Page images
PDF
EPUB

15 entes fecerunt ? Captum oppidum est cum ingenti præda. Quanquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in cædibus vix ullum discrimen ætatis 2 ira fecerat, et captivi militum præda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniæ redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.

date of the events

3 Octavo mense, quam cœptum oppugnari, captum Discrepant state- Saguntum quidam scripsere; inde Carthaments as to the ginem Novam in hiberna Hannibalem described. concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. 4 Quæ si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, 5 ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius consules 6 fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C. Flaminii non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam quum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

16

Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab CarIndignation and thagine, Romam rettulerunt, omnia hostilia alarm at Rome. esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; 2 tantusque simul mæror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit,

velut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque 3 secum congressum, nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et 4 Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum; Pœnum hostem veteranum, trium 5 et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo assuetum, recentem ab excidio opulentissimæ urbis, Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes; 6 cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro monibus Romanis esse.

rations for the

2

Nominatæ iam antea consulibus provinciæ erant; 17 tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sem- Levies and prepapronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in war. eum annum decretæ legiones et socium, quantum ipsis videretur, et classis, quanta parari posset. Quattuor 3 et viginti peditum Romanorum millia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta millia peditum, quattuor millia et quadringenti equites; naves ducentæ viginti quinqueremes, celoces viginti deducti. Latum inde ad populum, vellent iuberent 4 populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus iussisset. Inter consules ita copiæ divisæ: 5 Sempronio datæ legiones duæ (ea quaterna millia erant peditum et treceni equites) et sociorum sedecim millia peditum, equites mille octingenti; naves longæ centum

C. L.

2

6 sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia 7 Pœnum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum 8 haud invalido præsidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio numerus deminutus; sexaginta quinqueremes datæ (neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant) et duæ Romanæ legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim millibus sociorum peditum, equitibus mille sex9 centis. Duas legiones Romanas et decem millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.

18

is sent to Carthage;

His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum A second embassy fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium, but without effect, M. Livium, L. Æmilium, C. Licinium, Q. Bæbium, in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum 2 oppugnasset, et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indice3 rent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, quum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: 4 "Præceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, quum Hannibalem tanquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum hæc legatio verbis adhuc 5 lenior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpæ exprimitur et ut a confessis res extemplo repe6 tuntur. Ego autem non, privato puhlicone consilio

ΤΟ

Saguntum oppugnatum sit, quærendum censeam, sed utrum iure an iniuria; nostra enim hæc quæstio atque 7 animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni 8 placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum, in quo quum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis (necdum enim erant socii vestri) cautum est. At enim eo fœdere, quod cum 9 Hasdrubale ictum est, Saguntini excipiuntur. Adversus quod ego nihil dicturus sum, nisi quod a vobis didici. Vos enim, quod C. Lutatius consul primo 10 nobiscum fœdus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de integro fœdus publico consilio ictum est. Si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctori- 11 tate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis fœdus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. Proinde 12 omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando pariat.” Tum Romanus, sinu ex toga facto, "Hic" inquit 13 "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite." Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret, utrum vellet, succlamatum est; et and war is de- 14 quum is iterum, sinu effuso, bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.

clared.

Hæc directa percontatio ac denuntiatio belli magis 19 ex dignitate populi Romani visa est quam It was idle then to de fœderum iure verbis disceptare, quum of the old treaties. ante, tum maxime Sagunto excisa. Nam si verborum 2

discuss the terms

disoзptationis res esset, quid fœdus Hasdrubalis cum Lutatii priore fœdere, quod mutatum est, comparan3 dum erat, quum in Lutatii fœdere diserte additum esset, ita id ratum fore, si populus censuisset, in Hasdrubalis fœdere nec exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit fœdus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur? Quanquam, etsi priore fœdere staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exceptis; nam neque additum erat "iis, qui tunc essent,” nec, 5 "ne qui postea assumerentur." Et quum assumere novos liceret socios, quis æquum censeret, aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur?

6

7

voys met with lit

among the Spanish tribes,

Legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romæ imThe Roman en- peratum erat, in Hispaniam, ut adirent tle encouragement civitates et in societatem pellicerent aut averterent a Pœnis, traiecerunt. Ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia tædebat imperii Punici, multos trans Hiberum 8 populos ad cupidinem novæ fortunæ erexerunt. Ad Volcianos inde est ventum, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus natu ex iis in concilio 9 respondit: "Quæ verecundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Carthaginiensium amicitiæ præponamus, quum, qui id fecerunt, crudelius, quam Pœnus Io hostis perdidit, vos socii prodideritis? Ibi quæratis socios censeo, ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis populis sicut lugubre, ita insigne documentum

ΙΟ

« PreviousContinue »