Page images
PDF
EPUB

omnibus dictis suis assentantur, et verborum obsequia præstant. Ex hac consuetudine depravatos et inflatos, et tandem admiratione sui ipsius attonitos, mira occupat desidia et inertia, ut prorsus torpeant, et omni vigore et alacritate destituantur. Eleganter autem sumitur flos vernus ad hujusmodi ingeniorum similitudinem, cum illa ingenia sub initia sua floreant et celebrentur, sed ætate confirmata expectationem de iis conceptam destituant et frustrentur. Eodem pertinet, quod flos ille diis inferis sacer sit; quia homines talis indolis ad omnia inutiles prorsus evadunt. Quicquid autem nullum ex se fructum edit, sed (veluti via navis in mari) transit et labitur, id apud antiquos umbris et diis inferis consecrari solebat.

[blocks in formation]

PERVULGATA est narratio, et in compluribus fabulis interponitur, de unico illo juramento, quo dii superi se obstringere solebant, cum pœnitentiæ locum sibi nullo modo relinqui volebant. Illud juramentum nullam majestatem cœlestem, nullum attributum divinum advocabat et testabatur; sed Stygem, fluvium quendam apud inferos, qui atria Ditis, multis spiris interfusus, cingebat. Hæc enim formula sacramenti sola, neque præter eam alia quæpiam, firma habita est et inviolabilis: scilicet incumbebat pœna perjurii, diis imprimis metuenda, ut qui fefellisset ad deorum convivia per certa annorum spatia non accederet.

Fabula de fœderibus et pactis principum conficta videtur: in quibus illud nimio plus quam oporteret verum est, fœdera quacunque solennitate et religione juramenti munita parum firma esse; adeo ut fere ad existimationem quandam et famam et ceremoniam, magis quam ad fidem et securitatem et effectum adhibeanQuin si accesserint etiam affinitatis vincla, veluti Sacramenta Naturæ, si merita mutua, tamen omnia infra ambitionem et utilitatem et dominationis licentiam esse apud plerosque reperiuntur. Tanto magis, quod principibus facile sit per prætextus varios et speciosos cupiditates suas et fidem minus sinceram (nemine rerum arbitro, cui ratio sit reddenda) tueri et velare. Itaque unum assumitur verum et proprium fidei firmamentum, neque illud divinitas aliqua cœlestis: ea est Necessitas (magnum potentibus numen), et periculum status, et communicatio utilitatis. Necessitas autem. per Stygem eleganter repræsentatur, flumen fatale et irremeabile. Atque hoc numen advocavit ad fœdera Iphicrates Atheniensis, qui quoniam inventus est qui ea aperte loqueretur quæ plerique tacite animo volvunt, non abs re sit ipsius verba referre. Is cum Lacedæmonios varias cautiones et sanctiones et foederum firmamenta et vincula excogitare et proponere animadverteret, interfatus: Unum (inquit) Lacedæmonii, nobis vobiscum vinculum et securitatis ratio esse possit, si plane demonstretis, vos ea nobis concessisse et inter manus posuisse, ut vobis facultas lædendi nos, si maxime velletis, minime suppetere possit. Itaque si facultas lædendi sublata sit, aut si ex fœdere rupto periculum ingruat perditionis aut diminutionis status aut vectigalium, tum demum fœdera rata et sancta et tanquam juramento Stygis confirmata censeri possint: cum metus subsit

interdicti illius et suspensionis a conviviis deorum; sub quo nomine imperii jura et prærogativæ et affluentia et felicitas antiquis significantur.

invenitur, in

De Augmentis

aucta et locu

[blocks in formation]

