Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Diamque Phoebi rursus ibis in domum.
Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidoque Parnassi jugo;

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem

Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina

Authorum, Graiæ simul et Latina

Antiqua gentis lumina et verum decus.

70

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Rousî,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque

[blocks in formation]

IN SALMASII HUNDREDAM.

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobæi

Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quòd, si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

IN SALMASIUM.

GAUDETE, Scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii;
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

NOTES TO PARADISE LOST.

« PreviousContinue »