Page images
PDF
EPUB

ctatur humanis. Si scirem omnia, quae in mundo sunt, et non essem in caritate, quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus est ex facto?

2. Quiesce a nimio sciendi desiderio, quia magna ibi invenitur distractio et deceptio. Scientes libenter volunt docti videri, et sapientes dici. Multa sunt, quae scire parum vel nihil animae prodest. Et valde insipiens est, qui aliis rebus magis intendit, quam his, quae saluti suae deserviunt. Multa verba non satiant animam, sed bona vita refrigerat mentem; et pura conscientia magnam ad Deum praestat confidentiam.

3. Quanto plus et melius scis, tanto gravius inde judicaberis, nisi sanctius vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur, quod multa scis, et satis bene intelligis: scito tamen, quia sunt multo plura, quae nescis. Noli altum sapere, sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui praeferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti? Si vis utiliter aliquid scire et discere, ama nesciri et pro nihilo reputari.

4. Haec est altissima et utilissima lectio, sui ipsius vera cognitio et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire, magna sapientia est et perfectio. Si videres alium aperte peccare vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te tamen meliorem aestimare; quia nescis, quam diu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus, sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis.

CAPUT III.

De doctrina veritatis.

Felix, quem veritas per se docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinio et noster sensus saepe nos fallit et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis et obscuris rebus, de quibus non arguemur in judicio, quia ignoravimus? Grandis insipientia, quod neglectis utilibus et necessariis, ultro intendimus curiosis et damnosis. Oculos habentes non videmus.

2. Et quid curae nobis de generibus et spe

ciebus? Cui aeternum verbum loquitur, a multis opinionibus expeditur. Ex uno verbo omnia, et unum loquuntur omnia; et hoc est principium, quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit aut recte judicat. Cui omnia unum sunt, et qui omnia ad unum trahit et omnia in uno videt, potest stabilis corde esse et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in caritate perpetua. Taedet me saepe multa legere et audire: in te est totum, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universae creaturae in conspectu tuo: tu mihi loquere solus.

3. Quanto aliquis magis sibi unitus et interius simplificatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit, quia desuper lumen intelligentiae accipit. Purus, simplex et stabilis spiritus in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiosus ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit et molestat, quam tua immortificata affectio cordis? Bonus

et devotus homo opera sua prius intus disponit, quae foris agere debet. Nec illa trahunt eum ad desideria vitiosae inclinationis, sed ipse inflectit ea ad arbitrium rectae rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum: vincere videlicet se ipsum, et quotidie se ipso fortiorem fieri, atque in melius proficere.

4. Omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam; et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis sui cognitio certior via est ad Deum, quam profunda scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia aut quaelibet simplex rei notitia, quae bona est, in se considerata, et a Deo ordinata; sed praeferenda est semper bona conscientia et virtuosa vita. Quia vero plures magis student scire, quam bene vivere: ideo saepe errant et paene nullum vel modicum fructum ferunt.

5. O si tantam adhiberent diligentiam ad exstirpanda vitia et virtutes inserendas, sicuti

ad movendas quaestiones, non fierent tanta mala et scandala in populo, nec tanta dissolutio in coenobiis. Certe adveniente die judicii non quaeretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose viximus. Dic mihi, ubi sunt modo omnes illi domini et magistri, quos bene novisti, dum adhuc viverent et studiis florerent? Jam eorum praebendas alii possident; et nescio utrum de eis recogitent. In vita sua aliquid esse videbantur, et modo de illis tacetur.

6. O quam cito transit gloria mundi! Utinam vita eorum scientiae ipsorum concordasset! tunc bene studuissent et legissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc saeculo, qui parum curant de Dei servitio! Et quia magis diligunt magni esse, quam humiles, ideo evanescunt in cogitationibus suis. Vere magnus est, qui magnam habet caritatem. Vere magnus est, qui in se parvus est, et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est, qui omnia terrena arbitratur ut

« PreviousContinue »