Page images
PDF
EPUB

:

Num. XXXV. Circa annum 842. Ex Diplomatario. Concambium inter Baturicum Ep. Ratisbon. et Virum illustrem Maurentium de quibusdam terris.

In Dei nomine convenit, atque placuit inter venerabilem virum Baturicum sanctae Reganesburgensis Ecclesiae Episcopum, quae est constructa in honore S. Petri, Principis Apostolorum, et S. Emmerami Martyris, ubi ipse pretiosus Sanctus corpore requiescit, nec non inter quemdam virum illustrem, nomine Maurentium, ut quasdam res pro communi utilitate, et concambio inter se commutare deberent, quod et fecerunt. Dedit igitur praedictus Baturicus Epus ex ratione jam dicti Monasterii sui una cum consensu, et conniventia Monachorum in eodem Monasterio degentium, etiam per licentiam Domini Ludowici Regis, eidem Maurentio ad suum proprium ad habendum in loco, qui dicitur Traubidinga, et Lodartinchova, quae quaedam faemina, nomine Engildiu, et filius ejus etiam contulerunt Monasterio, id est, territorium cum casis desuper positis, cum mancipiis V. pratis, pascuis, et omnia, quicquid ibidem habere visi sunt. Et econtra in compensationem harum rerum dedit idem Maurentius ex suo proprio, praefato Baturico Epo ad partem supradicti Monasterii in loco nuncupato Hahchilstat, id est, territorium cum silvis, pratis, et omnia, quicquid ibidem habere visus est. Vnde et duas commutationes, pari tenore conscriptas, inter se fieri, et adfirmare rogaverunt, ut unusquisque hoc, quod à pare suo accepit, teneat, atque possideat, et faciat, quicquid utilitatis suae perspexerit. Et taliter inter eos convenit, quod si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis, aut aliqua quaelibet opposita, aut emissa persona, quae contra hanc commutationem, de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire tentaverit, aut eam infringere conata fuerit; parti, contra quam litem intulerit, auri libras duas pro mulcta componat, et sua repetitio nullum obtineat effectum, sed praesens Commutatio omni tempore firma permaneat cum astipulatione subnixa,

Num. XXXVI. 843. 3 Augusti.

Baturicus Epus Ratisbon. quà abbas Lunaelacensis, et Luiphramus Archiepus Salisburg. confinia Venationis et Piscationis in Abersee examinant et determinant..

Ex Chronico Lunaelacensi pag. 78.

Quidquid enim de legitimis placitis ventilatum fuerit, optime condecet memoriae commendandum, et quod a nobilibus viris ratio

1

nabiliter seu legaliter inquisitum et definitum fuerit, futuris temporibus a nemine possit destrui, sed potius iuxta narrationem veracium hominum res iuste complacitatae, iis temporibus inconvulsae sine aliqua contradictione permanere valeant. Enim vero non est incognitum, qualiter quaedam commotio exorta fuit inter Luiphramum Juvavensis Ecclesiae Archiepum, et Baturicum Radesbonae Civitatis Epum de venatione et piscatione eorum ad Aparinesseo et in caeteris locis. Tunc ventilata ratione et placito peracto coram supradictis Praesulibus ac caeteris pagensibus loci ipsius venit Luiphramus Archiepus et Nordperht Comes in ipsum saltum ad ipsa confinia perspicienda cum aliis quam plurimis nobilibus viris, ut agnoscere valerent, quod ipsius rei veritas haberet. Tunc vero veraces viros ad ipsa Signa et confinia adsignanda navigando direxerunt, quorum heic nomina subter praenotata sunt : Forut, Uuihkoz, Kerrat, Alpker, Reginhart, Heriperht, Kozzilo, Kerilo, Deothad, Hiltiprant, Chuniperht, Ilpune, Sigirod, Kerhart, Ruodker, Ruodheri. Ista ratione peracta isti homines interrogati ab ipsius loci Comite in illa fidelitate, quam cum Sacramento domno Regi promissam habent, ut ipsius rei veritatem dicerent, qualiter veracissime scirent, quorum nomina sunt Kerrat, Kerilo, Uuihkoz, Ferut, Heriperht, Deothad, Rodheri. Postea vero dixerunt, de Zinkinpah et Tinnulinpah usque super verticem montis, quem vulgo nominant Skafesperc, ex occidentali parte et meridiana proprie illa confinia ad sanctum Petrum et sanctum Rodbertum ad Sedem Juvavensem iuste et rationabiliter pertinere deberent. Isti alii quam plurimi saepissime ad illam markam fuerunt, qui idipsum testificati sunt, sicut supra dictum est, quorum nomina sunt Nordperht Comes, Ostarpald, Otachar, Otker.

