M. Tullii Ciceronis De natura deorum libri tres

Front Cover
Ginn & Heath, 1885 - 344 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 128 - Quae primum eos humo excitatos celsos et erectos constituit, ut deorum cognitionem caelum intuentes v. capere possent. Sunt enim ex terra homines non ut incolae atque habitatores, sed quasi spectatores superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet.
Page 107 - Quod si in Scythiam aut in Britanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione?
Page 93 - Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit, aliorum in aqua, in aere aliorum, absurdum esse Aristoteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare. Sidera autem aetherium locum obtinent, qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrimo et mobilitate celerrima esse ; quare cum in aethere astra gignantur, consentaneum est in iis sensum inesse et intellegentiam.
Page 100 - Kpovos enim dicitur, qui est idem xp°v°s> id est spatium temporis. Saturnus autem est appellatus quod saturaretur annis ; ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur ; vinctus autem a love ne inmoderatos cursus haberet atque ut eum siderum vinclis alligaret. Sed ipse luppiter — id est iuvans pater...
Page 142 - Curoque omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit, si quid praedictionis causa ex » portentis et monstris Sibyllae interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam...
Page 103 - Cultus autem deorum est optimus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis ut eos semper pura integra incorrupta et mente et voce veneremur.
Page 103 - Nam qui totos dies precabantur et immolabant ut sibi sui liberi superstites essent superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius ; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, <hi>* sunt dicti religiosi ex relegendo, ut elegantes ex eligendo ex diligendo diligentes ex intellegendo intellegentes ; his enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem quae in religioso.
Page 89 - ... debet calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi, a quo et animantia omnia et ea, quorum stirpes terra continentur, 15 et nasci sit necesse et augescere.
Page 109 - Hie ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi* et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita ? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex iis in terram excussis annales Ennii ut deinceps legi possint effici ; quod nescio an ne in uno quidem 94 versu possit tantum...
Page 130 - ... rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis, quam est praeclara, quamque divina ! quae primum efficit, ut et ea quae ignoramus discere, et ea quae scimus alios docere possimus. Deinde hac cohortamur, hac persuademus, hac consolamur afflictos, hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes 38í comprimimus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus...

Bibliographic information