Page images
PDF
EPUB

mavit, animi magis causa, quàm quòd scholæ se aut foro præpararet. Dehinc (3), paucorum versuum satirâ non absurde compositâ in Paridem pantomimum, poëtamque (4) ejus semenstribus militiolis tumentem, genus scripturæ industriose (5) excoluit. Et tamen bene diu ne modico quidem auditorio quidquam committere est ausus. Mox magna frequentia tantoque successu bis aut ter auditus est, ut ea quoque, quæ prima fecerat, novis inferciret scriptis:

Quod non dant proceres, dabit histrio: tu Camerinos,

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas!
Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos (6).

Erat tum in deliciis aulæ histrio: multique fautorum ejus quotidie provehebantur. Venit ergo Juvenalis in suspicionem, quasi tempora præsentia figurate notâsset, ac statim, per honorem militiæ, quanquam octogenarius esset, Urbe submotus est, missusque ad præfecturam cohortis, extrema Aegypti parte tendentis (7). Id sup

(3) Dehinc.] Post hanc vocem, in cod. Vossii, hæc leguntur : ad poëtices (poëticen ) se applicavit, et postquam diu tacuit, uberiori vitiorum jam gliscente contagione, ab indignatione incepit: Semper ego auditor tantum ? dehinc paucorum, etc. Ea videntur, inquit Al. Rup. lascinia ab aliquo interpolatore assuta.

(4) Poëtamque.] In codd. quibusdam rectius forte legitur, poëtamque P. Statium; in aliis, poëtamque Claudii Neronis (Calvi Neronis, hoc est, Domitiani ). In cod. Voss. Paridem Domitiani pantomimum et aulæ histrionem semestribus tumentem vibratâ ( satirâ ), poëtamque P. Statium composita, hoc genus scripturæ industriose excoluit.

(5) Industriose.] Henninius emendat industrie, quæ vox frequens est Suetonio in vitis.

(6) Hi versus sunt 90, 91, 92, sat. VII.

(7) In extrema Aegypti parte tendentis. ] Ita cod. Alexandrinus. Vet. schol. legit: in extrema parte tendentis Aegypti, quem ordinem ingratum ex Divæi et Vallæ codd. mutavit quoque Alex. Ruperti.

plicii genus placuit, ut levi atque joculari delicto par esset. Verum, intra brevissimum tempus, angore et tædio periit (8).

(8) Ita, in nostro codice Alexandrino, item, in codd. Fauchetii, Mazar. desinit vita Juvenalis. At in codice Vossii extrema hæc verba leguntur: Verum intra brevissimum tempus ✪ɛòç avròs adscribitur Divorum choro, revertiturque Romam Juvenalis, qui tandem ad Nervæ et Trajani principatum supervivens, senio et tædio vitæ confectus properantem spiritum cum tussi exspuit. Henninius, qui hanc lectionem recepit, interpretatur Osos autos de Domitiano, qui Dominus Deusque appellari voluit. At, si Juvenalis octogenarius fuit cùm Urbe submoveretur, quomodo ætatem ad Nervæ et Trajani principatum extendere potuit ? unde videntur illa librariorum incuria in textu intrusa. Eadem autem verba servari possent, si delerentur ad Nervæ et Trajani principatum supervivens, tunc pro Θεὸς αὐτὸς, legerem Θεὸς Αντίνοος, cujus causa forte Juvenalis in exilium pulsus fuerat. Sed hæc meræ sunt conjecturæ.

VITA JUVENALIS,

Ex codice Omniboni, e Monast. Sancti - Salvatoris de Bononia, no 110-40o.

CUM ex Aquino municipio Romam se contulisset, et venisset sua virtute ad equestris dignitatem; ad mediam ferme ætatem declamavit. In Paridem panthonimimum (pantomimum), qui in deliciis apud Trajanum (mendose, et contra rationem historicam, lege igitur Domitianum) Imperatorem habebatur, primo carmina edidit, quæ postea inseruit in eam satiram, et spes et ratio, etc. sunt autem hæc :

Quod non dant proceres, dabit histrio: tu Camerinos,

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas!
Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

Quibus Trajanus (lege, TRAIANVS (1) HADRIANVS), intelli

(1) Qui sic, initio sui imperii, passim in nummis et marmoribus inscribebatur, propter Trajanum patrem suum adoptivum.

gens (2) vitia carpi sui temporis, irâ percitus, prætextu honoris, hoc modo poëtæ mortis instruendæ opportunitatem invenit. Fecit eum præfectum militum contra Scotos, qui bellum Romanis moverant, ibi ut Juvenalis interficeretur. Ex quo effectum est, ut poëta animo consternatus, ex mentis ægritu

[ocr errors]

dine simul obiit.

(2) Hæc verba usque ad finem aliter leguntur in altero ex Mediolanensibus nostris codd. n° 112 - -353: « Quæ cùm ad aures Trajani (Hadriani) venissent, sui temporis vitia carpi intellexit, qua ex re commotus, «< nulla alia occasione reperta struendæ mortis in Juvenalem, sub honoris « prætextu, fecit eum tribunum militum contra Scotos, qui bellum contra « Romanos moverant, ut ibi Juvenalis interficeretur: sed tamen, paulo « post, ut sciret iratum sibi esse principem, in codicillis suis ad eum in << exercitum mittendis inseruit, et te Philomela promovit. Unde effectum << est, ut ipse consternatus, ex mentis ægritudine diem suum obiret. »

VITA JUVENALIS

INCERTO AUCTORE.

