Page images
PDF
EPUB

providente constituti, ut omnibus sub nostro regimine existentibus jura sua studio paterne sollicitudinis conservemus illesa, et his maxime, qui sub sancte conversationis religione in laudibus divinis continuo inveniuntur máncipati, ne de minóri possimus vigilantia reprehendi, si permiserimus eos sua justitia defraudari. Omnium igitur tam presentium, quam futurorum noverit industria fidelium, quod predecessores nostri et nos cum eis habuimus in usibus nostris forestam, que dicitur Abernsée, ita tamen, quod dnus abbas de Monsee cum sua congregatione diceret, se tam a nobis, quam a predecessoribus nostris pati injuriam, maxime cum eandem forestam antiqua imperatoris traditione et longissima possessione monasterium idem quiete possederit multo tempore. Nolentes itaque vel Epatum vel Monasterium sua defraudari justitia, diligenti inquisitione adhibita invenimus certissima veritate, forestam predictam eidem monasterio de jure debere contingere. Quia ergo de justitia Ecclesie nostre nihil credimus deperire, si, que aliena sunt, desistimus possidere, sub presentis pagine testimonio certificamus, quod a possessione predicte foreste omnino (sicut et justum fuit) cessimus et ex abundanti justitia eandem forestam predicto monasterio super altare beati Michaelis manu propria tradidimus. Hi autem sunt termini ejusdem foreste: in occidente a rivo Zinkinbach, ubi ipse Abernsee influit, et ab oriente, ubi Tinnilbach in lacum influit, usque ad locum, ubi Iskila in Trunam cadit; et ex alia parte terminum habet usque ad Wizzinbach, quo et ipse in Attersee manat, et ad alium Wizzinbach, usque dum influit Trunam. Ne qua ergo spiritualis secularisve persona hanc nostram traditionem immutare presumat, ipsam nostri auctoritate precepti sub vinculo anathematis ratam haberi precipimus; et ne a fide et memoria Successorum nostrorum hec nostra traditio possit excidére, hanc inde chartam sub testimonio multorum fecimus inscribi et nostro Sigillo jussimus insigniri. Sunt autem hi testes clerici: Godefridus prepositus, Marquardus decanus, Rupreht, Udalricus, Rudigerus. Hi autem Laici: Comes Heinricus de Frantenhusen, Friderich Landgrave, Comes Rapoto de Ortenberge, Albero de Zolfinge, Friderich de Peringe, Rudiger de Waltsteine, Otto de Valchensteine, Ratold de Gisilingen, Dietrich de Raitenpuch, Gumpold an der Heide, Chunrat de Kirchtorf, Rudiger de Stein, Hartuuich de Lichtenberge, Gerloch de Nuzzdorf, Otto Marscalch, Heinrich Hek, Dietrich de Kirphern, Chunrat Kaergel, Chunrat de Henhusen, Arbo de Aheim et alii quam plures. Facta est autem hec

[ocr errors]

traditio anno ab incarnatione Domini nostri Ihu Xpi 1184. IV. Nonas Aprilis, indictione II. imperatore Friderico regnante.

Num. CCLXXXV. 1185. 10. Aprilis.

Lucii Papae III. Bulla privilegia, possessiones et sepulturam monasterii S. Jacobi Scotorum Ratisbon. confirmans.

Ex copia 1485. per Joannem abbatem S. Emmerami vidimata.

Lucius Epus servus servorum dei. Dilectis filiis Gregorio abbati monasterii sancti Jacobi Ratispone, ejusque fratribus tam presentibus, quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulacionibus clementer annuimus, et predecessorum nostrorum felicis memorie Eugenii, Adriani, Alexandri romanorum Pontificum vestigiis inherentes prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona eadem Ecclesia in presenciarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largicione Regum vel Principum, oblacione fidelium seu aliis justis modis prestante Deo adipisci poterit, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surrepcionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedieti regulam providerint eligendum. Sane peregrinos et supervenientes hospites, si neque fuerint alicui Ratisbonen. Ecclesie parochiali jure subiecti, cum apud vos obierint, sicut in Ecclesia vestra de antiqua consuetudine est obtentum, liceat vobis nullius contradictione obstante Ecclesiastice tradere sepulture, si sponte ibi voluerint sepeliri. Et quia quedam Ecclesie a vobis ordinem susceperunt, que vestro regimini sunt subiecte, ne in eis regularis observantia depe

reat discipline, statuimus, ut, sicut consuetum est, majorum Ecclesiarum illarum persone ad monasterium vestrum semel in anno accedant, ubi et correctiones excessuum et instituta Ordinis a vobis suscipiant humiliter et observent. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, prefatum monasterium temere perturbare seu possessiones ejusdem auferre vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexacionibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentacione concessa sunt, usibus omnimode profutura, salva Ratisponen. Epi canonica justicia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit reatum suum, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctissimo corpore et sanguine dei et dni redemptoris nostri Ihu Xpi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat: cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax dni nostri Ihu Xpi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant amen.

