Page images
PDF
EPUB

noveris, in quo conscientiam tuam oneramus, tibi et iis, qui maturo
rectoque judicio subdelegabuntur a te, tenore praesentium de po-
testatis Apostolicae plenitudine facultatem damus atque concedimus,
eligendi et deputandi Catholicos sacerdotes, qui in provincia tua utram-
que speciem, decenti ordine servato, et omni offensione vitata, quae
oriri posset inter communicantes sub utraque, et sub una tantum
specie, ministrare possint illam ex devotionis fervore petentibus, dum-
modo ii, qui illam petierint, cum sancta Romana Ecclesia commu-
nionem habeant, et cum caeteris in rebus fidem ejusque doctrinam
sequantur, tum hoc quoque confiteantur, profiteantur, et credant in
sanctissimo Eucharistiae sacramento tam sub una, quam sub utraque
specie verum et integrum Christi corpus esse, nec Romanam Eccle-
siam errasse, aut errare, quae exceptis duntaxat sacerdotibus, caeteros
tam clericos, quam laicos sub specie tantum panis communicant, et
praeterea contriti et confessi, munere sacramentalis absolutionis ac-
cepto, ad ipsam sub utraque specie communionem sumendam acce-
dant: ut vero etiam lapsis, si ad gremium Matris Ecclesiae redire vo-
luerint, remisso rigore Canonum consulamus, permittimus, ut si vere
et ex animo resipiscant, erroresque et haereses, in quibus fuerint,
apud te, vel subdelegatos abs te detestentur, abjuratio eis secreta
sufficiat, injuncta tamen eis poenitentia salutari, nisi magis eam abju-
rationem publice fieri expedire tibi, ipsisque subdelegatis visum fue-
rit, quod arbitrio vestro relinquimus; atque ita ab omnibus poenis,
censuris, et sententiis, in quas propter haeresis crimen incurrerint, ab-
soluti et fidelium unitati ac sacramentis Ecclesiae restituti, ipsi quo-
que ad communionem sub utraque specie admitti possunt. Illud fra-
ternitatem tuam monemus, et diligenter curare volumus ac mandamus,
ut sacerdotes et confessores abs te illisve, quibus tu hanc potestatem
subdelegabis, eligendi et deputandi in concionibus et exhortationibus
suis sedulo populum sub utraque specie communicaturum doceant,
exhortentur, ac moneant, ut integrum Christum, sicut diximus, tam
sub una, quam sub utraque specie contineri, fideliter credat, confitea-
tur, ac teneat. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo piscatoris
die XVI. Aprilis, 1563. Pontificatus nostri anno quinto. Dein ab
Archiepo Salisburgensi subdelegatur Epus Vitus, eligendi ac deputandi
catholicos sacerdotes, qui sub conditionibus supra praescriptis Com-
munionem sub utraque devote eam petentibus administrent. Datum
Salisburgi die 7. mensis Augusti, anno a nativitate Domini 1564.

Joannes Jacobus Archiepiscopus Salisburgensis.
Sigillum Archiepi, adpendet.

:

Num. MCCLI. 1565. 26. Februarii. Ex Impresso originali. Indictio Synodi dioecesanae.

Vitus Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Ratisponensis, universis et singulis nostrae Dioecesis Decanis ruralibus salutem et sinceram in Domino charitatem. Tenore praesentium vobis intimamus, ad vestramque notitiam deduci volumus, quod nos quarundam ovium errantium saluti consulere volentes, nonnulla salubria Decreta nuper in Synodo Salisburgensi (Confer. Hansiz. II. 626. et Dalham p. 344.) ad Breve Apostolicum confecta publicare intendamus, ideo vobis omnibus et singulis in virtute sanctae et debitae obedientiae districte praecipiendo mandamus, quatenus die lunae vel Martis post Dominicam Reminiscere proxime ventura, quae erit 19 vel 20 mensis Martii, heic Ratisponae in aula nostra Episcopali coram nobis, omnibus excusationibus postpositis, certo compareatis ad videndum et audiendum praedicta necessaria Decreta publicari, necnon super iisdem plenarie informari, certificantes vos et quemlibet vestrum, qui hoc nostro mandato requisiti fueritis ac in praefixo termino comparere neglexeritis, aut alter vestrum neglexerit, quod tune contra vos et quemlibet vestrum inobedientem condigna tanti con temptus et negligentiae poena et animadversione justitia mediante procedi curabimus, vestra vel alicujus vestrum absentia, contumacia sive excusatione in aliquo non obstante. Et licet de obedientia non dubitemus, cupimus tamen scriptis vestris de legitima insinuatione certificari. Datum Ratisponae die lunae 26 mensis Februarii, anno Domini 1565

1

Num. MCCLII. 1566. 6. Februarii. Ex Diplomatario.

