Page images
PDF
EPUB

his etiam in rebus specialis à nobis, sanctissimi jussu, tributa est potestas, ut vobis assistat) scribenda duxeris. Quòd si quis his in rebus (quod futurum sanè, de virtute omnium confisi, non timemus) inobedientem se, aut inquietum, aut contumacem ostenderit; hunc post debitas admonitiones, ac reprehensiones, fraternâ charitate præmissas, liceat etiam pœnis coercere ecclesiasticis; ablatione nimirum facultatum, vel suspensione, quoad se emendaverit; vel, si hinc etiam emendatio non sequatur, tunc vel ad D. Barrettum, vel ad nos scribatur; ut vel inde evocetur, qui hujusmodi est, vel gravioribus etiam censuris istic humilietur. Ut verò faciliùs suaviùsque hanc solicitudinis partem tibi commendatam exequi possis, sex quoque consultores, seu coadjutores assignamus, qui, oneris participatione, nonnihil te labore levare possint. Johannem nimirum Bavandum, Henricum Henshawum, theologiæ doctores, Nicolaum Trivettum, Henricum Shawum, Georgium Birkettum, et Jacobum Standishium, qui nuper apud nos Romæ fuit, quos ex antiquioribus esse, optimèque meritis, multorum relatione accepimus. Tibi verò facimus potestatem, alios quoque sex, præter hos, isthinc eligendi; iisdem habitis, antiquitatis, gravitatis, ac laborum rationibus; præcipuè tamen prudentiæ, moderationis, atque studii unionis, atque concordiæ: non parum etiam authoritatis atque existimationis, quam in provinciis habent, in quibus vices tuas et nostras gerunt. Omnes vero 12, tam à te, quàm à nobis nominatos, tibi subordinatos esse oportebit, ut melius conservetur unionis ratio: ad quam omnia diriguntur tuendam. Cùm verò eos delegeris ad hoc munus, quos maximè idoneos in Domino judicaveris; admonendos nos curabis de eorum nominibus, ac qualitatibus: ipsi etiam, quoad fieri sine periculo possit, suis literis, saltem hoc initio, significent, quo animo sint ad hoc præstandum, quod ab iis pro conservandâ unione postulatur. Deinceps verò tum iis tum tibi injungimus, ut sexto quoque mense, si fieri possit, communibus vel privatis literis ad nos datis de statu rerum apud vos scribatis; ut ex iis sanctissimo D. N. referamus, quæ scitu erunt digna; vel quæ causæ vestræ interesse judicabuntur, ut à suâ sanctitate cognoscantur. Si quis verò ex his 12, quos tibi in consilium rei melius peragenda assignavimus, absens fuerit, vel captus, carcereque detentus, aut extra Angliam egressus, aut in

