L I B R O R UM BIBLIOTHECÆ ILLUSTRISSIMI VIRI CA ROLI H E N R I CI COMITIS DE HO Y M, OLIM REGIS POLONIÆ AUGUSTI II. APUD REGEM CHRISTIANISSIMUM LEGATI EXTRAORDINARII. Bibliopola Parisiensi. PARISIIS, Jacobæa, ad insigne Stellæ. MDCCXXXVIII, 25 a. RÆSTANTIORES inter Bibliothecas quòd dignum adscribamus locum Bibliothecæ Ill. Comitis De Hoym, à nemine litterato improbatum fore speramus. Præfulget etenim illa , non modò optimorum Scriptorum & rarissimarum Ęditionum delectu, verùm & Exemplarium elegantia ràm interiore quàm externa. Illam, Vir iste Litterarum amans& cultor, Librorum etiam in quovis genere exquisitiorum sollers indagator, ingenti sumptu ac indefesso labore inftruxerat octodecim annorum spatio.Quor & quantas opes conquisiveric ex Thesauro Colbertino , ex Thesauro Fayano , & aliis Bibliothecis tàm in Gallia quàm apud Exteros celebrioribus ab anno I 717 subhaftatis, præsens Catalogus amplissimè declarabit. Liceat tamen in hoc præloquio Bibliothecæ notitiam adumbrare, & fingularia quædam ex plurimis advertere. Agmen Theologicum ducunt Scriptores sacri, inter quos eminent Editiones selectæ Veteris de Novi Testamenti variis linguis numero ferè ducentæ, præcipuè Polyglotta WALTONI Carta regia : Latina Moguntina, anno 1462. in membranis excusa ; necnon & altera anni 1469: Sixtina anni 1590. exemplar ex feptem Parisiis extantibus unicum Carta majore: Gallica OLIWETANI, Novocaftrenfis anni 1535: Gallica MARESIORUM, Carta ā |