Page images
PDF
EPUB
[graphic]

Senite ad me Pomnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite, hoc est Corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Qui man

ducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

CAPUT I.

Cum quanta reverentia Christus sit suscipiendus.

Vox DISCIPULI.

Haec sunt verba tua, Christe, Veritas aeterna, quamvis non uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua sunt et vera, gratanter mihi et fideliter cuncta sunt accipienda. Tua sunt, et tu ea protulisti; et mea quoque sunt, quia pro salute mea ea edidisti. Libenter suscipio ea ex ore tuo, ut arctius inserantur cordi meo. Excitant me verba tantae pietatis, plena dulcedinis et dilectionis, sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat multitudo vitiorum

meorum.

2. Jubes, ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem; et ut immortalitatis accipiam alimoniam, si aeternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. O dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quod tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad Communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Domine, ut ad te praesumam accedere? Ecce, coeli coelorum te non capiunt; et tu dicis: Venite ad me omnes.

3. Quid sibi vult ista piissima dignatio et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim praesumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui saepius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt sancti et justi; et tu dicis: Venite ad me omnes. Nisi tu Domine hoc diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu juberes, quis accedere attentaret?

4. Ecce, Noë, vir justus, in arcae fabrica centum annis laboravit, ut cum paucis salvaretur: et ego quomodo me potero una hora praeparare, ut mundi fabricatorem cum reverentia sumam? Moyses, famulus tuus magnus, et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas legis in ea reponeret: et ego, putrida creatura, audebo te conditorem legis ac vitae datorem tam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, templum magnificum septem annis in laudem nominis tui aedificavit, et octo diebus festum dedicationis ejus celebravit, mille hostias pacificas obtulit, et arcam foederis in clangore buccinae et jubilo in locum sibi praeparatum solemniter collocavit. Et ego infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam? et utinam vel semel digne fere mediam!

5. O mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt! Heu, quam pusillum

est, quod ago! Quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono! Raro totus collectus, rarissime ab omni distractione purgatus. Et certe in tua salutari Deitatis praesentia, nulla deberet occurrere indecens cogitatio, nulla etiam occupare creatura: quia non Angelum, sed Angelorum Dominum suscepturus sum hospitio.

6. Est tamen valde magna distantia inter arcam foederis cum suis reliquiis, et mundissimum Corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum praefigurativa, et veram Corporis tui hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.

7. Quare igitur non magis ad tuam venerabilem inardesco praesentiam? Cur non majori me praeparo sollicitudine ad tua sancta sumenda: quando illi antiqui sancti Patriarchae et Prophetae, reges quoque et principes cum universo populo, tantum devotionis demonstrarunt affectum erga cultum divinum?

8. Saltavit devotissimus Rex David coram

« PreviousContinue »