firmitate, morbo, aliove justo impedimento retardatus, quo minus officium suum implere possit, aut recte in eo non se gesserit, facultatem tibi facimus alium ejus loco substituendi, ita ut nos deinde eâ de re literis tuis admoneas. Si vero archipresbyter ipse moriatur, vel ex Angliâ egrediatur, vel in hostium manus incidat, sic ut officio suo commode fungi nequeat, tum antiquissimus ex consultoribus, qui Londini per id tempus, vel proximè Londino resederit, vices archipresbyteri sustineat, quoad nos admoniti alium assignemus. Illud denique imprimis scire debetis, quod jam supra attigimus præcipuam sanctissimi D. N. meamque in his rebus intentionem eò ferri, ut disciplina ecclesiastica, quantum per temporum hominumque rationes isthic fieri possit, conservetur: et præ cæteris, pax, unioque animarum, atque concordia inter fratres, ac sacerdotes, nominatim etiam cum patribus societatis Jesu, qui unà vobiscum laborant in eâdem vineâ, quod sua sanctitas dignata est quibusdam sacerdotibus, hinc in Angliam discedentibus, nuper ore proprio ac instanter præcipere. Neque hoc sine justissimâ causâ. Nam patres illi non solum hic, atque alibi, strenuè impigrèque laborant, pro causa Anglicana sustinenda, fundandis seminariis, juventute instituenda, egenis fovendis, aliisque mediis plurimis, verùm etiam in Anglia quoque eadem charitatis opera prosequuntur; hocque usque ad sanguinis profusionem, ut eventis factisque demonstratum est. Cùmque nullam ipsi habeant, nec habere prætendant, in sacerdotes seculares jurisdictionis, aut potestatis partem; neque ullam illis molestiam exhibere; manifesta sanè hostis astutia, ac diaboli fraus censenda videtur, ad universum opus Anglicanum evertendum comparata, ut quisquam Catholicus æmulationem in eos exerceat, vel excitet; cùm contrà potiùs omni amore, ac reverentia prosequendi sint, quo ipsi majore alacritate sacerdotes et reliquos (ut hactenus) officiis, beneficiis, ac paterna planè charitate complectuntur, ut sic conjunctis animis operisque, opus hoc sanctissimum promoveatur. Unde, si quis fuerit, qui hanc concordiam labefactare studeat, eum juxta apostoli præceptum, et apostolicæ sedis intentionem, notare debebit; ut vel admonitione corrigatur, vel pœna coerceatur. Reliqua, si qua erunt, ea vel in instructiones his annexas conjicientur, vel postea perscribentur, cùm ex literis vestris intellexerimus, quibus

ampliùs rebus isthic indigeatis. Ut finem igitur imponam, nescio quibus vos alloquar potiùs verbis quàm illis, quibus toties apostolus suos alloquebatur simili in causâ, et non dissimili fortasse occasione neque tempore. Idem sapite: pacem habetote. Et adhuc longè instantius: Si qua consolatio in Christo, si quod solatium charitatis: si qua societas spiritûs si qua viscera miserationis; implete gaudium meum, idem sapiatis, eandem charitatem habentes unanimes, idipsum sapientes, nihil per contentionem, nec per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. Hanc apostoli regulam, atque exhortationem, si sequamini, omnia vobis tuta erunt, atque gloriosa, sicut hactenus. Si ab hâc unionis constantiâ vos dejici, hostis insidiis, patiamini; magnos scopulos incursura est causa vestra, patriaque vestra: quod Deus avertat, vosque semper tueatur. Vestris orationibus me ex animo commendo, patres, fratresque amantissimi, ac reverendissimi Christi confessores. Romæ Martii 7. 1598.

Ræ. væ.

Uti amantissimus Frater

HENRICUS Cardinalis CAJETANUS, Protector.

A Second Letter of Cardinal Cajetan to the Archpriest

Mr.

Blackwell. *

Henricus Cardinalis Cajetanus S. R. E. camerarius, Angliæ protector, &c. admodum reverendo, et dilecto in Christo Georgio Blackwello archipresbytero salutem in authore salutis.

Admodum reverende, ac in Christo dilecte, uti frater, vehementer sanè delectati sumus iis literis, quas satis frequentes ad me his diebus, tum charitas tua, tum consultores etiam tui presbyteri assistentes, aliique viri graves non pauci dederunt, de justa lætitia, communique approbatione subordinationis illius, quam sanctissimus Dominus justissimis piissimisque de causis per nos in clero isto Anglicano institu

* A copy of this is said to be preserved in Douai College.