Actum anno Domini 843. Indictione VI. III. Nonas Augusti.

Num. XXXVII. 844. 4. April. Ex Originali. Ludovici Regis praeceptum de quibusdam praediis, quae cum aliis S. Emmerami rebus, agente Baturico Episc. Ratisbon. permutavit.

:

In Nomine sanctae, et individuae Trinitatis, Hludouuicus divina favente gratia Rex, Notum sit omnibus fidelibus Sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque praesentibus et futuris, quia nos una cum Baturico venerabili Epo summoque Capellano nostro pro ambarum partium opportunitate de quibusdam rebus et mancipiis nuperrimam commutationem fecimus. Res vero, quas nos Baturico, almifico Episcopo ad partem S. Emmerami, martyris Christi, ubi idem Praesul modernis temporibus Rector esse videtur, perpetualiter ad proprium tenendum tradidimus, sunt in pago Chelasgave in villis nuncupantibus Sandolverhusun, et Gundertshusun, atque Mandechingon, quidquid Engilmonus et Isandeoh per nostrum beneficium habuerunt, id est: ecclesiam unam cum casis, domibus, caeterisque aedificiis desuper positis, mancipiis utriusque sexûs et aetatis, terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, adiacentiis, perviis, exitibus et regressibus, quaesitum, et adinquirendum, vel quantumcunque praefati homines Engilmonus videlicet, et Isandeoh in praescriptis villis priùs per nostrum beneficium tenuerunt, et nostri juris, atque possessionis jure proprietatis est, totum et integrum Sancto Emmeramo, martyri Christi, ad proprium concessimus, et de nostro jure in jus et dominationem ipsius Monasterii liberalitatis nostrae munere contulimus. Et econtra in compensationem harum rerum dedit nobis memoratus Baturicus Episcopus ex ratione Monasterii sui, Sancti Emmerami unà cum consensu et cohibentia Monachorum in eodem Monasterio dedegentium ad nostrum proprium possidendum quasdam res, pertinentes ad ipsum Monasterium, quae sunt in pago Huosi*) in villa nuncupante Solzimos, quicquid ille ibidem habere videbatur, id est, ecclesia una, cum casis, domibus caeterisque aedificiis desuper positis, mancipiis utriusque sexus et aetatis, terris, silvis, campis, pratis pascuis, aquis, aquarumve decursibus, molendinis, adiacentiis, perviis, exitibus et regressibus, quaesitum et adinquirendum, vel quantumcunque memoratus Baturicus Ep. in eadem villa habere videbatur, totum et ad integrum in potestate, ac dominatione nostra tenendum in futurum legaliter tradidit, atque delegavit. Sed pro integra firmitate ac securitatis studio placuit Serenitati nostrae easdem commutationes per nostrum mansuetudinis praeceptum pleniter confirmare. Propterea has litteras nostras fieri jussimus, per quas decernimus, atque jubemus; ut quidquid nos ad jam dictum locum sanctum tradidimus, perpetualiter permaneat possidendum, atque Rectores et ministri ejusdem Monasterii, quicquid exinde ab hodierno die et tempore facere,

*) Huosi pagus Ducatus Bavariae situs ad Glonam fluv. qui haud procul Frisingå in Ammeram influit. Chronic. Gottwicense parte II. pag. 640.