JUNIUS JUVENALIS quibus parentibus natus fuerit, pro comperto non habetur. Ex Aquino oppido Volscorum oriun'dum fuisse docet ipse in fine tertiæ satiræ :

[ocr errors]

Ergo vale, nostri memor, et quoties te

Roma tuo refici properantem reddet Aquino.

Temporibus Trajani satiras suas scripsisse nemo nisi parum peritus diffitetur. Nec audiendi sunt, qui existimârunt eum regnante Domitiano floruisse, cùm is poëtâ scribente jam defunctus fuisset: quod abunde satis ipse multis in locis indicat, ut illic, in secunda satira :

Qualis erat nuper tragico pollutus adulter.

Nam, cùm ait, erat nuper, planissime ostendit, eum mortuum fuisse præterea, in tam apertam ejus reprehensionem viventis non insurrexisset; et alibi, in eadem satira,

:

Cùm tot abortivis fecundam Julia vulvam

Solveret, et patruo similes effunderet offas.

abi intrepide demonstrat ab eo violatam fuisse fratris filiam,

quod neutiquam fecisset, si tunc temporis vixisset; et alibi decessisse apertissime docet:

Cùm jam semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus, et Calvo serviret Roma Neroni.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Prodigio par est in nobilitate senectus :

Unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantùm,

Quibus omnibus, satis constat post mortem Domitiani poëtam scripsisse. Quâ vero ætate, quove loco mortuus fuerit, cùm ⚫ certi nihil habeatur, aliis inquirendum relinquimus. Nec aliis assentimur, qui eum a Paride histrione et delitiolo Domitiani in exilium actum fuisse autumant, et ibi mortuum, deque eo intellexisse Sidonium Apollinarem, cùm ait:

Nec, qui consimili deinde casu,

Ad vulgi tenuem strepentis auram,
Irati fuit histrionis exul.

Neque enim fieri potuit, ut a Paride histrione et delitiolo Domitiani in exilium missus fuerit, cùm satiras suas, ut diximus, scripserit sub Trajano, et Paris gratiâ et auctoritate tantum valuerit apud Domitianum: unde, cùm Sidonius nec Juvenalem, nec alium quemquam nominavit, de quovis alio intelligere potuit.

Præter has, quas commemoravimus vitas Juvenalis, nonnullæ ab aliis descriptæ fuerunt, præsertim a Petro Crinito at illæ parum a nostris differunt, nec alioquin memoriâ dignæ sunt. Attamen, cùm nihil tum apud veteres criticos, tum apud recentiores, controversum magis, aut dubium fuerit, quàm vita Juvenalis, ad eam dilucidandam, quæ prior huic editioni accessit, quæque antiquior atque ideo fide dignior habetur (vid. p. 1); hoc loco, Salmasii et Dodwelli observationes integras subjungendas judicavimus, e quibus attenter consideratis, prout in re adhuc incerta fieri poterit, judicium quodcumque ferre licebit.

CLAUDII SALMASII

in Juvenalis vitam a Suetonio scriptam Commentarius. (Exercit. Plinian. in Solin. cap. 32).

SATIRAS Juvenalem in loco exilii scripsisse, hoc est, in Aegypto, atque ibi decessisse placet plerisque veterum : missum autem per speciem honoris in Aegyptum ad præfecturam cohortis sub Domitiano, quòd Paridem pantomimum in aula tunc gratiosum scripto satirico læsisset, tradunt Dio, Suidas, et vet. schol. ad sat. IV, 38. Hoc ultimum si veritati consentaneum est, oportet eum rediisse post Domitiani excessum : nam et Romæ vixisse post Domitianum, et scripsisse, multa sunt, quæ faciant fidem. Martialis lib. XII epigrammatum, quæ sub Trajano composita et collecta sunt, Romæ eum tunc fuisse aperte ostendit epigramm. 18. Dum tu forsitan inquietus erras clamosa Juvenalis in Suburra, et collem dominæ teris Dianæ, etc. Ergo Romæ erat, non in Aegypto, cùm satiram XV, de superstitionibus Aegypti ludebat, et falsum dicit vetus interpres, qui scriptam in Aegypto asserit. Hadriani temporibus elaboratam arguunt ista ex eadem sat. v. 27.

Nos miranda quidem, sed nuper consule Junio
Gesta.

Ita libri omnes, non Vinco vel Junco. Dissyllabum est Junio, ut vindemiator tetrasyllabum Horatio, et Nasidienus; ut tenuia trisyllabum Lucretio, Virgilio, Martiali. Q. Junium Rusticum intelligit, qui consul fuit cum Hadriano tertio ejus imperii anno, Urbis autem condita DCCCLXXII: itaque paulo post consulatum Junii scripta illa satira. Vir doctus errat, qui ad consulatum Appii Junii Sabini hæc referre malebat, anno V. C. DCCCXXXVII, quo is collega fuit Domitiani. Etenim exstincto jam Domitiano omnes has satiras scriptas fuisse, ipsæ de se clare clamant, et alii jam probârunt. Tredecimam quoque sub idem ferme tempus compositam ipsa dicet. Ad Calvinum directa est, quem Fonteio consule natum sexaginta jam annos

« PreviousContinue »