Page images
PDF
EPUB

AQUINATIS

SATIRE XVI.

AD

OPTIMORUM EXEMPLARIUM FIDEM RECENSITÆ

VARIETATE LECTIONUM ·

PERPETUOQUE COMMENTARIO ILLUSTRATE

ET INDICE UBERRIMO INSTRUCTE

A

GE. ALEX. RUPERTI.

QUIBUS ADJECTÆ SUNT,

A. PERSII FLACCI SATIRE

EX RECENSIONE ET CUM NOTIS

G. L. KOENIG.

VOLUMEN SECUNDUM.

GLASGUÆ:

EXCUDEBANT ANDREAS ET JOANNES M. DUNCAN,

ACADEMIE TYPOGRAPHI;

IMPENSIS RICARDI PRIESTLEY, LONDINI.

[blocks in formation]

KE 3 2 662 (and College Library, (2)

rom the Library of JOHN E. HUDSON Dec. 1, 1900.

COMMENTARIUS

IN

JUVENALIS SATIRAS.

IN

SATIRAM I.

1 seq. Romæ olim poetæ, historici et oratores, quæcumque scripserant, ante quam ea in vulgus ederent, amicis recitare solebant. Quod institutum initio præclarum fuit et excolendis ingeniis librisque emendandis utilissimum: pauci enim iique subacti judicii viri invitabantur, ut libere, quid sentirent quæque sibi parum probanda viderentur, expromerent. Verum consuetudo ista mox ita immutabatur, ut recitatores non precibus tantum vel gratia et auctoritate sua, sed præmiis quoque propositis, pretio vestis, cœnæ, sportularum cet., clientes vel aliorum hominum magnam et imperitam turbam ad audiendum elicerent et quasi emerent eo consilio, ut singula ab iis ore pleniore laudarentur, (unde non inurbane hi zopoxλsi vocabantur et Laudicani) vel incondito exciperentur clamore ac plausu: (vid. inpr. Plin. Ep. II, 14.) ex quo inani laudis studio mox insana scribendi et in primis poetandi manavit libido, quæ ingentem hominum multitudinem tamquam pestilenti sidere afflavit et mirum in modum aucta est cum astutia Imperatorum, qui cives ad otium a militari studio publicisque

[blocks in formation]

negotiis traducebant, tum exemplis Neronis et Domitiani, qui famam poetarum ipsi affectabant. (v. VII, 36-52. et Horat. Epist. II, 1, 108-118.) Sapientiores, qui aderant, et doctiores ne animum quidem et aures ad ejusmodi recitationes vel prælectiones et des ad

1

vertebant, vel audiendi fastidio conficiebantur; unde h. 1. vexatus toties. Quum itaque illis temporibus non modo, ut nostris, tot jejuni libelli quotidie lumbricorum vermiculorumve instar pullularent, sed omnia quoque fora, ambulacra et auditoria eorum recitationibus personarent: poetæ animum tacita et indignatio subit et miratio, cur tam diu patienter nec sine summa molestia aliorum scripta legerit et audiverit, nec jam ipse aliquid et scripserit, et recitaverit, ut certe reponeret, h. e. aliis idem legendi audiendique fastidium crearet, quod ipse ex illorum libris et recitationibus perceperit, ne patientiam suam hi impune insultasse videri possent; nam reponere est rependere, par pari referre, reddere beneficium vel debitum. 2 Primis verbis et in

[ocr errors]

his maxime illo reponere non lepidæ tantum, quas poeta arripuit, scribendi causæ, summa scilicet indignatio, ex audiendi tædio concepta, et vindictæ cupido, sed modestum quoque ejus de scriptis suis judicium continentur. Abrupta autem oratio convenit affectui, quem poetæ satirici in ipsis carminum principiis sequi et exprimere solent. Cf. Sat. IV, 1.—2 seq. Annotatio Heinr, est hæc: Triplex in his commemoratur recitationum genus: epica, tum tragœdiæ et elegi. Tragoedias omninoque fabulas ad agendum compositas recitari seu prælegi, Athenis Atticis florente re scenica inauditum fuit, nisi quum poeta didάonaλos singulas dramatis partes discentibus histrionibus docta vocis modulatione præibat, vel Antiphanes aliquis comœdiam ad aures Alexandri regis intra domesticos parietes recitabat; quam rem tradit Athen. lib. XIII. pr. Contra Romæ poetarum tragicorum studia in diğer continebantur plerumque, inprimis sub Cæsaribus;

IV. ad VII, 40 seq. (ubi insignem locum Tac. de orat. c. 9. adscripsi) et XIII, 32. 33. Martial. II, 27. Horat. Epist. I, 19, 35 seq. et A. P. 419 seq. 474 seq. Pers. Sat. I, 15 seq. 53. et ad eum Koenig et Casaub. p. 55 seq. 68 seq. Plin. Ep. I, 5, 4. 13, 1 seq. II, 14. V, 3, 7 seq. 15, 1 seq. VI, 17. VII, 17. VIII, 12. Lips. Epist. ad Belgas Cent. II, 48. Opp. T. II. p. 893 seq. Plutarch. To axoúv, Casaub. ad Theophr. Char. cap. II, 3. p. 170.

[ocr errors]

Conf. Turnebi Adv. XX, 8. et Parrhas. Epist. XXIII. p. 40. qui meta

phoram desumtam putabat a conviviis, non a creditoribus. Barthius (Adversar. I, 21.) notat, verbum hoc ex schola declamatoria xxò dici de eo, qui respondeat themati et ad clepsydram pari attentione, quam præstiterit congregi suo, audiendus vicissim orationem reponat. No. ta Hein. est: "Reponere esse id. qd. rependere, clarum fiet ex Sen. de ira I, 3. Aristotelis finitio non a nostra abest; ait enim: iram esse cupiditatem doloris reponendi; et ex Lactant. de ira dei c. 17. ubi eadem verba affert, sed rependendi habet pro reponendi.”

« PreviousContinue »