Page images
PDF
EPUB

ARTIS

LOGICÆ

PLENIOR INSTITUTIO,

AD PETRI RAMI

METHODUM CONCINNATA,

Adjecta est Praxis Analytica, et Petri RAMI Vita.

LIBRIS DUOBUS.

PR Æ FATI O.

Quanquam philofophorum multi, fuopte ingenio freti, contempfiffe artem logicam dicuntur, eorum tamen qui vel fibi, vel aliis propter ingenium aut judicium natura minus acre ac perspicax utilissimam effe fibique diligenter excolendam judicarunt, optime eft de ea meritus, ut ego quidem cum Sidneio noftro fentio, Petrus Ramus. Cæteri fere physica, ethica, theologica logicis, effrænata quadam licentia, confundunt. Sed nofter dum brevitatem sectatus est nimis religiose, non plane luci, fed ubertati tamen lucis, quæ in tradenda arte, non parca, fed plena et copiofa esse debet, videtur defuiffe: id quod tot in eum scripta commentaria testantur. Satius itaque sum arbitratus, quæ ad præcepta artis plenius intelligenda, ex ipfius Rami scholiis dialecticis aliorumque commentariis neceffario petenda funt, ea in ipfum corpus artis, nisi ficubi diffentio, transferre atque intexere. Quid enim brevitate consequimur, fi lux

aliunde

02

[ocr errors]

aliunde est petenda ? Præstat una opera, uno fimul in loco artem longiusculam cum luce conjungere, quam minore cum luce brevissimam aliunde illustrare ; cum hoc non minore negotio multoque minus commode hactenus fiat, quam fi ars ipsa ut nunc suapte copia se fuse explicaverit. Quam artis tradendæ rationem uberiorem ipse etiam Ramus in arithmetica et geometria aliquanto poft à se editis, edoctus jam longiore usu, fecutus est ; suasque ipse regulas interjecto commentariolo explanavit, non aliis explanandas reliquit. Quorum cum plerique nescio an nimio commentandi studio elati, certe omnis methodi quod in iis mirum fit, obliti, omnia permifceant, poftrema primis, axiomata fyllogismos eorumque regulas primis quibusque fimplicium argumentorum capitibus ingerere foleant, unde caliginem potius difcentibus offundi quam lucem ullam præferri necesse est, id mihi cavendum imprimis duxi, ut nequid præriperem, nequid præpostere quasi traditum jam et intellectum, nequid nisi suo loco attingerem ; nihil ve. ritus ne cui forte strictior in explicandis præceptis existimer, dum perpendenda magis quam percurrenda proponere studebam. Nec tamen is facile affenferim, qui paucitatem regularum objiciunt Ramo, quarum permultæ etiam ex Aristotele ab aliis collectæ, nedum quæ ab ipfis cumulo sunt adjectæ, vel incertæ vel futiles, difcentem impediunt atque onerant potius quam adjuvant: ac fiquid habent utilitatis aut falis, id ejusmodi eft, ut suopte ingenio quivis facilius percipiat, quam tot canonibus memoria mandatis, addifcat. Multoque minus constitui, canones quidvis potius quam logicos, à theologis infercire ; quos illi, quasi subornatos in suum usum, tanquam è media logica petitos, depromant de Deo, divinisque hypoftafibus et facramentis ; quorum ratione, quo modo eft ab ipfis informata, nihil eft à logica, adeoque ab ipfa ratione, alienius.

Prius' autem quam opus ipsum aggredior, quoniam ars logica omnium prima est fuifque finibus latissime patet, præmittam quædam de arte generalia, deque artium distributione; artem deinde ipfam persequar : ad extremum, analytica quædam exempla, five usum artis, exercitationis causa, iis quibus opus eft, et in eo genere exercere fe libet, 3

exhi.

[ocr errors][merged small]

exhibebo : quibus opus eft inquam; quibus enim ingenium per se viget atque pollet, üs ut in hoc genere analytico cum labore nimio ac miseria se torqueant, non sum author. Ad id enim ars adhibetur, ut naturam juvet, non ut impediat : adhibita nimis anxie nimifque fubtiliter, et præsertim ubi opus non eft, ingenium per se jam satis acutum, obtundit potius quam acuit; ita plane ut in medicina remediorum usus vel nimius vel non neceffarius, valetudinem debilitat potius quam roborat. Quod autem Aristotelis aliorumque veterum auctoritatem ad singulas fere logicæ regulas adjungimus, id quidem in tradenda arte supervacuum fuiffet, nisi novitatis fufpicio, quæ Petro Ramo hactenus potiffimum obfuít, adductis ipfis veterum authorum testimoniis, effet amolienda..

