.] An victoribus, et infra, philacteriis, et philacteria. P.

* Et Romæ toga erubescendus.] Male, et absque sensu. Legeretur melius: nam Romæ togas erubescendas, et in capitium, etc. A.

(6) Nunc doti.] Malim, non doti. P.

* Dulcium.] Scil. crustulorum, aliorumque id genus, quæ nos vocamus pâtisseries, quæque fermentum creant in stomacho, atque ideo indigestum præstant. A.

(7) Quod nos Delphicam.] Vet. gloss. Abaci Delphicæ, μnvisépiov, d Ιουβενάλιος. Ρ.

(8) ὀπίζειν.] Eadem glossæ, Opicus, ἱππικιςὴς, ὡς Ιουβενάλιος, et Opicus, ἀῤῥητοποιός. Ρ.

(9) Aut panem.] Lego, aut frusta, id est, panem. P.

* Non incendium.] Lege, non ob incendium, ex Rutgers. A.

(10) Qui mercedes.] Vall. quia. P.

(11) Amite lecti.] Vet. gloss. asseres, doxides, &ç Ioubeváλlog. P. (12) Apparatione.] Sénec. Epist. LXXIX. P.

(13) Gutto autem.] Eædem gloss. guttum, λnxúbiov Ioubevakių. P. (14) Carinam.] Lego, Charontem : et, quod addit, non angustum trajectum, id est, non ópoμov. P.

* Amphimallum.] Idem forte ac auçíbalov, seu àuçíchov, quòd utrinque hominem circumvolveret. A.

(15) Namque apud Aquinum.] Videtur interpres legisse, vestramque. Et Umbricius igitur Gallus. P.

[ocr errors]

IV.

Sesenus.] An Serenus poëta, an Sisenna historicus? nescio. A.

* Non ea objiciens.] Hæc et sequentia referri debent ad versum 11, hoc modo: Sed nunc de factis levioribus. Non ea objiciemus, quæ in eum turpissima sunt. A.

(1) Apulia Curios. ] Lego, carius. Huc pertinet illud Senecæ: Suburbani agri tantum possidet, quantum invidiose in desertis Apuliæ possideret. P.

(2) Hoc convicium.] Auson. de eodem Domitiano :

Quem calvum dixit sua Roma Neronem.

(3) His vero sibi.] An, his versibus? P.

(4) Piscis magnitudo.] Imitatus videtur Nasonis illud ex halieutico:

...

et Adriaco mirandus littore rhombus.

P.

(5) Ponto erupit.] Refertur et hoc Sallustii fragmentum a Servic in IV Aeneid. Expressit, ut et alia plura ejus scriptoris, Tacitus, lib. XII Annal. cui ex hoc loco remedium petendum est. Palfarius. Repone ex vet. Palfurius Sura consularis viri filius. P.

*

Ibid.

Supra.] Supple, penetrale. — Memor pond. Id est, ingentis ponderis. A.

(6) Ex quibus Liburnæ parasia.] Lego, ex cujus Liburnæ parasia; et parasiam intelligo quod πapánov B. Lucas appellat, act. ult. et a tutelæ navis paternæ signo Pegasum dictum. Quod sequitur (scilicet jus) non abs re quis putaverit scriptum pro, SC. quanquam et jus Pegasianum ferri potest, ut Papyrianum : et de Orfitiano SC. Symmachus, quique dedit leges Orfitus Aeneadis.

Cæterum post hanc annotationem omissa est, nescio quomodo, illa veteris ex. quæ mihi usque adeo placet, ut eam hic inseri velim.P. (7) Urbis c. administravit.] Eleganter sub Nerone Urbis præfecturam jacuisse dicit: quasi scil. Urbs ipsa jam tum esset villa principis ; et de villico urbano, sat. III. P.

(8) Viselliensis.] Versellensis. Tacit. Dialog. de Orat. M. Fabius Quintil. Crispi jucunditatem commendat, lib. XII, et hujus illud in Tyrannum: Ne musca quidem. P.

(9) Simul oratione.] Forte simulatione. Et paulo post : bis millies sestertium. P.

(10) Sed præcipue Cæsaris.] Valla addit, Tiberii nomen, nescio quàm bene. P.

(11) Aut negantem.] An, ne aut negans eum argueret, aut assentiens semet mend. dehon. P.

(12) Periit per fraudem Agrippinæ.] Ergo sub Nerone. Et exstat de Crispi morte carmen, quod Annæo Senecæ tribuitur: non idem igitur sub Domitiano. P.

(13) Servilius.] Servius, ut et sat. VI. P.

(14) Tibiam.] F. Liviam. P.

(15) Mane sumpto.] Servius in II, Aeneid. P.

(16) Sapientiæ rigidiorem.] Malim, rigorem. P.

(17) Qui ad portam Aric.] Senec. de Vita Beata. P.

* Falcatis nam curribus rex Arbila.] Manifesta est, hoc loco, codicis corruptio. Lego igitur: falcatis nam curribus (utebatur) rex Arviragus, ( arbila pro arvira, per compend. et corrupt.) A.

* Libidinis oris perverum.] Verissimum hoc de libidine oris, i. de

gula, non de fellatione. A.

(18) Fiebatur.] An, ferebatur. P.

[ocr errors]
« PreviousContinue »