Page images
PDF
EPUB

P cod. Montepessulanus 125 (Pithoeanus, Budensis) P cod. P second hand S reading of schol. w all or many of the other mss. s some of the other mss.

UNIVERSITY OF PA

6426

Аг
D. IUNI IUVENALIS/279

ko?

SATURARUM

LIBER QUARTUS

X

OMNIBUS in terris

, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula. quid enim ratione timemus aut cupimus ? quid tam dextro pede concipis, ut te 5 conatus non paeniteat votique peracti? evertere domos totas optantibus ipsis di faciles; nocitura 'toga, nocitura petuntur militia; torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia; viribus ille confisus petiit admirandisque lacertis. sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census, quanto delphinis ballaena Britannica maior. temporibus diris igitur iussuque Neronis

15 Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos

[ocr errors]

3 adque P | 5 concipis P: concupis w | 11 perit Pi 16 prae divitiis hormos P

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors : rarus venit in cenacula miles. pauca licet portes argenti vascula puri, nocte iter ingressus gladium contumque timebis 20 et motae ad lunam trepidabis harundinis umbras: cantabit vacuus coram latrone viator. prima fere vota et cunctis notissima templis divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur 25 fictilibus; tunc illa time, cum pocula sumes

gemmata et lato Setinum ardebit in auro. iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter

ridebat, quotiens de limine moverat unum
(protuleratque, pedem, flebat contrarius auctor?

30 sed facilis cuivis rigidi censura cachinni : mirandum est, unde ille oculis suffecerit umor. perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis praetexta et trabeae fasces lectica tribunal.

35 quid, si vidisset praetorem curribus altis exstantem et medii sublimem pulvere circi in tunica Iovis et pictae sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla ? 40 quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem. da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi

29 de P: a w l 30 auctor P: alter w 31 cuius P: cuivis pw | 35 *rabeae P | 37 sublimen P Jahn: sublimem w

agminis officia et niveos ad frena Quirites, 45 defossa in loculis quos sportula fecit amicos. tum quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

50 ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. ergo supervacua aut ut perniciosa petuntur, propter quae fas est genua incerare deorum ?

55 Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae invidiae. mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restem que sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis :

60 iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum 65 cretatumque bovem : Seianus ducitur unco spectandus; gaudent omnes. "Quae labra, quis illi vultus erat ? numquam, si quid mihi credis, amavi hunc hominem! sed quo cecidit sub crimine? quisnam delator ? quibus indicibus, quo teste probavit?' 70

50 verbecum P: vervecum pw 1 54 aut ut Munro: aut vel Doederlein reden u. aufs. 11 310: aut Pw: vel cod. Dresd. D 183: aut ne ..

petantur Lachmann i 55 incerate Madvig opp. II 21, Fahn: incerare PW I 59 intacta S1 64 matellae S5 : patellae PS 170 indiciis s | probabit P: probavit pw

“Nil horum : verbosa et grandis epistula venit a Capreis." "Bene habet; nil plus interrogo.' sed quid turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit damnatos. idem populus, si Nortia Tusco favisset, si oppressa foret secura senectus

75 principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, 80 panem et circenses. Perituros audio multos.' “Nil dubium, magna est fornacula; pallidulus mi Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.” Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax ut male defensus ! curramus praecipites et, dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius cervice obstricta dominum trahat.' hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi. visne salutari sicut Seianus ? habere

90 tantundem atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere ? tutor haberi principis angusta Caprearum in rupe sedentis cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes, egregios equites et castra domestica? quidni 95 haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam, posse volunt. sed quae praeclara et prospera tanti,

85

71 nihil P: nil pw ! 74 norsia P | 82 pallidus mihi P: pallidulus mi pw I 91 summas P: sellas w | 93 augusta P5 Jahn: angusta w, Hermann | 97. tanti P5 : tantum pu

« PreviousContinue »