Page images
PDF
EPUB

Æquum est tamen omnia vobis attribui, atque in vestrum honorem cedere, cum accessiones quæque principiis magna ex parte debeantur. Neque vero ab homine occupato aliquid exquisitum, aut otii miracula et prærogativas requiretis ; sed et hoc amori meo summo erga vos et vestra tribuetis, quod intra rerum civilium spinas hæc non prorsus perierint, sed vobis vestra servata sint. Valete. Alumnus vester amantissimus,

FRA. BACONUS.

INDEX FABULARUM PRISCÆ SOPHIÆ

HOC LIBRO CONTENTARUM.

1. CASSANDRA, sive Parrhesia. 17. CUPIDO, sive Atomus.
2. TYPHON, sive Rebellis. 18. DIOMEDES, sive Zelus.
3. CYCLOPES, sive Ministri ter- 19. DÆDALUS, sive Mechani-
roris.

cus.
4. NARCISSUS, sive Philautia. 20. ERICTHONIUS, sive Impos-
5. Styx, sive Fædera.

tura.
6. Pan, sive Natura.

21. DEUCALION, sive Restitutio.
7. PERSEUS, sive Bellum. 22. Nemesis, sive Vices Rerum.
8. ENDYMION, sive Gratiosus. 23. ACHELOUS, sive Prælium.
9. SOROR GIGANTUM, sive 24. DIONYSUS, sive Cupiditas.
Fama.

25. ATALANTA, sive Lucrum.
10. ACTÆON ET PENTHEUS, 26. PROMETHEUS, sive Status
sive Curiosus.

Hominis.
11. ORPHEUS, sive Philosophia. 27. ICARUS VOLANs, item Scyl-
12. Celum, sive Origines.

LA ET CHARYBDIS, sive
13. PROTEUS, sive Materia.

Via Media.
14. MEMNON, sive Præmaturus. 28. Sphynx, sive Scientia.
15. TITHONUS, sive Satias. 29. PROSERPINA, sive Spiritus.
16. ProcuS JUNONIS, sive Ded- 30. Metis, sive Consilium.

31. SIRENES, sive Voluptas.

ecus.

PRÆFATIO.

ANTIQUITATEM primævam (exceptis quæ in sacris literis habemus) oblivio et silentium involvit : silentia antiquitatis fabulæ poëtarum exceperunt: fabulis tandem successere scripta quæ habemus ; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium sæculorum memoria et evidentia, tanquam velo fabularum, discreta et separata sint ; quod se interposuit et objecit medium, inter ea quæ perierunt, et ea quæ extant. Equidem existimo plerosque in ea opinione fore, me delicias ac ludos facere ; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poëtæ sibi sumpserint in fingendis ; quod pro meo jure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis hæc ad voluptatem, sive meditationis propriæ sive lectionis alienæ, aspergerem. Neque me latet quam versatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit ; quantumque ingenii commoditas et discursus valeat, ut quæ nunquam cogitata sint belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum hujusce rei jampridem contaminatum esse: multi enim, ut inventis et placitis suis antiquitatis venerationem acquirerent, poëtarum fabulas ad ea traducere conati sunt. Atque vetus illa vanitas et frequens, nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus Stoicorum opiniones vetustissimis poëtis, veluti somniorum aliquis interpres, ascribere solebat; et magis insulse Chymici ludos et delicias poëtarum in corporum transformationibus ad fornacis experimenta transtulerunt. Hæc (inquam) cuncta nobis satis et explorata et expensa sunt; omnemque ingeniorum circa allegorias levitatem et indulgentiam perspeximus et notavimus, neque propterea omnino de sententia decedimus. Primo enim, absit ut paucorum ineptiæ et licentia parabolarum honori in genere detrahant. Hoc enim prophanum quiddam sonat et audax, cum hujusmodi velis et umbris religio gaudeat, ut qui eas tollat commercia divinorum et humanorum fere interdicat. Verum de humana sapientia videamus. Fateor certe ingenue et libenter, me in hanc sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poëtarum fabulis mysterium et allegoriam jam ab origine subesse putem ; sive captus veneratione prisci sæculi, sive quod in nonnullis fabulis reperio tantam et tam evidentem cum significato similitudinem et conjunctionem, tum in textura ipsa fabulæ, tum in proprietate nominum quibus personæ sive actores fabulæ insigniti et veluti inscripti prodeunt; ut sensum illum ab initio præceptum et cogitatum fuisse, et de industria adumbratum, nemo constanter negaverit. Quis enim ita durus est et ad aperta cæcutiens, ut cum audiat Famam, Gigantibus exstinctis, tanquam sororem posthumam progenitam esse, non illud ad murmura partium et famas seditiosas, quæ sopitis rebellionibus ad tempus vagari solent, referat ? Aut cum audiat Typhonem gigantem nervos Jovis secuisse et abstulisse, ac Mercurium eos suffuratum esse, et Jovi reddidisse, non statim advertat hoc ad rebelliones prævalidas pertinere, quæ regibus nervos et pecuniarum et authoritatis incidunt, ita tamen ut per sermonum

« PreviousContinue »