Page images
PDF
EPUB

PR AE FATI O.

Ratisbona Civitas sita est ad ripam dextram danubii ea parte, quá Reginus amnis ab Aquilone veniens in danubium mergitur. Illic stationem militarem habuere Romani, Castra Regina adpellatam, ut videre est in Codice Notitiae veteris Imperii; in tabula Theodo. siana Reginum scribitur: in stationibus Antonini Regio. Locus haud dubie jam eo tempore clarus celebrisque, quod vel ex tabula memorata intelligi potest, quae figuram Urbis primariae sub nomine Regini depictam refert. Ex eodem amne Regino venit adpellatio vocis teutonicae Reganispurch, Regenespurch, Reginespurk, Regensburg; vocabulum latinae formae est Rhaetobona, quía erat caput Rhaetiae secundae, seu, ut Eugippius in vita S. Severini Noricorutn apostoli scribit, secundarum Rhaetiarum, ex quo poste riores formarunt Radesbona, Radasbona, Ratispona, seu Ratisbona.

Rebus exinde mutatis, postquam exuto Romariorum, et postea Alemannorum jugo Boji proprios habere duces coeperunt, sub francis Regibus ac İmperatoribus, aliisque, qui inde secuti sunt, Teutonicis haec Civitas tanto magis efforuit, antiqua Principum Regumque Sedes appellata in documentis Civitas Rcgia, Curtis publica,

)

b

Locus regalis publicus etc. quippe splendido ornata erat Palatio, cujus in chartis regiis, quae isthic signatae sunt, frequens mentio: isthic innumeri propemodum ac sotemnissimi Imperatorum, Regum, ac Principum celebrati fuere Conventus, ut videre est in Chronico Gottwicensi Tomo I. Libro III. Num. XCVII. Aribo in Vita S. Emmerami sic describit Ratisbonam, Metropolin Bajoariae: „Radaspona urbs sectis constructa lapidibus in metropolim arcem gentis Bawariorum excreverat;- in expugnatione difficilis, lapidibus.quadris aedi. ficala, ac turrium magnitudine sublimis, ac puteis abundans, cujus septentrionalem partem danubius proprio- rigore vallavit.“

Sedes Episcopalis Ratisbonensis primum posita fuit anno 697. ad sancti Emmerami Monasterium ,eodem anno fundatum, tali conditione, ut Episcopi non tantum potestatem in abbatiam .et bona Monasterii haberent, sed ipsi etiam abbatiam gererent. Primi Episcopi ex monachis assumpti fuerant, inde alterna monachorum, et Canonicorum ad S. Petrum in Epíscopatum simul ,et Abbatiam successio. Post annos fere trecentos a coepta Sede, scilicet anno 994. S. Wolfgangus abbatiam sancti Emmerami ab Episcopatu, ac bona sancti Emmerami et sancti Petri hucusque communia inter Monachos et Episcopos divisit. Ab obitu sancti Wolfgangi de hac ipsa divivisione lites extiterunt, quae demum ita sedatae fuerunt, ut Monachi alterna in Episcopatum Successione exciderent, et Episcopi supremam in abbatiam et bona Monasterii potestatem exercerent.

Confer. Marcus Hansizius S. J. in Prodromo de Episcopatų

Ratisbonensi, fol. Viennae 1755.
Wicterpum, Boium ac Duci Boiorum

Boium ac Duci Boiorum cognatum, ex genere Agilolfingorum ortum, primum Sedis Ratisbonensis ordinarium Epum jam 697. fuisse, discimus ex Poeta Emmeramensi, dimidii sacQuli IX. Scriptore, apud Mabillon. Analect. IV: 477.

Haec Reginensis Sedes vocitatur ab urbe,
Quam rexit primo Wicterpus Episcopus ille,
Post alius, Gavibaldus. qui nomine dictus,
Tercius Sigericus erat sacratus ad aulam,
Post hunc jam fuerať Sindbertus in ordine quartus,
Quintus Adaluuinus fuerat, Sedemque regendo
Post hunc Baturicus tenuit pius ordine Sedem:

Erchanfridus ovans sequitur hinc Pastor opimus.

