Page images
PDF
EPUB

se eum ne nullo modo adducere per procuratorem posle, neque ut debitum folvat, neque ut de jure suo, fi quid sit, velit lege experiri; id ne à procuratore viduæ cogi possit, petisse eum à celfitudinibus vestris per libellum fupplicem, ne cui liceat eum lege persequi ullius pecuniæ ab fe in Angliæ debitæ. Ego verò fi celfitudinibus vestris hoc tantum fignificavero, viduam effe, egenam efle, multorum matrem parvulorum, cujus iste omnes prope fortunas avertere conatur, non committam ut apud vos, quibus divina præcepta atque adeo de viduis pupillisque non opprimendis notissima effe confido, graviore ulla utendum cohortatione putem, ne hoc fraudandi privilegium petitioni istius concedere velitis: id quod nunquam concessuros vos esse mihi persuadeo.

Westmonast. ex Aula nostra, Jan. 27. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Serenisimo Poten

tissimoque Principi Ludovico Gallia Regi. Serenissime potentissimeque rex, amice ac fæderate

augustissime, Accepimus, idque non fine dolore, quasdam in provincia protestantes ecclefias ab homine quodam male feriato ita indignè fuisse in facris concionibus interpellatas, ut ea res magiftratibus, ad quos hujus caufæ cognitio Gratianopoli ex lege pertinebat, gravi animadversione digna cenferetur: fed conventum Cleri, qui iis in locis proximè habebatur, à majestate vestra impetraffe, ut res integra Parisios ad concilium regium revocaretur : a quo dum nihil hactenus decernitur, ecclefias illas et præfertim Aquariensem, convenire ad colendum Deum prohiberi. Vehementer itaque à majestate vestra etiam atque etiam peto, primùm, ut quorum preces ad Deum pro falute sua rebufque regni pro. ļperis non interdicit, eorum coitus publicos ad precandum interdicere ne velit : deinde ut in illum hominem rei divi. næ interpellatorem ex sententia illorum judicum, quibus hujusmodi caufarum legitima atque consueta cognitio Gratianopoli data est, animadvertatur. Deus majestatem vestram quàm diuturnam atque incolumem conservet; ut fi hæc noftra vota vobis accepta sunt, Deoque grata effe

existimatis,

G 3

existimatis, eadem ab illis etiam protestantibus ecclesiis quibus nunc interdicitur, pro vobis publice fieri, fublato illo interdicto, quàm primum velitis.

Westmonasterio, 18. Feb. an. 1658.

Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

[ocr errors]

Eminentissime domine cardinalis, Proficiscitur in Galliam, ibique ad tempus commorari cogitat illustrissima domina defuncti nuper ducis Richmondiæ uxor cum duce filio adolescentulo. Eminentiam itaque vestram magnopere rogo, ut fiquid acciderit in quo iis vestra authoritate, favore, patrocinio, utpote peregrinis, usus esse pofsit, ita eorum dignitatem tueri, vobisque haud vulgariter commendatam rebus omnibus habere velitis, ut ad veftram humanitatem erga omnes, præsertim tam illustri genere oriundos, eximiam, fentiant noftris literis quod accedere potuit cumuli accesliffe: simul et hoc fibi persuadeat emi. nentia vestra commendationem suam, fi quid à me hujusmodi poftulabit, apud me non minus valituram.

Westmonasterio, 29 Feb. 1658.

[ocr errors][ocr errors]

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Poo

tentiffimo Principi Joanni Portugallia Regi.

Serenissime potentissimeque rex, amice ac fæderate, Tametfi multa funt quæ ad regem amicum et reip. noftræ conjunctissimum neceffariò fcribam, nihil est tamen quod faciam libentius quàm quod nunc facio, ut majestati vestræ, regnoque Portugalliæ insignem hanc proximam de communi hoste Hispano victoriam gratuler : qua non ad veftram tantummodo, verum etiam ad Europæ totius pacem ac respirationem, permagnum, atque in multos fortaffe annos, allatum esse momentum nemo est quin intelligat. Alterum est in quo victoriarum certissimum pignus justitiam majestatis vestræ agnofcam, qua ex articulo fæderis 24, per arbitros Londini datos, mercatoribus nostris est satisfactum, quorum naves onerarias Brasilienfis societas conduxit. Unus est Alexander Bencius, mercator Londinensis, cui, cùm navis ejus, quæ Tres Fratres vulgo nominatur, magistro Joan

ne

ne Wilkio, duas navigationes conducta onerataque navaverit, pactum ftipendium perfolvere societas recufat : cùm cæteris qui semel tantum navigarunt, jampridem perfolutum sit. Quod cur fit factum non intelligo, nisi fi eorum judicio mercede dignior est, qui semel quàm qui bis meru. erit. Vehementer itaque peto à majestate vestra, ut huic uni Alexandro, cui duplum debetur, debita navatæ operæ satisfactio ne defiat; velitque pro authoritate fua quàm brevissimum folutionis diem damnique fimul farciendi fociis Brasiliensibus constituere; quorum dilationibus effectum est, ut datum inde mercatori damnum mercedem ipfain jam pene fuperat. Deus majestatem vestram lætis rerum fuccessibus contra hoftem augere indies et fortunare pergat.

