Page images
PDF
EPUB

Benefactores bibliothecæ publicæ.

demiæ expensas fundata et exstructa est, cui tamen perficiendæ honoratissimus vir dominus Robertus Thorp, tunc Angliæ cancellarius, XL. marcas contulit, et tantundem singulis academiæ collegiis. Sacellum superius, quod nunc Domus Regentium appellatur, clarissimus miles Gulielmus Thorp sub initio regis Henrici III. propriis suis sumptibus fabricavit. Meridionalem partem ipsi construxerunt academici, beneficentia tantum in hoc opere adjuti Gulielmi Alnwick, primo Norwicensis deinde Lincolniensis episcopi, regis Henrici vI. confessarii. Tandem orientale latus una cum operosa speciosaque scholarum porta (cujus summa pars bibliotheca publica, ima vero procancellarii tribunal), reverendissimus pater dominus Thomas Rotheram, archiepiscopus Ebor., totius Angliæ et hujus etiam academiæ cancellarius, proprio suo sumptu et munificentia construxit.

Bibliothecam publicam postquam idem ipse Rotheramus ducentis amplius voluminibus locupletaverat, Johannes Harris, major hujus villæ, decem librarum donario eandem auxit. Reverendi patres, Cuthbertus Tonstallus vir omni literarum genere excultus, Jacobus Pilkinton, Richardus Barnes, Dunelmenses nuper successive episcopi, et Robertus Horne episcopus Wintoniæ, optimis quibusque libris tum manuscriptis tum impressis eandem instruxerunt. Præterea reverendissimus et semper memorandus pater dominus Matthæus Parker, archiepiscopus nuper Cantuariæ (præterquam quod novam quam dicimus Regentium Plateam, oppidanorum prius ædibus obstructam, sumptibus suis aperuit), centum nobis codices, e quibus quamplurimi veterum hujus regni scriptorum monumenta continent, in hac publica libraria conservandos benignissime donavit. Hisce accensendi sunt honoratissimi viri, dominus Nicolaus Bacon magni sigilli Angliæ custos, dominus Gulielmus Cecilius summus Angliæ thesaurarius et vigilantissimus olim hujus academiæ cancellarius, una cum domino Johanne nuper barone de Lumley, qui ducentos simul Græcos Latinosque auctores

eidem bibliothecæ contulerunt; illustrissimus etiam dominus et magnus heros Georgius dux Buckinghamiæ, nuper istius academiæ cancellarius, qui inter cætera quæ meditabatur ingentia donaria octoginta plus minus Arabicos et alios orientalium linguarum codices eleganter manu exaratos, nostro orbi hospites, universo vix parabiles, et e museo doctissimi viri Thomæ Erpenii magno pretio coemptos, munificentissime nobis donavit. Ejusdem quoque Erpenii in Arabicis literis institutor clarissimus vir Gulielmus Bedwell, qui ingentem thesaurum Arabicum indefesso studio elucubratum et propria sua manu in 9 voluminibus conscriptum, una cum characteribus Arabicis huic operi imprimendo destinatis, bibliothecæ publicæ largitus est. Postremo vir eximius et grata semper recordatione celebrandus, Robertus Hare, armiger, qui principum chartas, indulta, et privilegia, ac id genus alia quæcunque ad rempublicam academicam, vel municipium Cantabrigiense spectabant, ingenti sumptu et industria ubicunque potuit ac præsertim ex archivis regni et academiæ collegit, quæ cum quatuor omnia libris digessisset et eleganter manu descripta triplicasset, eorum primarium exemplar in membranis exaratum inter archiva academiæ, alterum apud procancellarium, tertium vero apud registrarium semper asservari voluit.

cistarum.

Sequuntur fundatores cistarum: in quibus facile eminent Fundatores regia prosapia oriundus Thomas Beaufort dux Exoniæ, Gulielmus Bateman episcopus Norwicensis, fundator Aulæ S. Trinitatis, Johannes Bottesham episcopus Roffensis, Thomas Bourchier archiepiscopus Cantuariæ, Gualterus Neile civis Londinensis, Gulielmus de Gotham et Richardus de Billingford academiæ cancellarii, magistri Fen et Darlington, Joannes Whitehorne, Gilbertus de Ronsbury, Thomas de St Botolpho, Gulielmus de Blida, Robertus de Luffenham, et Johannes Blundell, qui magnas pecuniarum summas in communes usus academiæ reliquerunt; et postquam universum jam pene exhaustum erat ærarium, præclarissima

Benefactores

antiqui.

Recentiores.

Fundatores et benefactores templi B. Mariæ.

vidua domina Elizabeth Clere, quo tempore claruit rex Henricus VII., ducentarum nobis marcarum summam benignissime contulit.