7

ordinare, atque disponere voluerint, libero in Dei nomine perfruantur arbitrio faciendi, quicquid elegerint, et illae res, quas praefatus Praesul nobis tradidit, sicut superiùs diximus, in futurum in potestate nostra usque permaneant. Et ut haec auctoritas traditionis, atque confirmationis nostrae à cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque praesentibus et futuris per diuturna tenipora veriùs credatur, atque diligentius conservetur, manu propria nra subter eam firmavimus, et annuli nri impressione signari jussimus.

Signum Hludouuici gloriosissimi Regis. (Monogramma.) Comeatus Notarius ad vicem Radleici recognovi.

Data II. Non. Apr. anno Christi propitio XI. regni domini Hludouuici gloriosissimi Regis in orientali francia, Indict. VII. Actum Reganesburg Civitate in Dei nomine feliciter amen.

Sigillum laesum.

Num. XXXVIII. 844. 28. Jul. Ex Originali.

Ludovicus Rex jubet omnia beneficia, quibus favente Baturico Epo hactenus fruitus est, post decessum suum Monasterio S. Emmerami restitui.

In Nomine sanctae et individuae Trinitatis, Hludouuicus divina favente gratia Rex, omnibus Episcopis, Abbatibus, Ducibus, Comitibus, nec non et cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque praesentibus et futuris, in regno à Deo nobis conlato consistentibus notum sit, qualiter nos volumus, ut omnem proprietatem, quam divae memoriae Domnus Karolus, piissimus avus noster, ad Monasterium S. Hemmerami, Christi martyris condonavit, et Baturicus Episcopus Rector ipsius Monasterii una cum consensu Monachorum ibidem Deo famulantium nobis beneficiavit, postquam Divina vocatione de hac luce migraverimus, Rectores et ministri ejusdem Monasterii eandem traditionem, quam Domnus, et avus noster Karolus Imperator ad pradictum Monasterium tradiderat, perpetualiter in eorum vestituram revertentes possideant. Sed pro integra firmitate ac securitatis studio placuit nobis ob divinum amorem has litteras nostrae auctoritatis circa ipsum Monasterium fieri, per quas decernimus atque sanccimus, ut post decessum nostrum nullus filius noster, neque suc cessores nostri jam ulterius in praescriptis rebus S. Emmerami, quas per beneficium à Rectoribus praedicti Monasterii habuimus, nullam potestatem habeant injustè invadendi, neque in quoquam dominare, sed in futurum cum omni integritate in potestate ac dominatione jam dicti Monasterii absque alicujus contrarietate aut impedimento pleniter revertantur. Et ut haec auctoritas conscriptionis nostrae à cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris per futura tempora veriùs credatur, atque diligentiùs conservetur, manu propria subter eam firmavimus, et annuli nostri impressione adsignari jussimus.

Signum Hludouuici Gloriosissimi Regis. (Monogramma.)

Comeatus Notarius ad uicem Radleici recognovit.

Data V. Kal. Augusti Anno Christo propitio XI. Regni Domni Hludouuici Regis in Orientali Francia, indictione VII. Actum Reganesburg civitate in Dei nomine feliciter Amen. *)

Sigillum avulsum est, macula remanente ex cera.

Num. XXXIX. 844. 15 Sept.

Ludouuicus germanicus ad Rotachin cuidam clerico Dominico nonnulla donat interventu Baturici Epi Ratisbon. Berinharii Comitis, et Babonis Comitis.

Ex Kleinmayeri Juvavia II. 89.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Ludeuuicus divina favente gratia rex. Si petitionibus fidelium nostrorum iuste petentium aurem Serenitatis nostrae libenter accomodamus, et regium morem exercemus, eosque procul dubio devotiores in nostro habebimus obsequio. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum, praesentium videlicet et futurorum industria, quia nos deprecantibus fidelibus nostris Baturico venerabili Epo, Werinhario Comite, Babone Comite, ut aliquas res proprietatis nostrae cuidam presbytero nomine Dominico ad proprium concedere disposuissemus. Quod ita et fecimus in loco, qui dicitur ad Brunnaron, quod circum capiebat Ratpero clericus iuxta rivulum, qui vocatur Sevira, in

*) Diploma nitidissime scriptum.

« PreviousContinue »