Ego Lucius catholice Ecclesie Epus.

Deinde sequitur subscriptio 10 Cardinalium.

Datum Verone per manum Alberti sancte Romane Ecclesie pbri Cardinalis et Cancellarii, IIII. Idus Aprilis, indictione IIII. incar nationis dominice anno 1185. Pontificatus vero dni Lucii Pape III. anno IIII.

Num. CCLXXXVI. 1186. 20. Julii. Ex Originali..

Protectorium papale concessum Collegiate S. Joannis Ratisbonae.

Urbanus Epus servus servorum Dei. Dilectis filiis Ekkolfo preposito sancti Johannis Baptiste in Civitate Ratispona, ejusque fratribus ibidem commorantibus tam presentibus, quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Quotiens a nobis petitur, quod juri et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatam Ecclesiam sancti Johannis Baptiste, in qua divino

mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quecunque bona eadem Ecclesia in presenciarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque Successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo prefata Ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, jus, quod habetis in Ecclesia Winkelsäzze, et in Ecclesia Ascholzhusen, curias ad prebendam vestram pertinentes, scilicet Windeheim cum omnibus appenditiis suis, molendina in Ahdorf et decimationem tam frugum, quam vinearum de vineis plantatis et plantandis, scilicet inter Wisent et Teufental, Werd, Hungersdorf, Teufental et Owe cum decimatione frugum, curiam in Erling (hodie Langenerling) et tertiam partem decimarum per totam villam, curiam Metzing, et ter tiam partem decimarum in eadem villa, et decimationem in Hart husen, curiam Schässendorf, molendinum in Vihta et decimationem per totam parochiam; decimationem per totam parochiam Haybach, decimationem in Ratenberg, curiam in Anger cum decimatione et omnibus appenditiis suis: decimationem de parochia Chunzell, decimationem de claustro monachorum, quod dicitur superius Altach, decimationem de Chritzenkirchen, decimationem de Pföling, decimationem in Tegernbach, porcum maturum de curia Geisling, que Pontificis est, decimas in Truchtlving, quas tradidit Epus Chuno ad altare sancte Marie, curias ad oblationem fratrum pertinentes Gutzelhusen, molendinum et curiam cum suis appenditiis in Nisse, curiam in Windeheim, curiam Chruchenberg, mansum in Menzenbach, curiam Berhartshusen, mansum in Gependorf, molendinum et mansum in Susenbach, cu-riam Paldwinsdorf, tres curias Prizzat, mansum et decimationem per totam parochiam Rattiszell, curiam in Charein, vineam in Muln, vineam in Willifs, dúas vineas cum agris attinentibus in Schwäblwis, vineam dictam Chobel, tres carias ad vestitum fra trum pertinentes in Podlungsvelden, curiam in Parochia Adrats

husen.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci préposito nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres com mini consensu vel major pars fratrum sanioris consilii secundum Dei

timorem de choro S. Petri Ratisponen. providerint eligendum, sicut a prima fundatione (1127) in eadem Ecclesia est obtentum, ei vero non liceat, curias, decimas et mansos alicui dare vel alienare sine communi consensu fratrum; nec prepositus aliquid de oblationibus fratrum sibi vendicare presumat, sed camerarius a fratribus constitutus oblationes debita provisione dispenset. Ecclesias quoque fratrum sine ipsorum assensu concedendi alicui nullam habeat prepositus potestatem, sed sicut hactenus factum est, ordinatio earum canonica fratrum provisione procedat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, prefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata serventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sedis apostolice auctoritate, et diocesani Epi canonica justitia. Si qua igitur in futurum Ecclca secularisve persona hanc nostram constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum debita satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihu Xpi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat; cunctis autem eidem Ecclesie sua jura servantibus sit pax Dni nostri lhu Xpi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant_et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant amen. tum Verone per manum Alberti S. R. E. pbri Cardinalis et Cancel larii, XIII. Kal. Augusti, indict. IV. anno incarnationis dominice 1186. Pontificatus vero Domni Urbani Pape tertii anno primo. Plumbum. Urbanus PP. III.

[ocr errors]

Da

Num. CCLXXXVII. Circa annum 1186. Ex Diplomatario coaevo. Concordia inter abbatissam monasterii superioris et pleba- num in Metenbach.

Noverint omnes fideles tam futuri, quam presentes, quod controversia illa, que vertebatur inter dnam abbatissam superioris monasterii, et Ulricum plebanum in Metenbach de quibusdam homi

« PreviousContinue »