Am dritten December 1565. haben die ehrwürdigen und geistlichen Herren Peter Schreiner d. z. Prädicant zu Deckendorf und Pfarrer zu Schneiding eines Theils, und Martin Semann Cooperator in Pilsting andern Theils einen Vertrag miteinander abgeschlossen: weil nämlich Herr Peter Schreiner der Praedicatur wegen die Pfarr Schneiding nicht persöhnlich versehen kann, hat er den Priester Martin Semann zu einem Provisor auf drei Jahre angenommen, um die Pfarr von Lichtmess 1566. anfangend bis dahin 1569. nach altem Herkommen und katholischen Gebrauch der christlichen Kirche mit Predigten und andern Gottesdiensten getreu und fleissig zu verwalten. Als jährliche Bestallung werden dem Provisor die funeralia, confefsionalia, panes primitiales und andere Stollgebühren, dann 1 152 Schaff Korn, 1/2 Schaff Weitz, 2 Schaff Haber und der kleine Zehend, auch an jedem Quatember 16 ft 15 kr. an Geld angewiesen. Dieser Contract ist zu Pofching im Pfarrhofe in Beisein des Herrn Albanus Federl Pfarrers daselbst abgehandelt und gemacht worden, und beide Theile haben nachhin 2 gleichlautende Abschriften zur Bekräftigung dem General Vicariat in Regensburg vorgelegt, welche Confirmation auch ertheilt, und dem Notarius befohlen wurde, solche Verhandlung in das Gerichtsbuch einzutragen. Actum Regensburg den 6. Februarii, anno Domini 1566.

De mandato dni Vicarii generalis Ecclide Ratispon. Georgius Marperger Notarius fs.

Num. MCCLIII. 1567. 6. Februarii. Ex Originali.

Cum nuper die Martis 21. mensis Januarii a. c. 1567. bonae memoriae Reverendus in Christo pater, dnus Vitus a Fraunberg Epus Ecclesiae Ratisbonensis naturae solvens debitum, spiritum reddidisset Creatori, et cadavere ipsius ecclesiasticae tradito sepulturae, eique officio exequiali persoluto, die 6. Februarii dicti anni Canonici in Sacristia sinistra seu septentrionali Ecclesiae cathedralis fuerunt congregati ad peragendam et celebrandam futuri Praesulis electionem, et electus fuit a majori et saniori Capituli parte forma scrutinii et compromissi mixta venerabilis dnus David Koelderer de Burgstall, dictae Ecclesiae Decanus, qui etiam publice ceu Pastor Ecclesiae Ratisbon. pronuntiatus et solemniter publicatus fuit. Notariatus Instrumento super hac electione confecto subscripserunt Canonici eligentes Laurentius Hochwart I. U. D. Senior, Christophorus a Fronhofen, Joannes Eberhardus a Thürheim, Stephanus a Paulstorff, Philippus a Parsperg, Joannes Georgius Sinzenhofer, Ulricus a Raidenbuch, Joannes Pyrrher I. U. D.

Num. MCCLIV. 1568. 9. Martii. Ex Originali.

Pius Papa V. confirmat electionem Davidis Decani in Epum Ratisbonensem.

Pius Epus servus servorum Dei, dilecto filio Davidi Electo Ratispon. salutem et aplcam benedictionem. Dum ad universas orbis Ecclesias aciem nostrae considerationis extendimus, illarum propensior cura nos angit, quas propriis destitutas Pastoribus dispendiosae vacationis incommodis subiacere conspicimus, ut illis secundum cor nostrum viri praeficiantur idonei, qui commissum sibi gregem dominicum non solum doctrina verbi, sed etiam exemplo boni operis sa

