Selected letters, with notes by C.E. Prichard and E.R. Bernard

Front Cover
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 108 - Romani erant , adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu , ut fieri solet , diffundente se crimine plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo , quorum nihil posse cogi dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi.
Page 108 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem...
Page 109 - Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est : quae videtur sisti et corrigi posse.
Page 109 - Conquirendi non sunt: si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex poenitentia impetret.
Page 72 - Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur...
Page 77 - ... cinis, adhuc tamen rarus : respicio ; densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur.
Page 164 - Eucharistiae sacramentum, et in tempore victus, et omnibus mandatum a Domino; etiam antelucanis coetibus nee de aliorum manu quam praesidentium sumimus
Page 133 - In AD 86 Domitian revived the decrees of Vespasian against the philosophers. 6. Fui praetor. He allowed himself to be promoted by Domitian until that emperor's final outbreak of cruelty in the slaughter of Senecio, Rusticus, and the rest. After this he determined to retire into privacy, yet he was obliged to fulfil the remaining term of his office as praetor. ' Provectus ab illo insidiosissimo principe antequam profiteretur odium bonorum, postquam professus est substiti
Page 100 - Taciti. Narrabat sedisse secum circensibus proximis equitem Romanum. Hunc post varios eruditosque sermones requisisse : ' Italicus es, an provincialis ? ' Se respondisse : ' Nosti me et quidem ex studiis.
Page 48 - Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero. Erat homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis nec candoris minus.

Bibliographic information