post se reliquisse disertim scribit. Duo tantum sunt Fontei consules, qui hîc locum habere possint. Prior C. Fonteius Capito, qui collega Vipsanii fuit ad annum V. C. DCCCXII, a cujus consulatu si sexaginta annos numeres, in annum incides, qui præcessit Junii consulatum. Sed dicit jam eum reliquisse post terga sexaginta annos: ergo uno plus anno habuerit ; quod tempus incidit in ipsum Junii consulatum, quo et scriptam fuisse constat sat. XIII, et illa in Aegypto accidisse inter Tentyritas et Ombitas, quæ sat. XV, narrantur tanquam nuper gesta, consule scil. Junio; ut hinc liqueat XIII compositam sub consulatum Junii, XV autem paulo post ejusdem consulatum. De priore igitur hoc Fonteio Juvenalem interpretamur. Alter fuit L. Fonteius Capito, qui collegam habuit in consulatu C. Julium Rufum octavo anno post C. Fonteii consulatum. Ex his nos certum et compertum habemus, quatuor postremas Juvenalis satiras initio imperii Hadriani contextas fuisse, reliquas fortean sub Trajano, certe post mortem Domitiani. Nec dubium habeo quin Trajanum designet sat. VII, v. 1. Et spes et ratio studiorum in Cæsare tantum. Neronem hoc versu palpari notat vetus interpres. Inepte, nec aptius est, quod in eadem satira versum hunc : Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos de Nerone accipit, et propter hunc versum in exilium a Nerone missum poëtam scribit. Atqui tradunt eædem glossæ ad sat. IV, 38, a Domitiano relegatum eum fuisse sub specie honoris in Aegyptum ad cohortis curam, ut hinc clarescat, non ejusdem auctoris esse glossularum illarum compilationem. Male etiam, quantum equidem judico, scriptum in vita Juvenalis, auctore veteri scriptore, quem Suetonium videri suadet stylus, illum Paridem, propter quem pulsus est Juvenalis, Claudii Neronis pantomimum fuisse. Sic enim ibi scribitur: deinde paucorum versuum satira non absurde composita in Paridem pantomimum poëtamque Claudii Neronis, ejus semestribus militiolis tumentem, genus scripturæ industriose excoluit. Hæc verba innuunt, Paridem pantomimum et poëtam fuisse Claudii Neronis, quod falsum et absurdum : nec tempora congruunt: sed recte in ve teribus quibusdam desunt illa Claudii Neronis, quæ adtexta sunt ab aliquo sciolo, qui Paridem pantomimum temporibus Neronis legerat. Scribe igitur: paucorum versuum satira non absurde composita in Paridem pantomimum, poëtamque ejus semestribus militiolis tumentem. Confirmatur hæc lectio a Juvenale ipso, sat. VII, his versibus, 88, 89, quos alludit auctor ille: Ille et militiæ multis largitur honorem, Semestri vatum digitos circumligat auro. De Paride loquitur, nec de pantomimo Neronis, sed Domitiani, cui et hoc nomen fuit, accipiendum esse arguunt præcedentia de Statio, v. 86, 87. sed cùm fregit subsellia versu, Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. De Thebaïde Statii sermo est, quam elaboravit ille sub Domitiano, ut et reliqua poëmata. Carmine etiam certavit in Agone Capitolino, quem Domitianus instituit, nec vicit, quod eum tunc totum sibi vindicaret sua Thebaïs. Poëtam Paridis eum vocat Suetonius, quòd Agaven Paridi vendidisset. De eodem Juvenalis ibidem, v. 93. Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt: vates enim pantomimi, qui carmina scriberet histrionibus desaltanda, et scenicis ea venderet. Semestribus militiolis tumentem dicit, qui favore et suffragio Paridis semestrem tribunatum emeruerat. Legisse ergo videtur apud Juvenalem : · Ille et militiæ multis largitur honorem Semestris, vatum digitos circumligat auro. Per militiam semestrem intelligit tribunatum semestrem, cujus mentio apud Plinium, epist. IV, 4, quâ rogat Sossium, ut Calvisium Nepotem tribunatu semestri splendidiorem faciat per digitorum aurum annulos aureos et dignitatem equestrem. Sed quod Juvenalis separavit, in unum jungit auctor ille, ut fortasse legerit : Ille et militiæ multis largitus honorem Semestri vatum digitos circumligat auro. Nam vatem semestri militid tumidum dicit, non equestri dignitate. Fuere Tribuni laticlavii, qui in spem senatorii ordinis tribunatum gerebant. Horum mentio frequens apud veteres: nam senatorii ordinis insigne latus clavus. Fuere ergo et angusticlavii, quasi secundi ordinis tribuni. Angustus clavus equitum nota, ut et annuli aurei. Ex eo genere et nota fuisse constat tribunatus semestres, qui equitibus tantum aut equestri dignitate donatis conferebantur. Ita poëtis suis Paris pantomimus semestres tribunatus et jus annulorum simul donabat. Ideo hujus generis tribunorum semestre aurum vocat, quia ut dignitas eorum semestris, ita et insigne. Ridiculus porro vir magnus est, qui semestre aurum idem esse docet, quod ab eodem poëta æstivum aurum dicitur sat. I, 