Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC:

LONDINI, WHITTAKER ET SOC: BELL ET DALDY.

M.DCCC.LX.

297. 9. 170.

[merged small][graphic][subsumed][ocr errors][merged small][subsumed]

PRAEFATIO.

QUID in hoc carmine perpoliendo Lachmannus eximio acumine, admirabili diligentia, exquisitissima linguae universae ususque Lucretiani scientia effecerit, adeo omnibus notum est ut, si illum laudibus efferre vellem, merito importunus esse iudicarer. quoniam igitur, quicumque posthac ad emendandum Lucretium sanam artem adhibere volet, eius viri vestigiis insistere debebit, et hac de re iam saepius disputavi in annalibus philologicis qui nuper Cantabrigiae prodierunt, et mox, uti spero, fusius disserendi occasionem nanciscar, hic quidem breviter et ad consilium nostrae editionis accommodate eos tantum locos indicabo in quibus aliquid melius, quam quod a Lachmannò inventum est, aut e codicibus sumpsisse aut aliorum aut denique mea coniectura repperisse mihi videor. leviores discrepantias silentio praeteribo.

66

LIBER I.

TOLLERE libri. Nonius tendere, quem sequitur

Lachmannus.

68 FAMA DEUM. Lachmannus cum Bentleio fana. 'scilicet fama' inquit 'non omnis necessario magna est': non omnis, sed necessario omnis deum fama. sic Livius x 24 sine ullo epitheto Ad famam populi Romani pertinere.

121 EDENS. Lachmannus eidem.

Post 189 non dubito quin huius fere modi exciderit versus Res quoniam crescunt omnes et tempore certo. conferas velim quae in annal. philolog. Cantabr. 1 374 scripsi. Lachmannus ut par est semine certo Crescere, resque genus servant; editio Iuntina, quam plurimi secuti sunt, pro crescentes habet crescendo.

230 pro LONGE Bernaysium secutus large scripsi. Lachmannus extentaque longe. si vel marei ingenuei scribere, vel dativum marě Lucretio, qui tamen e marě dixit, adfingere liceret, libenter conicerem Unde mare... longo. sic in 326 quoque mare quae inpendent expediretur oratio. Creechius et, quod miror, Bentleius et Bernaysius mare pro accusativo habere videntur. hoc loci sententia, collatis iis quae praecedunt et quae secuntur, et II 590, postulare videtur, linguae ratio respuit.

271 pro CORTUS scripsi portus, secutus librum Laur. plut. xxxv 31. Lachmannus cautes. multi cum

ed. Iunt. pontum.

289 pro RUIT QUA bis scriptis extremis litteris ruitq. aqua dedi. Lachmannus ruitque ita.

321 pro SPECIEM olim conieci spem omnem, quod ne nunc quidem improbo.

356 pro POSSENT scripsi possint; mutataque interpunctione sententiam planiorem feci. cf. Madvigii emend. Livian. p. 302 'formae una vocali distantes possem, possim, posset, possit perpetuo errore permutantur'. Lachmannus Quod n. i. sint, q. p. c. q. Transire haud u. f. r. videres; quod vix Latinum videtur; prorsus enim diversum est v 276. 357 quadrati VALERENT ex geminata ULLA et FIEREI ortum videtur.

367 ed. Iunt. recte vacui minus. quadr. et schedae VACUIM MINUS. Lachmannus cum oblongo vacuum. 434 et 435 transponendos esse ante Lachmannum

vidit Marullus, ut adnotatum inveni in margine cod. Laurent. plut. xxxv 32.

469 pro TERRIS dedi Teucris. Lachmannus per sest. cf. annal. phil. Cantabr. I p. 28.

489, 492 Lachmannus pravissime contra libros et loci sententiam T. e. f. caelum, p. s. d. cl. it. a. v. cf. ann. phil. Cantabr. 1. 1.

517 membranae rectissime INANE QUEAT RERUM. Lachmannus in. in rebu' q.

520 libri servato antiquo scribendi genere vOCARET, hoc est vacaret, quod scripsit Lachmannus. cf. quae Franc. Buecheler dixit in Mus. Rhen. n. s. XIII p. 483 cet.

525 rectissime Lambinus Distinctumst, quoniam. Lachmannus, servata codicum scriptura DISTINCTUM QUONIAM, loci rationem prorsus pervertit.

555 aut fallor aut Lucretium ad auctum scripsisse demonstravi in annal. phil. I p. 377. haec vocabula, quae archetypi paginae tertiae et vicensimae ultima erant, casu interierunt; deinde librorum FINIS huc ex vicino versu irrepsit. Lachmannus summa aetatis p. finis.

566 possit. libri POSSINT, verbi numero ad vicina vocabula prave accommodato. possit reddi, hoc est, possit ratio reddi, quo pacto cet. comp. III 258 et IV 572 cum I 571 et II 179. Lachmannus, versu 568, quem Bentleius deleri voluit, ineptissime post 585 collocato, mirabilem hanc sententiam poetae adfingit, omnia, quae mollia redduntur, mollia reddi possunt. Bernaysius, qui loci sententiam vidit, tamen possint servavit.

578 QUAEQUE libri. quaedam Lachmannus, quem sequi nolui.

593 et 597 possint pro POSSENT necessario scribendum duxi. cf. ad 566.

« PreviousContinue »