Westmonasterio ex Aula nostra, 23. Feb. An. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c., Eminentiffimo Do

mino Cardinali MAZARINO,

[ocr errors]

Eminentissime domine, Per literas ad eminentiam vestram octo circiter abhinc mensibus Jun. 13 datas, caufam Petri Petti, viri et singulari probitate præditi et egregiis artibus in re navali nobis reique publicæ utilissimi, commendavimus. Ejus nave Edwardo anno 1646 à quodam Gallo, cui nomen Basconi, Thamesis in ostio, ut scripsimus, capta, et in portụ Bono. niensi vendita, quanquam rex in concilio regio 4 Novemb. anno 1647 decreverat, ut quam censuisset confilium pecuniæ fummam damni accepti loco dandam, satisfactioni daretur, is tamen ex eo decreto nihildum se fructus percepisse ostendit. Cùm autem dubium mihi non sit, quin eminentia yestra' meo rogatu id omne mandaverit quod ad decretum illud primo quoque tempore exequendum pertineret, denuo nunc majoremque in modum peto, ut videre velit quid impedimento fit, cujusve negligentia aut contumacia factum, ut decreto regio post annos jam decem non obtemperetur; velitque pro sua authoritate instare, ut decreta illa pecunia, quam irrogatam jamdiu existimamus, et exigatur quamprimum, et petitori noftro folvatur. Ita rem justitiæ imprimis gratam eminentia vestra fecerit, et à me fingularem prætereà gratiam inierit. Westmonasterio, ex aula nostra, 22 Feb. 1658.

G 4

Duæ fequentes Literæ, RICHARDO abdicato, Resti

tuti Parlamenti nomine fcripti sunt.

Parlamentum Reipub. Angliæ ferenisimo potentisimoque Prin

cipi CAROLO GUSTAVO, Suecorun, Gothorum, Vandalorum

que Regi, &c.

7

Serenissime potentiffimeque rex, amice charissime, Cum visum fit Deo optimo atque omnipotenti, penes quem folum conversiones omnes regnorum, rerumque publicarum funt, nos pristinæ auctoritati fummæque rerum Anglicarum administrandæ restituere, et majestatem vestram ea de re certiorem effe faciendam imprimis duximus, et vobis porro significandum, nos cùm majestatis vestræ utpote Protestantium principis potentissimi tum pacis inter vos Daniæque regem, et ipsum quoque Protestantium principem præpotentem, non fine noftra opera atque officio benevolentissimo reconciliandæ, quantum in nobis fitum eft, efle studiofiflimos. Volumus itaque ut internuntio noftro extraordinario, Philippo Meadowes, quo munere ab hac repub. apud majestatem vestram hactenus fungitur, idem omnino munus noftro nunc nomine prorogetur eique adeo his nostris literis potestatem proponendi, agendi, transigendi cum majestate vestra facimus planè eandem quæ ei proximis literis commendatitiis facta est : quicquid ab eo transactum nostro nomine atque conclusum erit, id omne ratum nos esse habituros, Deo bene juvante, nostra fide fpondemus. Deus ille majestatem vestram quam diutissime conservet, rebus Protestantium columen atque præsidium.

Guil. Lenthall, Prolocutor Parlamenti

Reipub. Angliæ. Westmonasterio, Maji 15, an. 1659.

Parlamentum Reipub. Anglia Serenissimo Principi FREDERICO

Daniæ Regi.

Serenissime rex, amice charissime, Cum voluntate ac nutu fummi rerum omnium moderatoris Dei opt. max. factum fit ut nos demùm restituti

, priftinum locum atque munus in republica gerenda obtineamus, placuit imprimis ea de re nec majestatem vestram, utpote vicinum nobis et amicum regem, esse celandam, et quem ex adversis rebus vestris capiamus dolorem fimul effe fignificandum: id quod ex eo studio eaque diligentia nostra facile perspicietis quam ad pacem inter majestatem vestram regemque Sueciæ reconciliandam et adhibemus nunc, et, quoad opus erit, adhibebimus. Quapropter internuntio nostro ad fereniffimum Suecorum regem extraordinario Philippo Meadowes negotium dedimus, ut majestatem vestram his de rebus nostro deinceps nomine adeat, ea communicet, proponat, agat atque transigat, quæ commissa fibi à nobis et mandata effe oftendet. Quam ei fidem majestas veftra hoc in munere habuerit, eam nobismetipsis habere se credat, rogamus. Deus majestati vestræ ex iftis omnibus rerum suarum difficultatibus, in quibus tamen forti et magno animo versatur, felicem lætumque exitum primo quoque tempore concedat.

Guil. Lenthall, prolocutor Parlamenti

Reipub. Angliæ. Westmonafterio, Maii 15, an. 1659.

« PreviousContinue »