Page images
PDF
EPUB

pelléxit, modo non móntis auri póllicens.

DA. Quoi tánta erat res ét super erat? GE. Désinas:

sic ést ingenium. DA. Oh, régem me esse opórtuit. 70 GE. Abeúntes ambo hic túm senes me fíliis

relínquont quasi magístrum.

uínciam

DA. O Geta, pro

cepísti duram. GE. Mi úsus uenit, hóc scio :
meminí relinqui mé deo irató meo.

Coepi áduorsari prímo: quid uerbís opust?
Sení fidelis dúm sum, scapulas pérdidi.

Venére in mentem mi ístaec: 'namque inscítiast, aduórsum stimulum cálces!' Coepi is ómnia facere, obsequi quae uéllent. DA. Scisti utí foro. GE. Nostér mali nil quícquam primo: hic Phaédria contínuo quandam náctus est puéllulam

citharístriam hanc amáre coepit pérdite. Ea séruiebat lénoni inpuríssumo:

neque quód daretur quícquam: id curaránt patres.
Restábat aliud níl nisi oculos páscere,

sectári, in ludum dúcere et reddúcere.
Nos ótiosi operám dabamus Phaédriae.
In quo haéc discebat lúdo, exaduerso ílico
tonstrína erat quaedam : híc solebamús fere
plerúmque eam opperíri, dum inde irét domum.
Intérea dum sedémus illi, intéruenit
aduléscens quidam lácrumans: nos mirárier.

71 hic A. hinc rell. 76 senibus Bentl. 77 namque libri. nam quae Edd. ant. 85 aliut A and Bentl. Umpf. 86 reddD. w. Prisc. 88 exaduerso ilico A. exaduersum ei loco BCEFGP. 89 tonstr libri. tostrina Edd. 91 illi A.

illic, illo, illuc rell.

75

80

85

90

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Rogámus quid sit: 'númquam aeque' inquit 'ác

modo

paupertas mihi onus uísumst et miserum ét graue.
Modo quándam uidi uírginem hic uicíniae
miserám, suam matrem lámentari mórtuam :
ea síta erat exaduórsum neque illi béniuolus
neque nótus neque cognátus extra unam ániculam
quisquam áderat, qui adiutáret funus. Míseritumst.
Virgo ípsa facie egrégia.' Quid uerbís opust?
Commórat omnis nós. Ibi continuo Ántipho
'uoltísne eamus uísere?' Alius 'cénseo
eámus: duc nos sódes.' Imus, uénimus,
uidémus uirgo púlchra : et quo magis díceres,
nil áderat adiuménti ad pulchritúdinem:
capíllus passus, núdus pes, ipsa hórrida,
lacrumaé, uestitus túrpis: ut, ni uís boni

in ípsa inesset fórma, haec formam extinguerent.
Ille qui íllam amabat fídicinam tantúm modo
'satis' ínquit 'scitast': nóster uero... DA. Tám

scio :

amáre coepit.

GE. Scín quam? Quo euadát uide.

Postrídie ad anum récta pergit: óbsecrat,

sibi út eius faciat cópiam. Illa enim sé negat

neque eum aéquom aït facere: íllam ciuem esse Át

ticam

bonám bonis prognátam: si uxorém uelit

lege íd licere fácere: sin alitér, negat.

[blocks in formation]

Nostér quid ageret néscire: et illam dúcere cupiébat et metuébat absentém patrem. DA. Non, sí redisset, eí pater ueniám daret? GE. Ille índotatam uírginem atque ignobilem daret ílli? numquam fáceret. DA. Quid fit dénique? GE. Quid fiat? est parasítus quidam Phórmio, homó confidens: qui íllum di omnes pérduint. DA. Quid is fécit?

dedit:

GE. Hoc consílium quod dicám

'lex ést ut orbae, quí sint

genere próxumi,

is núbant, et illos dúcere eadem haec léx iubet.
Ego té cognatum dícam et tibi scribám dicam:
patérnum amicum me ádsimulabo uírginis:
ad iúdices ueniémus: qui fuerít pater,

quae máter, qui cognáta tibi sit, ómnia haec confíngam: quod erit míhi bonum atque cómmodum, quom tu hórum nil refélles, uincam scílicet. Pater áderit. Mihi parátae lites: quíd mea? Illá quidem nostra erít.' DA. Iocularem audáciam. GE. Persuásumst homini: fáctumst: uentumst: uínci

duxít.

mur:

DA. Quid narras? GE. Hóc quod audis. Da. Ó Geta,

quid té futurumst? GE. Néscio hercle: unum hóc

scio,

quod fórs feret, ferémus aequo animó. DA. Placet:

[blocks in formation]

12C

125

1༢༠

135

140 DA. Laudo. mihi

145

GE. Ád precatorem ádeam credo, quí

sic óret: 'nunc amítte quaeso hunc: céterum posthác si quicquam, níl precor.' Tantúm modo non áddit: 'ubi ego hinc ábiero, uel occídito.' DA. Quid paedagogus ílle, qui citharístriam?

quid reí gerit? GE. Sic, ténuiter. DA. Non múltum habet

quod dét fortasse? GE. Ímmo nil nisi spém meram.

DA. Pater éius rediit án non? GE. Non dum. DA. Quíd? senem

quoad éxpectatis uóstrum? GE. Non certúm scio: sed epístulam ab eo adlátam esse audiuí modo

150 et ad pórtitores ésse delatam: hánc petam.

DA. Numquíd, Geta, aliud mé uis? GE. Vt bene sít tibi.

Puer heús. Nemon huc pródit? cape, da hoc Dórcio.

152 hoc A and Umpf. huc rell.

[blocks in formation]

AN. Ádeon rem redísse, ut qui mihi cónsultum op- II 1 tumé uelit esse,

Phaédria, patrem ut éxtimescam, ubi in mentem eíus aduenti uéniat!

quód ni fuissem incógitans, ita éxpectarem, ut pár 155 fuit.

PH. Quíd istuc? AN. Rogitas? quí tam audacis fácinoris mihi cónscius sis?

quód utinam ne Phórmioni id suádere in mentem íncidisset

neú me cupidum eo ínpulisset, quód mihi principiúmst mali!

nón potitus éssem: fuisset tum íllos mi aegre aliquót

dies:

at nón cotidiána cura haec ángeret animum, PH. 160

Aúdio.

Act II. sc. 1 until Heins. was Act 1. sc. 3.

155 ita eum libri praeter A.

154 aduentus

codd. aliquot.

est libri. Bentl. corr.

156 istuc 159 illos libri. illud Wagn. ali

[blocks in formation]
« PreviousContinue »