Page images
PDF
EPUB

is porro quamvis circum celerantibus auris

390

395

- 400

confluat, haud poterit tamen uno tempore totum compleri spatium; nam primum quemque necessest occupet ille locum, deinde omnia possideantur. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere, tum putat id fieri quia se condenseat aer, errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante et repletur item vacuum quod constitit ante, nec tali ratione potest denserier aer, nec, si iam posset, sine inani posset, opinor, ipse in se trahere et partis conducere in unum. Quapropter, quamvis causando multa moreris, esse in rebus inane tamen fateare necessest. multaque praeterea tibi possum commemorando argumenta fidem dictis conradere nostris. verum animo satis haec vestigia parva sagaci sunt per quae possis cognoscere cetera tute. namque canes ut montivagae persaepe ferai naribus inveniunt intectas fronde quietes, cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde. quod si pigraris paulumve recesseris ab re, hoc tibi de plano possum promittere, Memmi: usque adeo largos haustus e fontibu' magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.

Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis, omnis, ut est, igitur per se natura duabus constitit in rebus; nam corpora sunt et inane, haec in quo sita sunt et qua diversa moventur. corpus enim per se communis dedicat esse sensus; cui nisi prima fides fundata valebit, haut erit occultis de rebus quo referentes confirmare animi quicquam ratione queamus. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,

405

410

415

420

425

si nullum foret, haut usquam sita corpora possent esse neque omnino quoquam diversa meare; id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante. praeterea nil est. quod possis dicere ab omni corpore seiunctum secretumque esse ab inani, quod quasi tertia sit numero natura reperta. nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum ; 435 cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,

430

434 augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit, 435 corporis augebit numerum summamque sequetur. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam rem prohibere queat per se transire meantem, scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus. praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid 440 aut aliis fungi debebit agentibus ipsum aut erit ut possint in eo res esse gerique. at facere et fungi sine corpore nulla potest res nec praebere locum porro nisi inane vacansque. ergo praeter inane et corpora tertia per se nulla potest rerum in numero natura relinqui, nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros nec ratione animi quam quisquam possit apisci.

445

450

Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus rebus ea invenies aut horum eventa videbis. coniunctum est id quod nusquam sine perniciali discidio potis est seiungi seque gregari, pondus uti saxist, calor ignis, liquor aquai.

TACTUS CORPORIBUS CUNCTIS INTACTUS INANI

servitium contra paupertas divitiaeque,
libertas bellum concordia, cetera quorum
adventu manet incolumis natura abituque,
haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
tum quae res instet, quid porro deinde sequatur.
nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
semotum ab rerum motu placidaque quiete.
denique Tyndaridem raptam belloque subactas
Troiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
ne forte haec per se cogant nos esse fateri,

455

460

465

quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt, inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas. namque aliut Teucris, aliut regionibus ipsis eventum dici poterit quodcumque erit actum. denique materies si rerum nulla fuisset

nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur, numquam Tyndaridis formae conflatus amore ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens, clara accendisset saevi certamina belli, nec clam durateus Troianis Pergama partu inflammasset equos nocturno Graiugenarum; perspicere ut possis res gestas funditus omnis non ita uti corpus per se constare neque esse, nec ratione cluere eadem qua constet inane, sed magis ut merito possis eventa vocare corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur. Corpora sunt porro partim primordia rerum, partim concilio quae constant principiorum. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum. etsi difficile esse videtur credere quicquam in rebus solido reperiri corpore posse. transit enim fulmen caeli per saepta domorum, clamor ut ac voces; ferrum candescit in igni dissiliuntque fero ferventia saxa vapore; tum labefactatus rigor auri solvitur aestu; tum glacies aeris flamma devicta liquescit; permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne. usque adeo in rebus solidi nil esse videtur. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum cogit, ades, paucis dum versibus expediamus

470

475

480

485

490

495

esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, 500 semina quae rerum primordiaque esse docemus, unde omnis rerum nunc constet summa creata. Principio quoniam duplex natura duarum dissimilis rerum longe constare repertast,

corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, 505 esse utramque sibi per se puramque necessest.

510

nam quacumque vacat spatium, quod inane vocamus, corpus ea non est; qua porro cumque tenet se corpus, ea vacuum nequaquam constat inane. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima. praeterea quoniam genitis in rebus inanest, materiem circum solidam constare necessest, nec res ulla potest vera ratione probari corpore inane suo celare atque intus habere,

si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. 515 id porro nil esse potest nisi materiai

520

525

530

concilium, quod inane queat rerum cohibere. materies igitur, solido quae corpore constat, esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur. tum porro si nil esset quod inane vocaret, omne foret solidum; nisi contra corpora certa essent quae loca complerent quaecumque tenerent, omne quod est, spatium vacuum constaret inane. alternis igitur nimirum corpus inani distinctumst, quoniam nec plenum naviter extat nec porro vacuum, sunt ergo corpora certa quae spatium pleno possint distinguere inane. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta possunt nec porro penitus penetrata retexi nec ratione queunt alia temptata labare; id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante. nam neque conlidi sine inani posse videtur quicquam nec frangi nec findi in bina secando nec capere umorem neque item manabile frigus nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. 535 et quo quaeque magis cohibet res intus inane, tam magis his rebus penitus temptata labascit. ergo si solida ac sine inani corpora prima sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest. praeterea nisi materies aeterna fuisset, antehac ad nilum penitus res quaeque redissent de niloque renata forent quaecumque videmus. at quoniam supra docui nil posse creari de nilo neque quod genitum est ad nil revocari, esse inmortali primordia corpore debent, dissolui quo quaeque supremo tempore possint,

540

515

materies ut subpeditet rebus reparandis. sunt igitur solida primordia simplicitate nec ratione queunt alia servata per aevom ex infinito iam tempore res reparare.

Denique si nullam finem natura parasset frangendis rebus, iam corpora materiai usque redacta forent aevo frangente priore, ut nil ex illis a certo tempore posset

550

conceptum summum aetatis pervadere ad auctum. 555 nam quidvis citius dissolvi posse videmus quam rursus refici; quapropter longa diei infinita aetas anteacti temporis omnis

quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque, numquam relicuo reparari tempore posset.

at nunc nimirum frangendi reddita finis

certa manet, quoniam refici rem quamque videmus et finita simul generatim tempora rebus

stare, quibus possint aevi contingere florem. huc accedit uti, solidissima materiai

corpora cum constant, possit tamen, omnia, reddi,
mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
admixtum quoniam semel est in rebus inane.
at contra si mollia sint primordia rerum,
unde queant validi silices ferrumque creari
non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
principio fundamenti natura carebit.
sunt igitur solida pollentia simplicitate
quorum condenso magis omnia conciliatu
artari possunt validasque ostendere viris.

Porro si nullast frangendis reddita finis
corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
nunc etiam superare necessest corpora rebus,
quae nondum clueant ullo temptata periclo.
at quoniam fragili natura praedita constant,
discrepat aeternum tempus potuisse manere
innumerabilibus plagis vexata per aevom.
denique iam quoniam generatim reddita finis
crescendi rebus constat vitamque tenendi,
et quid quaeque queant per foedera naturai,

560

565

570

575

580

585

« PreviousContinue »