His etiam annumerandi sunt reverendus pater dominus Hugo de Balsham, episcopus olim Eliensis et primi in hac academia collegii sub rege Edwardo 1o fundator, una cum Simone de Monteacuto ejusdem loci episcopo, qui multa nobis tum ipsi concesserunt tum ab aliis impetrarunt beneficia. Andreas de Gislingham officialis archidiaconus Eliensis, Gilbertus de Segrave legum doctor, Richardus de Badew et Richardus de Ling doctores theologiæ, omnes olim sub regibus Edwardi 1. II. et III. hujus Universitatis cancellarii et (prout in antiquis registris perhibentur) benefactores maximi. Nigellus de Thorndon sub idem tempus medicus Cantabrigiensis, qui fundos aliquot et messuagium nobis in hac villa largitus est, ad alendum sacellanum cujus inter cætera munus erat benefactorum nostrorum nomina publice recitare et honestam de iis mentionem facere.

Posterioribus vero sæculis, Johannes Meers, bedellorum armigerorum unus, qui, præter 50 libras ad refectionem scholarium, bina in hoc oppido nobis tenementa dedit, quæ nuper a Hieremia Davers de nova constructa, munificentia dein Alicia relictæ suæ, concedente etiam academia, professori dominæ Margaretæ pro tempore existenti assignata sunt; Matthæus Stokys, bedellus et registrarius, qui plurima nobis donaria legavit; et Andreas Perne, s. theologiæ doctor, nuper collegii Sti. Petri magister et decanus Eliensis, vir multis nominibus de academia bene meritus, qui diversa nobis beneficia et vivens contulit et moriens reliquit.

Denique monet religio et locus in quo nunc consistimus, ut summam eorum beneficentiam recolamus qui sacrum istud et augustum templum ab imis fundamentis ad eam quam nunc cernitis magnificentiam sumptibus, con

siliis, et sollicitationibus suis exstruendum curarunt. Opus inceptum est tempore Edwardi Iv., absolutum vero initio Henrici VIII. Porta tamen occidentalis et turris superposita sub regno Elizabethæ et Jacobi constructæ sunt. Maximam expensarum partem ipsa sustinuit academia, nisi quod multi pii benefactores manus suas auxiliares tanto operi præbuerunt, inter quos maxime eminens Henricus vII. qui 40 libras una cum centum meremiis contulit; domina Margareta, ejusdem illustrissimi regis mater, quæ centum etiam libras donavit; Thomas Barrow, archidiaconus Colcestriæ et rotulorum magister, vir felicis memoriæ, qui ducentos et 40 libras magna munificentia largitus est; Johannes Vere, comes Oxoniensis; Johannes Alcock, episcopus Eliensis, fundator Collegii Jesu; Thomas Rotheram, archiepiscopus Ebor.; et nobilissima domina Mildreda, Gulielmi Cecilii baronis Burleii consors; una cum Gulielmo Atkins, burgensi de Lenne, quorum ultimus splendidum illud suggestum propriis suis sumptibus fabricandum curavit.

Atque hi sunt istius almæ Universitatis primarii fundatores et benefactores, quorum nomina tum ad supremi numinis majestatem venerandam, tum ad illorum memoriam ab interitu asserendam et academiæ gratitudinem in perpetuum testificandam, ad hunc modum a nobis in publicum prolata sunt. Superest ut beatos eos et felices prædi

cemus, atque ut benedicamus Domino.

Te Deum laudamus, etc.

[blocks in formation]

Hæc commemoratio recitata fuit in plena congregatione regentium et non-regentium, decimo die mensis Octobris, an. Domini 1640.

H. HUTTON, S. procur.

EXTRACTS FROM THE JOURNALS OF THE HOUSE OF COMMONS.

Die Martis, 22 Dec. 1640. 16 Car. I.

ORDERED, that the sub-committee formerly appointed to consider of the abuses of the Universities in matters of religion be made a committee from the house, with the like power it formerly had, and with power to consider of the abuses in matters of religion and civil government either done or suffered by the Universities; and they are to meet to-morrow in the afternoon at two of clock in the council chamber of the court of wards.

Sir Thomas Widrington is added to this committee.
[Sir Robert Harly has the chair in this committee.]

Die Mercurii, 20o Jan. 1640. 16 Car. I.

Upon Mr. Whites report from the grand committee for religion [i. e. the committee of the whole house], it was resolved, upon the question, that the statute made about twenty-seven years since in the University of Cambridge, imposing upon young scholars a subscription according to the thirty-sixth article of the canons made in the year 1603, is against the law and liberty of the subject, and ought not to be pressed upon any students or graduates whatsoever.

GRACE OF THE SENATE.

Mar. 26, 1641. De falso prætendentibus procuratoriam

potestatem.

CUм nonnulli nuper procuratorum auctoritatem ementiti, communem pacem turbaverint, incolarum Cantabrigiensium domos invaserint, et non solum tumultuosas sed

« PreviousContinue »