Artium omnium quasi corpus et comprehensio ilxushoTardsía Græce, i. e, eruditionis circuitus quidam in fe redeuntis, adeoque in fe abfolutæ atque perfectæ, vel philofophia dicitur. Hæc cum sapientiæ studium proprie figni. ficat, tum vulgo artium omnium vel doctrinam, vel scientiam : doctrinam, cum præcepta artium tradit; fcientiam, cum ars, quæ habitus eft quidam mentis, præceptis illis percipitur, quafique poffidetur. Eodem modo et artis significatio distinguitur: cum doctrinam fignificat, de qua nobis potiffimum hic eft agendum, eft ordinata præceptorum exemplorumque comprehensio five methodus, qua quidvis utile docetur,

Artis materia præcepta sunt: quæ qualia effe debeant, artis logicæ, quam nunc tradimus, proprium eft fuo loco præfcribere,

Forma five ipsa ratio artis, non tam est præceptorum illorum methodica difpofitio, quam utilis alicujus rei præceptio: per id enim quod docet potius, quam per ordinem docendi, ars est id quod eft ; quod ex cujufque artis definie tione perspicitur, ut infra oftendetur,

Præceptorum artis tria genera sunt: duo præcipua “ definitiones et distributiones ;" quarum doctrinam generalem logica etiam loco idoneo fibi vendicat ; tertium, minus principale, “confectarium" nominatur ; estque proprietatis alicujus explicatio, ex definitione fere de ducta,

Exempla

03

Exempla sunt quibus præceptionum veritas demonftratur, ususque oftenditur : suntque, ut scite Plato, quasi obsides sermonum : quod enim præcepto in genere docetur, id exemplo in specie confirmatur.

Efficiens artis primarius neminem reor dubitare quin fit Deus, author omnis fapientiæ: id olim philofophos etiam non fugit.

Caufæ ministræ fuerunt homines divinitus edocti, ingenioque præstantes ; qui olim singulas artes invenerunt. Inveniendi autem ratio eadem prope fuit quæ pingendi ; ut enim in pictura duo sunt, exemplum five archetypus, et ars pingendi, fic in arte invenienda, archetypo refpondet natura sive usus, et exemplum hominum peritorum, arti pictoris refpondet logica ; faltem naturalis, quæ facultas ipsa rationis in mente hominis est ; juxta illud vulgo dictum, ars imitatur naturam.

Ratio autem five logica, primum illa naturalis, deinde artificiofa, quatuor adhibuit fibi quasi adjutores, teste Aristot. Metaphys. 1, c. 1, sensum, observationem, inductionem, et experientiam. Cum enim præcepta artium generalia sint, ea nisi ex singularibus, singularia nisi sensu percipi non possunt : sensus fine observatione, quæ exempla fingula memoriæ committat, observatio fine inductione, quæ singularia quam plurima inducendo generalem aliquam regulam constituat, inductio fine experientia, quæ fingulorum omnium convenientiam in commune et quasi consensum judi. cet, nihil juvat. Hinc recte Polus apud Platonem in Gorgia, “experientia artem peperit, imperitia fortunam," i. e. præcepta fortuita, adeoque incerta.

Et Aristot. Prior. 1, c. 30, “cujufque rei principia tradere, experientiæ eft : fic astrologica experientia illius fcientiæ principia suppeditavit.” Et Manilius;

“Per varios usus artem experientia fecit,

Exemplo monstrante viam

Et Cicero; “ omnia quæ funt conclusa nunc artibus, dispersa quondam et diffipata fuerunt, donec adhibita hæc ars est, quæ res diffolutas divulsasque conglutinaret et ratione quadam conftringeret." Ea ars logica est, vel hæc

faltem

.

faltem naturalis, quam ingenitam habemus, vel illa artificiosa, quam mox tradimus : hæc enim præcepta artis invenit ac docet. Hactenus de efficientibus caufis artium.

Forma artis, ut supra dixi, non tam præceptorum dispositio est, quam præceptio ipsa rei alicujus utilis, eademque est finis. Quemadmodum, enim non tam præceptorum logicorum methodica dispositio quam ipsum bene differere, et forma logicæ et finis eft, ut infra docebitur, ita in genere non folum præceptorum difpofitio, fed ipsa rei utilis ceptio, forma artis et fimul finis est; quod autem præcipitur, id esse utile in hominum vita debere, quod Græci, Bowostès vocant, omnes consentiunt; indignamque effe nomine, quæ non bonum aliquod five utile ad vitam hominum, quod idem quoque honestum sit, sibi proponat, ad quod omnia præcepta artis referantur; adeoque formam artis esse rei alicujus utilis præceptionem, per quam scilicet ars est id quod est, neceffario fequitur. Verum ad hunc finem perveniri non poteft, nisi doctrinam natura commode percipiat, exercitatio confirmet, utræque simul doctrina et exercitatio artem quasi alteram naturam reddant. Sed ingenium sine arte, quam ars sine ingenio plus proficere cenfetur: proficere autem non admodum utrumque nisi accefserit exercitatio : unde illud Ovidii ;

the artis

Solus, et artificem qui facit, usus erit.

Exercitatio duplex eft; analysis et genesis. Illa est, cum exempla artis in sua principia quasi resolvuntur: dum singulis partibus ad normam, i. e. ad præcepta artis examinantur : hæc, cum ex artis præfcripto efficimus aliquid aut componimus.

Hactenus caufæ artium : fequuntur species. Artes sunt generales vel speciales : generales, quarum materia subjecta est generalis. Materia autem illa vel artificis est, vel artis. Artificis materia generalis generalibus cunctis artibus est communis ; artis autem, fingularum est propria : estque ara tificis quidem generalis materia, omne id quod revera est, aut effe fingitur; artis, quod in eo omni efficiunt fingulæ. Id omne vel ratio complectitur, vel oratio : generalium itaque artium materia generalis, vel ratio eft, vel oratio : ver04

fantur

« PreviousContinue »