De Episcopatu Ratisbonensi nemo plenum hactenus opus edidit; nam ii, qui de hoc argumento hucusque' scripserunt, destituti documentis historiam 'mancam, multisque inquinatam erroribus' reliquerunt. Cum laude tamen nominandus est Laurentius Hochwartus, Juris Doctor, ac Ecclesiae Ratisbonensis presbyter Canonious, qui Seriem Eporum Ratisbon: (quam edidit Oefelius in Script. rerum boic: I. 148 - 242. eť quam etiam Hundius pene ad verbum, leviter duntaxat phrasi quandoque immutata, amputatisque nonnullis, quae ad Ratisbonensium Antistitum gesta minus pertinere videbantur; transfudit compilavitque in sua Metropoli Salisburgensi,) digessit sub Episcopo Pancratio anno 1539. Divisit Hochwartus Catalogum suum in Libros tres, quorum primus Episcopos illos amplectitur, qui aliunde Ratisbonam venisse, sed sine Cathedra et Successione perpetua fuisse traduntur, quos Arnolfus Comes de Voheburg, monachus ad S. Emmeramum Episcopos adpellať adventitios. Alteio Libro descripsit Episcopos, qui Cathedram Eplem ordine tenuerunt a Gaubaldo usque ad Henricum primum anno 1555. demortuum. Liber tertius continet Episcopos, qui prioribus succedentes nec Cathedram, nec Sepulturam apud S. Emmeramum habuerunt, videliceť að Hartwico secundo, usque ad Pancratium, sub quo Auctor scripsit. Reliquum supplevit Hundius usque ad annum 1580.

[ocr errors]

Simile quid jam ante Hochwartum molitus fucrat Conradus de monte puellarum, Canonicus et plebanus Ratisbonensis, e cujus Chronico excerptum Episcoporum Ratisbonensium Catalogum in lucem protulit Jo. Georg. Eccardus in Corp. hist. medii aevi II. 2243. Conradus primum Epum Rat. ponit Paulinum, et desinit in Conrado III. anno 1296. Alium Catalogum seu Chronicon Eporum Ratisbon, producit

. idem Eccardus II. 2253. qui orsus in Paulino pertingit ad Conradum IV. seu annum 1368. Auctor ejus est Anonymus quidam, qui tres diversos Catalogos Eporum a se visos adducit.

Vetustior his est Arnolfus praepositus sancti Emmerami, Saeculi undecimi scriptor. Hic in rebus Ratisbonensibus maximae est auctoritatis et ob vetustatem et ob chartas et pitacia Coenobii sui, quibus usus fuerat. Scripsit libros duos de miraculis beati Emmerami, et de memoria Cultorum ejus, editos dudum ab Henrico Canisio Tomo II. antiquarum lectionum. Maxime tamen Acta Episcoporum et Chronologia illustrari pos

. sunt per diplomata et chartas veteres, quo in numero praecipuum locum obtinent Codex traditionum sancti Emmerami, qui 824. traditiones complectitur, e quibus selegit Pezius 206. et Anamodi Traditionum San - Emmeramensium Libri duo, qui in thesauro Anecdotorum Bernardi Pezii Tomo I. Parte III. integri typis excusi sunt

Inter recentiores res Ratisbonenses pertractarunt Hieronymus Grienwaldus, Everhardus Wassenbergius, Epi Francisci Guilielmi Cancellarius, qui septem Tomos reliquit in Msc. Marcus Hansizius S. J. et clar. Auctor Chronici Ratisbonensis D. Carolus Theo dorus Gemeiner, cujus continuationem omnes litterati, ac historiae patriae amatores magno cum desiderio exoptant.

Demum de Codicis hujus diplomatici Gesta Episcoporum Ratis. bon. fideliter exhibentis instituto rationem reddere necesse erit:

a) Diplomata fere singula ex originalibus propria manu exscripta penitus a me intacta mansére, unica interpunctione excepta. Interim non quascunque veteres chartas, quae temporum edacitatem evaserunt, eo minus recentiores omnes huic Collectioni inserui, seclusis nulla memoria dignis, cum hmoi cumulus inordinatus oneri foret, non eruditioni

b) De fontibus primariís seu Archivis, e quibus hausi, in tabula speciali ad finem Operis reddam rationem, ut cuivis diplomati a me exhibito fides vindicetur; usus etiam fui Monumentis bcicis, Hundii Metropoli Salisburgensi, Oefelii Scriptoribus rerum boicarum, et praem? sertim Pezü thesauro Anecdotorum, collatis diligenter duobus Codici. bus traditionum San - Emmeramensium originalibus cum Editione , Peziana; chartis vero jam editis ob hunc solummodo finem (plerumque Regestorum adinstar) locum dedi, ut Collectio haec pro insti. tutí modo integra sit, quae etiam in augmentum et ornamentum Historiae patriae deserviat,

Demum grato anime palam .profiteor studium ac promptam be. nevolentiam Tit. Doorum Car. Theodori Gemeiner, Consil. Direct. provinc. Regio - Bav. ac Romani Zirngibi Consil. eccl. act. Regio. Bay. qui ex Archiyis sibi creditis jam ante plures annos diplomata aliasque scripturas amica manu mihi subpeditare in deliciis habuerunt.

Scribebam Ratisbonae die 15. mensis Novembris anno 1815.

« PreviousContinue »