ANTIQUI universam naturam sub persona Panis diliFabula hæc gentissime descripserunt. Hujus generatiolibro secundo nem in dubio relinquunt. Alii enim asserunt Scientiarum, eum a Mercurio genitum; alii longe aliam pletata. generationis formam ei tribuunt; aiunt enim procos universos cum Penelope rem habuisse, ex quo promiscuo concubitu Pana communem filium ortum esse. Atque in hac posteriore narratione, proculdubio, aliqui ex recentioribus veteri fabulæ nomen Penelopes imposuere, quod et frequenter faciunt, cum narrationes antiquiores ad personas et nomina juniora traducunt, idque quandoque absurde et insulse; ut hic cernere est; cum Pan ex antiquissimis diis, et longe ante tempora Ulyssis fuerit, atque insuper Penelope ob matronalem castitatem antiquitati venerabilis haberetur. Neque prætermittenda est tertia illa generationis explicatio : quidam enim prodiderunt eum Jovis et Hybreos, id est, Contumeliæ, filium fuisse. Utcunque orto, Parcæ illi sorores fuisse perhibentur. Effigies autem Panis talis ab antiquitate describitur: cornutus, cornibus usque ad cœlum fastigiatis, corpore toto hispidus et villosus, barba imprimis promissa. Figura biformis, humana quoad superiora, sed semifera, et in capræ pedes

:

desinens. Gestabat autem insignia potestatis, sinistra fistulam, ex septem calamis compactam; dextra pedum, sive lignum superius curvum et inflexum; induebatur autem chlamyde ex pelle pardalis. Potestates ei et munera hujusmodi attribuuntur, ut sit deus venatorum, etiam pastorum, et in universum ruricolarum; præses item montium erat etiam proximus Mercurio nuncius deorum. Habebatur insuper dux et imperator nympharum, quæ circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant; comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat etiam potestatem terrores immittendi, præsertim inanes et superstitiosos, qui et Panici vocati sunt. Res gestæ autem ejus non multæ memorantur: illud præcipuum, quod Cupidinem provocavit ad luctam, a quo etiam in certamine victus est. Etiam Typhonem gigantem retibus implicavit et cohibuit; atque narrant insuper, cum Ceres mœsta et ob raptam Proserpinam indignata se abscondisset, atque dii omnes ad eam investigandam magnopere incubuissent, et se per varias vias dispertiti essent; Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse, ut inter venandum eam inveniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de victoria musices decertare, atque etiam Mida judice prælatus est: ob quod judicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari, quod mirum inter turbam deorum prorsus tam profuse amatoriam videri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, quæ etiam uxor ejus habita est, atque unam etiam nympham, Syringam nomine, in quam propter iram et vindictam Cupidinis (quem ad luctam provocare non reveritus esset) incensus est. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum

dii præsertim masculi prolifici admodum essent) nisi quod ei tribuatur tanquam filia, muliercula quædam ancilla Iambe nomine, quæ ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat, ejusque proles ex conjuge Echo esse a nonnullis existimabatur:

Fabula nobilis, si quæ alia, atque naturæ arcanis et mysteriis gravida, et quasi distenta.

Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) Universitatem Rerum, sive Naturam, repræsentat et proponit. De hujus origine duplex omnino sententia est; atque adeo esse potest: aut enim a Mercurio est, verbo scilicet divino (quod et sacræ literæ extra controversiam ponunt, et philosophis iis qui magis divini habiti sunt visum est), aut ex confusis rerum seminibus. Qui enim unum rerum principium posuerunt, aut ad Deum illud retulerunt; aut si materiatum principium volunt, illud tamen potentia varium asseruerunt: adeo ut omnis hujusmodi controversia ad illam distributionem reducatur, ut mundus sit vel a Mercurio vel a procis omnibus. Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animæque marisque fuissent Et liquidi simul ignis, et his exordia primis Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis.

Tertia autem generatio Panis ejusmodi est, ut videantur Græci aliquid de Hebræorum mysteriis, vel per Ægyptios internuncios vel utcunque inaudivisse; pertinet enim ad statum mundi non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, morti et corruptioni expositum et obnoxium factum. Ille enim status Dei et peccati proles fuit, ac manet. Itaque triplex ista narratio de generatione Panis etiam vera videri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur: nam iste Pan, quem intuemur et contemplamur, ac nimio plus quam

« PreviousContinue »