1

lubriter dirigant et informent, commissasque sibi Ecclesias in statu pacifico et tranquillo velint et valeant auctore domino salubriter regere et feliciter gubernare. Sane Ecclesia Ratispon. cui bonae memoriae Vitus Epus Ratispon, dum viveret, praesidebat, per obitum ipsius Viti, qui jam ante biennium extra Romanam Curiam debitum naturae persolvit, Pastoris solatio destituta, dilecti filij, Capitulum ejusdem Ecclesiae, ad quos electio personae idoneae in Epum Ra tispon. dum Ecclesia ipsa pro tempore vacat, juxta Concordata dudum inter Sedem aplcam, et nationem germanicam inita pertinere dinoscitur, pro electione futuri Epi Ratispon. celebranda vocatis omnibus, qui voluerant, potuerant et debuerant electioni praedictae commode interesse, die ad eligendum praefixa, ut moris est, convenientes in unum te tunc ipsius Ecclesiae Decanum, in Presbyteratus ordine et aetate legitima constitutum in Epum Ratispon. via scrutinii concorditer elegerunt, tuque dictae electionis illius tibi praesentato decreto consensisti, et deinde negotium hmoi electionis proponi fecisti in Consistorio coram nobis, petens illam auctoritate aplca confirmari, statutis a jure temporibus vin hiis omnibus observatis. Nos igitur electionem praefatam, et idoneitatem ac merita personae tuae examinari fecimus diligenter, et quia facta nobis relatione fideli eandem electionem de persona tua praefata nobis et fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta, cui apud nos de litterarum scientia, vitae munditia, honestate morum, spiritualium providentia et temporalium circumspectione, aliisque multiplicum virtutum donis fide digna testimonia perhibentur, invenimus canonice fuisse celebratam, electionem ipsam de fratrum eorundem consilio dicta auctoritate tenore praesentium confirmamus et approbamus, teque praedictae Ecclesiae in Epum praeficimus et Pastorem, curam et administrationem ipsius Ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in illo, qui dat gratias et largitur praemia, confidentes, quod gratia Domini tibi assistente propitia Ecclesia ipsa per tuae circumspectionis industriam et studium fructuosum regetur uti liter, et prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Jugum igitur Domini tuis imposi tum humeris prompta devotione suscipiens curam et administrationem praedictas sic exercere studeas sollicite, fideliter et prudenter, quod exinde sperati fructus adveniant, ipsamque Ecclesiam gubernatori provido, et fructuoso administratori gaudeat se commissam, ac tu praeter aeternae retributionis praemium nostram et dictae Sedis benedictionem et gratiam exinde uberius consequi merearis. Datum

:

Romae apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicae 1568. VII. Id. Martii, Pontificatus nostri anno quarto.

[blocks in formation]

Eodem anno et die super hac Confirmatione datae sunt Bullae consuetae ad

Capitulum, Vasallos, clerum et populum Civitatis et Dioecesis Ratisbonensis.

Num. MCCLV. 1569. mense Mart.

Joannes Jacobus Archiepiscopus Salisburg. celebravit Synodum provin cialem anno 1569. a die 14 Martii usque ad 28 Martii, cujus Statuta anno 1574. Dilingae excudente Sebaldo Meyer typis sunt edita. *) Est opus sane absolutissizmum ac velut corpus Juris sacri Provinciae Salisburg. omnium superiorum Archipraesulum Statuta complectens, dilucidans, extendens atque, ubi opus, attemperans, ad religionis praecipue catholicae conservationem, haeresum extirpationem directum, ac veluti aurea regula et amussis vitae tum clericalis, tum pastoralis, tum et regularis. Sancitum in capite, ut tam laici, quam clerici unam solamque fidem catholicam in Provincia Salisburgensi observent atque colant; ut Sanctiones Concilii Tridentini observentur: ut profefsio fidei catholicae ae juramentum erga summum Pontificem in oranibus Synodis tum provincialibus, tum dioecesanis fiat: ut nemo libros haereticos aut scripta penes se habeat: ut Episcopi habeant corycaeos seu inspectores librorum, quos bibliopolae aliique inferunt: ut typographi et bibliopolae fidei catholicae professionem quotannis faciant: ut Rectores Ecclesiarum homines de haeresi diffamatos continuo denuntient Ordinario; invigilent in dicta et facta eorum, qui de locis haereticis aut de haeresi suspectis adveniunt. Jam alia de electionibus Episcoporum ac Praelatorum; de vita et qualitatibus eorundem; de Officialibus, Vicariis, Assessoribus, Praedicatoribus et caeteris tum personis, tum rebus ecclesiasticis, ritibus, caeremoniis, obligationibus, sacramentis, disciplina populi, ludis litterariis eorumque moderatoribus, seminariis Clericorum, de instituendis Visitationibus, de celebrandis Synodis, aliisque talibus, quae constitutionibus quatuor supra sexaginta continentur. Subscripserunt ex parte Epi Ratispon. Caspar Macer ss. Th. Dor, Ecclesiae Ratisbon. orator, et Joannes Eberhardus a Thürhaim Canonicus Ratisbonensis.

Hansiz Germaniae sacrae Tomo II. pag. 628.

*) Extant etiam in clar. Dalhami Collectione Conciliorum Salisburg, a pag.

348-583.

« PreviousContinue »