endam curavit. Hoc enim et à virtutis vestræ singulari opinione, et vitæ quoque professione excellentis expectandum omnino erat, ut qui ad restituendam Christi vicario sedique apostolicæ obedientiam debitam tot pericula, ac labores obitis, ipsi obedire ejusdem sanctæ sedis ordinationibus, non recusaretis: sed alacri potius animo (quod fecistis) summi pastoris vestri statuta, ad utilitatem, pacem, et corroborationem vestram edita, obviis, ut aiunt, ulnis amplecteremini. Itaque ex hac vestra, bonorumque omnium presbyterorum adeò prompta, hilarique obedientia, quam literis contestati sunt, cùm sanctissimus Dominus, tum ipse etiam pro officii mei ratione, ac eo prætereà, quem in vos sentio singularem amorem, gaudium profectò atque ædificationem non mediocrem accepimus, quam optassem quidem perpetuam, vel certè diuturnam. Sed posterioribus quidem nunciis turbari aliquantulum cœpit, cùm esset perlatum, quosdam (uti fieri solet) refragari cœpisse, ac contentiones ciere; conventicula quoque agitare, ut superiorum mandata in questionem vocentur. Tandem denique ad sanctitatem suam per ministros, in partibus Borealibus (uti videtur) existentes, significatum est, duos ex Anglia presbyteros à tumultuantibus his emissos jam esse, qui huic subordinationi ecclesiæ Anglicana, sanctitatis suæ jussu institutæ, contradicant. De qua re factus certior sanctissimus, permolesto animo (prout æquum est) accepit: voluitque pleniùs de perturbatoribus informari. Cùmque charitas tua nihil adhuc certi hac de re, neque de hominum istorum moribus, vel actionibus ad nos scripserit (quod tuæ sanè modestiæ, ac pietati tribuitur, ne facilè ad fratrum descendas accusationem), nunc tamen, sanctissimo id postulante, ut informatio debita de omnibus habeatur, faciendum tibi erit omnino; ut rerum veritas per te patefiat, acceptis et ad nos transmissis (quoad commodè et sine periculo fieri poterit) bonorum tecum conspirantium sententiis, ac reluctantium etiam separatim, notatis nominibus, causisque percensitis, quas reluctationi suæ prætendunt. Quod ut faciliùs citiùsque ex nostræ ordinationis authoritate perficias, hoc tibi, cæterisque presbyteris injungimus, ut statim ac diligenter fiat, variaque harum literarum autographa ad te mittenda jussimus, quo facilius multis ad rei peragendæ brevitatem ostendi possint: Dominum precantes, ut magna bonorum suorum abundantia vos compleat,

et pace, veraque charitate, quæ perfectionis omnis vinculum est, dignos efficiat, neque defatigemini animis, ut apostolus hortatur, si difficultates et contradictiones nonnullas in hoc vestro regimine experiamini: id enim vel optimis semper ecclesiarum rectoribus ab initio contigit; et idem apostolus ipsius Christi Domini exemplum vobis proponit: Qui talem, inquit, sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem. Sed omnia tandem ipse Dominus pacabit, fluctusque exurgentes compescet; vosque de laboribus vestris ac patientiâ cumulatè remunerabitur. Ipse vos custodiat semper. Romæ die 10 Novembris ann. 1598.

Uti Frater,

HENRICUS Cardinalis CAJETANUS, Protector.

Breve Clementis VIII. Papæ pro tollendis dissidiis Anglicanis, circa Georgium Blackwellum Archipresbyterum. *

Dilectis filiis Georgio magistro Blackwello, nostro et sedis apostolicæ notario, regni Angliæ archipresbytero, cæterisque ejus regni presbyteris et cleris, et populo Catholico universo.

CLEMENS Papa VIII.

Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Cum nobilissimum Angliæ regnum, quod olim studio sincera pietatis, ac Catholicæ fidei cultu maxime floruit, à multis annis, pravis hæresum erroribus infectum, et à Catholicæ ecclesiæ unitate, ac Romani pontificis, Christi in terris vicarii, obedientia sejunctum fuerit; facere non potuimus, quin gravissimæ hujus jactura causâ, intimo sensu cordis et magno animi dolore semper afficeremur. Non mediocri tamen lætitia perfusi posteà sumus, quòd intelligeremus, orthodoxam religionem in eodem regno paulatim reviviscere; et aliquos fideles presbyteros, strenuos verbi Dei ministros, potestates hujus mundi non timentes, ac Deo potiùs, quàm hominibus obedire cupientes, ibi diligentem navare operam, non solùm ut Catholici, qui residui sunt, in fide conserventur, sed etiam,

* A copy is said to be preserved in Douai College.

« PreviousContinue »