28. Multum sane inter utrumque est. Delicatus et mollis, quia vix ferre poterat paulo majoris ponderis gemmam, annulos faciendos curabat ex auro leviore, per æstatem præsertim gestandos, ne digitos in sudorem darent graviores. Hoc in Crispino satiricus notat, et carpit, quasi inauditæ et inusitata mollitiei argumentum, non quod moris esset, alios per æstatem annulos, per hyemem alios gestari. Aestivum aurum de levibus annulis, ut vestes sericæ levitate œstivá Plinio, et æstive viaticatus Plauto, qui levi viatico instructus est. Præterea non semestre æstivum illud aurum diceretur, sed trimestre: nec enim sex totos menses durat æstas, ut nec semestris est hyems. At semestre aurum annuli sunt, quos gerebant tribuni semestres, pro insigni suæ dignitatis. Diximus Suetonium videri auctorem vitæ Juvenalis, quam alii Probo adscribunt. Stylus id plane evincit, nec repugnat ætas. Adolescentulum se fuisse testatur Suetonius sub Domitiani imperii finem, cùm exhaustus operum ac munerum impensis ille princeps omnium bona confiscaret, et præter ceteros Judaïcum fiscum acerbissime exigeret, quo tempore Juvenalis mediam ætatem jam excesserat. Vitam illam hîc paucis examinabimus, ut quantum discrepent, quæ ibi de Juvenale traduntur ab his, quæ alii tradunt, constare possit. Dicit Juvenalem ad mediam fere ætatem declamasse, animi tantum causa. Cùm octogenario major obierit, media ætas quadraginta circiter annis definienda est. Tantumdem erit, etiamsi triginta vel minus etiam ponas. Deinde, inquit, paucorum versuum satira non absurde composita in Paridem pantomimum poëtamque ejus semestribus; militiolis tumentem, hoc genus scripturæ industriose excoluit. Post mediam itaque ætatem ad scribendam satiram animum appulit. Paris ille sub Domitiano floruit. Poëta ejus Statius est, quem Paridi Agaven tragoediam a se compositam, ne esuriret, vendidisse ea satira VII, 86 seq. dicebat Juvenalis. Tota ergo illa satira Juvenalis, quam primam omnium scripsit, in Paridem pantomimum vibrata est, quam et paucis versibus constitisse dicit auctor. Hic notandum est, non dicere illum, propter eam satiram Juvenalem in exilium actum fuisse, quod tamen alii omnes scriptum reliquerunt, Dio, Suidas, Sidonius Apollinaris (carm. IX, 270), hoc versu, qui Juvenalem designat: Irati fuit histrionis exul. Atque id erat hoc loco non omittendum, cùm altum de ea re Quod non dant proceres, dabit histrio: tu Camerinos, Hæc igitur de illis sunt, quæ in prima satira posuerat, adversus sunt ab auctore, quo tempore scripta sua recitavit et edidit. Positis his versibus, adnectit Suetonius hæc verba : Erat tum in deliciis aulæ histrio, multique fautorum ejus quotidie provehebantur: venit ergo Juvenalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset: ac statim per honorem militiæ, quanquam octogenarius, Urbe submotus, missusque ad præfecturam cohortis in extrema parte tendentis Aegypti. In his cardo rei vertitur, quia ex his verbis hallucinandi ansam arripuerunt omnes, qui scripserunt, Juvenalem sub Domitiano in exilium pulsum, quod offendisset Paridem, et in Paride Domitianum. Nam et hos versus de Paride primum factos esse constat, et propter hos versus hoc loco diserte scribit auctor, Urbe submotum fuisse Juvenalem, qui in suspicionem venerat, quasi figurate tempora taxasset. Sed nec ordinem vitæ et scriptorum Juvenalis, nec mentem Suetonii attendisse videntur, qui in hunc lapidem impegerunt. Hic disertim tradit, octogenarium tam fuisse poëtam, cùm Urbe submotus est. Quadragenarius erat, aut etiam natu minor, certe mediæ ætatis, cùm primam illam satiram composuit, quâ Paridem læsit. Demus circa initia imperii Domitiani scriptam esse, et quadraginta annorum tum fuisse Juvenalem, si id quod illi superfuit ævi usque ad octogenarium computes, in sextum Hadriani annum devenies: non igitur sub Domitiano, sed sub Hadriano in exilium actus est. Hoc enim necessario concluditur, quandoquidem octogenarius et mediæ ætatis Domitiano imperante simul esse non potuit. Certe octogesimum ætatis annum Domitiani ævo attigisse non est verisimile, cùm verum sit penultimam satiram ab eo scriptam fuisse post Junii Rustici consulatum, id est post tertium Hadriani annum. Quare si octogenarius Urbe pulsus est, nec a Domitiano pulsum, nec in gratiam Paridis, constanter asseverare possumus. Præterea clarissime testatur Suetonius, Urbe exactum eum propter illos quidem versus, quos superius attulimus, sed cùm jam eos infulsisset novis scriptis, ex prima nempe satira, quâ Paridem tetigerat, translatos. At satira illa septima, cui inferti sunt et inserti, quæque hodie legitur, sicut ab eo recitata postremum est atque vulgata, Domitiano jam pridem exstincto prodiit. |