Page images
PDF
EPUB

Typis Benjamin Krebs.

[blocks in formation]

CUM

Syriacarum Liturgiarum si unicam Basilii ab Andrea Masio Latine redditam excipimus, Versio nulla huc usque prodierit, magnusque sit illarum numerus, eas omnes interpretari et in unum corpus conjicere, operae pretium visum est. Ignotae enim fuerunt nostris Theologis, quod Syriace tantum extarent. Ex illis quatuordecim Syriace Romae editae fuerant anno MDXCII. sub titulo Missalis Chaldaici ad usum Ecclesiae Maronitarum, quamvis ad illos nullatenus pertineant, sed Jacobitis propriae sint. Illae porro interpolatae cum fuerint, nullius ad fidem Catholicam confirmandam usus esse poterant. Omnes igitur quascumque nancisci potuimus, et longe plures quam ipsi Maronitae enumeraverint, ex Codicibus optimae notae, Latine explicatas, haec Collectio repraesentabit.

Quanta sit illarum autoritas ad cognoscendam penitus Orientalium de Eucharistia fidem, quamque vanis argumentis impugnatae fuerint, in Dissertationibus praemissis alteri volumini satis dictum est. De interpretatione, ut accurata esset, quantum in nobis fuit praestitimus. Commentarium in Ordinem Generalem, et in Liturgiam Jacobi, quo disciplina explicatur, ex probatissimis apud Orientales autoribus collegimus. Is Commentarius, cum omnibus Liturgiis aeque conveniat, reliquis explicandis sufficit; nisi quando occurrunt nonnulla, quae singulari aliqua observatione indigent: ea vero subjectis unicuique notis explicavimus.

Nulla istarum Liturgiarum in antiquis et bonae notae codicibus manuscriptis reperta non fuit, adeo ut de illarum auto

ritate et sinceritate nulla possit esse suspicio. Praecipuos habuimus ex Bibliotheca Colbertina, alios ex Seguieriana quam Illustrissimus literarum literatorumque cultor Petrus Seguierius Franciae Cancellarius magno studio collegerat. Illorum usum benignissime mihi concessit Illustrissimus Metensis Episcopus, Henricus Carolus Dux Coislinius, cui hoc nomine mecum plurimum debent Antiquitatis Ecclesiasticae studiosi. Magna quoque laus debetur memoriae viri summi Joannis Baptistae Colberti, qui maxima Orientalium librorum ad rem Christianam spectantium copia, insignem Bibliothecam suam ornavit, quam ab avo fundatam, a patre et patruo conservatam, magno literarum bono tuetur, et eruditis viris communicat V. C. Carolus Leonorius Colbertus Comes de Seignelay.

Ex illarum Liturgiarum consensu non modo quae ad confirmandam Graecae Latinaeque Ecclesiae concordiam de Eucharistiae fide pertinent, cognoscentur, tanquam ex publicis Jacobitarum tabulis, sed etiam multa circa proprias illorum opiniones et disciplinam, quae parum fideliter a recentioribus et ab antiquis scriptoribus explicata sunt, illis etiam quorum magna autoritas huc usque fuit. Ita qui haec officia legerit, agnoscet accusatos immerito Jacobitas ab Anastasio Antiocheno fuisse, quod aquam vino non admiscerent; cum id ad Armenos solos pertineat. Multa similiter perperam Orientalibus impacta, ex sola istarum Liturgiarum inspectione diluuntur, quarum testimonia si quis rejiciet, prius demonstret necesse est, illas Orientalibus ignotas fuisse, aut a Latinis hominibus formam quam habent accepisse, quod nemo unquam praestiturus est, neque accusationem hanc suscepturus absque magno famae suae, si quam in literis habet, periculo.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »