Page images
PDF
EPUB
[graphic]

SERAPEUM. auto
No 2.

To 16) 1856.

Ein bibliothekarisches Gutachten, abgegeben im

Jahre 1631

von

Johannes Rhodius. Aus einer Handschrift der hamburger Stadtbibliothek abgedruckt; nebst einigen den Verfasser betreffenden und anderen

Erläuterungen

von

Friedrich Lorenz Hoffmann,

J. U. D.)

Hypotyposis Bibliothecae Publicae,

Jllo et Excellmo
Dn. Aloisio Valaresso,

Equiti,
Sereniss. Reip. Venetae Senatori, Amplissmo Urbis Patavinae Praefecto

vigilantno, Mecoenati Magno, delineata. AO CIO 10C. XXXI.

Pythogoram, sapientiae nomine divinum, disciplinae politicae inventorem, ad Concordiam, Musarum aliquod sacrarium Crotonialis exstruendum suasisse, autor est in ipsius vila Jamblichus. Sancte et prudenter. Harum namque auspiciis non minus consilio quam virtute res geritur publica, ministrante utrique ingenio,

1) Vgl. Hauptblatt S. 32. XVII. Jahrgang.

cujus ignea vis cuncta temperat. Equidem Romanis dominio late potentibus ingenia fecisse creditur Asinius Pollio bibliothecam excitans. Quid tibi, Senator Amplissime, subito afflictissimae urbis incendio, summa in patriam pietate, non minora volventi debebunt literae, grala testabitur posteritas; neque olim silebunt Musae, etiam quae ultra Alpes hospitantur, quaeque supra mortalium fidem ultima Thule exsurgunt. Tanta animum toga sagoque sublimem sequitur gloria, quem publici commodi cura indefesso labore fatigat'). Patere igitur, quae forsan haec ipsa sui varietate memoriae subtraxit, rudi quidem, fida tamen et mediocri rerum usu parta hanc in rem adumbratione, Tuae subjici perspicaciae; eamque praecoci tentamento da veniam, quam meus Tibi facilem pollicetur animus, qui ex bonae famae praeconio longe sparso de Tua benignitate jamdudum concepit maxima.

Bibliothecam, quae et apud Graecos et apud Latinos tam librorum magnus per se numerus, quam locus ipse, in quo libri collocati sunt, appellatur, Gellius latine librariam dixit, nostri seculi quidam librorum repositorium. At Domitias Piso apud Plinium non libros, sed thesauros aestimabat. Idemque multis post seculis Laurentius Mediceus, non tam quod magnam aeris vim profudisset iis in Graecia perquirendis, quam quod abditos thesauri instar e tenebris in lucem pertraxisset.

Locus itaque tanti depositi pretium ut aequet, sacer esto, Dullisque naturae aut malevolorum injuriis expositus, adeoque publicus, in urbis centro conspicuus et quantum licet insularis, eminens, non humilis, in Orientem et Occidentem protensus; non solum praesenti, sed futurae quoque necessitati capacitate respondens, crebris fenestris clathratis undique solem admittens, quidquid de sole oriente suggesserit Vitruvius.

Janua aditus pateat gemina, exteriore valvis ferratis bene munita, in vestibulum; interiore huic directe objecta, in atrium ipsum.

Serenissimi Ducis et Illmorum et Excellmorum Rectorum insignibus foris inscriptionem superliminare ornari, ad memoriam et venerationem conferet.

Vestibulum intus eorundem simulacris tabulisque geographicis universalibus, recens Amsterodami editis, ad elegantiam atque eruditionem. Quod lectioni quoniam dicatum erit advenarum: sedes hic bibliothecae praefecto peculiaris esto, ex qua, mensae accumbens, singulos observare possit. Mensa longior ad librorum mundiciem et assidentium delectationem panno viridi strata, utrin

1) Von dem um Padua's Bürger und dessen Universität sehr verdienten Aluise Valares so heisst es in Jacopo Philippo Tomasini's Gymnasium Patavinum unter dem Jahre 1631, S. 452: ,,Praetore Vincentio Capello, et Praefecto urbis Equite Aloysio Valaressio, qui e contagio Veronensi ad hanc urbem juvandam electus, mira in civium salutem sedulo peregit;“ und unter dem Jahre 1633, S. 453: „11. Julii Praetor Pisanus discessit, et in ejus locuin subrogatus est Aloysius."

que ita sit disposita, ut pro praefecto cum custode in medio libera sit ambulatio. Harum quaelibet aliquot pluteos similiter instructos sustineat, ne majora volamina a crebra jactatione quicquam patiantur.

In atrio prope ostium sit mensa, in qua reponantur libri quotidie legentibus concessi. Hic quoque in peculiari capsula inferius memoranda condantur inventaria. Armaria probe munita ad lalera collocentur. Horum, quae libros continebunt, majora, frontispicio materiam proferant aureis literis. In singulis autem forulorum series inferiores libris grandiusculis servient, mediae mediocribus, supremae minoribus, juxta suos gradus : haeque omnes suis interslinctae loculamentis, ad robur asserum et memoriae subsidium.

In fine sint paulo minora, quorum I. globo terrestri et coelesti, sphaerae armillari aeneae, astrolabio, quadranti, circulo proportionis, caeterisque instrumentis mathematicis saltem usitatioribus destinetur; II. instrumentis musicis; III. instrumentis chirurgicis, vulvulis vitreis perspicuum; IV, utriusqne sexus sceletis minoribus et majoribus ac notae melioris mumiae, emblematis distinclum; V. fossilibus aliisque naturalibus rarioribus.

Pluteos in medio parum commodos crediderim, qnia usui operosiores et catenulis novisque involucris non sine librorum damno sumptuosiores, ut taceam a pulvere malisque manibus minus tutos; neque hisque, nisi majora tantum reponi volumina, adeoque reliqua loco editiore omnino seponenda, quod certe omnem inverteret ordinom, qui dispositionis anima.

Subter laquearibus suo quaeque armario immineant vivae eorum effigies, qui in sua facultate emiquerunt. Veterum exempla poterunt ex Vaticano peti sumptibus non usque magnis; exterorum, suis pariter locis; indigenarum, impensis hauredum S. C. autoritate huc transportandae.

Libri typis vulgati curiose et magno judicio exquirendi per occasionem, quae caeteroquin praeceps nunc tot doctorum fatis obvia ').

Jureconsultis laudabile initium dedit Excellmus Dn. Sylvaticus?). Rarum hoc liberalitatis exemplum forsan et alios in sui aemulationem trahet.

Theologi s. Patres temporis successu ex bibliopoliis hinc inde comparentur. Medicorum delectum praebebunt bibliotheca Pre

.

1) Viele Gelehrte Padua's hatte die 1631 dort herrschende Pest hinweggerafft. Ihre Namen sind zum Theil im Gymnasium Patavinum, S. 451 u. 452, verzeichnet.

2) Benedelto Selvalico, Professor der Medicin an der Universität zn Padua. Ritter von St. Marcus, schenkte derselben 1630 die reichhaltige juristische Bibliothek seines 1603 verstorbenen Vaters, Bartolomeo Selvatico, eines ausgezeichneten Rechtsgelehrten. Die Handschriften, die der Sohn ausbewahrte s. m. in Tomasini's Bibliothecae Patavinae manuscriptae publicae et privatae. Utini 1639, 40, S. 84 u. 85.

votii 1) et Sforzae); Historicorum Bellonii 3) haeredes. Philologos et Polyhistores reliquit Osius *), quos erudita curiositate augebunt chara quondam Pignorii 5) multiscii pignora, modo venundentur. Venetiis in officina ad Europae insigne non contemnendam notavi pridem Grammaticorum et Rhetorum farraginem, quam multo tempore Cerutus 6), ille literator veronensis, congesserat. Vidi quoque inibi varios codices manuscriptos, at magnam partem jam typis vulgatos, non multae quidem vetustatis, suo tamen ob quaedam glossemata aestimio pares. Caeteri legitimi charius habendi; quin apud Magnates et Senatores impetrandi, locisque ultramarinis a legatis investigandi. Neque alienum fortassis apud Coenobitas idem tentasse, quibus plerumque neglectae disciplinae spectaculum praebent; verum cum delectu. Multum quoque ad institutum erit, vicinis in locis a bibliothecae praefecto omnis generis libros publicis impensis colligi. Nec bibliopolis serenissimo Dominio subditis, quorum titulo boni autores vulgati, grave erit, singulorum exemplum apud suum Magistratum deponere, ut junctim Patavium intra mensem transmittantur. Idque rescripto ducali quotannis continuandum. Qui citra Dominium in Ilalia prostant, Mediolano, Ferraria, Florentia, Roma, Neapoli petantur. Ultramontani Ambsterodamo atque imprimis Francofurto, unde nihil non exspectandum maxime quod novum. Majestatis accessio a D. Marci bibliotheca magis optanda, quam forte speranda.

Manuscripti, quantumvis pauciores, peculiari armario reponantur, eodem, quo excusi ordine. Qui concinnior aut utilior quam dignitatis sive doctrinae excogitari nequit ullus.

Summo proinde loco occurrunt a dextris Theologi, quos sequuntur Jureconsulli, Medici et Philosophi; ad laevam initium fiat à Philosophis, quos excipiant Historici, Poetae, Oratores, Rhetores, Logici, Philologi, Critici, Grammatici.

1) Joannes Prevotius (Praevotius) aus Dilsperg gebürtig, Professor der Medicin zu Padua, gest. 1631.

2) Bartolomeo Ridolfo Sforza, Professor der Medicin zu Padua, gest. 1630.

3) Camillo Belloni, Professor der Philosophie zu Padua, gest. 1631. In suas singuli classes pro argumenti conditione atque similitudine juxta communem partium ordinem divisi et magnitudinis ralione dispositi, in schedula tergo agglutinata numeris notentur arabicis, vulgo cyphris, quorum cuilibet spatium pro augmento relinquatur.

4) Felice Osio, (s. weiter unten). Tomasini hat sein Leben und sein wissenschaftliches Wirken ausführlich beschrieben im zweiten Bande seiner Elogia virorum literis et sapientia illustrium ad vivum expessis imaginibus exornata, S. 244—254. ' Vgl. auch Girolamo Tiraboschi's Storia della letteratura italiana. T. VIII. P. II. Firenze 1812, S. 392 u. 393.

5) Lorenzo Pignorio (Pignorius), der berühmte Archäolog, gest. 1631. Seine Handschriften s. m. in Tomasini's Bibliothecae Patavinae manuscriplae, S. 85-87.

6) Federigo Ceruti, aus Verona, Lehrer der griechischen und lateinischen Sprache, gest. 1611. Tomasini sagt, Elogia (T. JI.), S. 177 v. 178: „Bibliothecam habuit non vulgarem, pluribus manuscriptis codicibus auctam, quorum indicem Joanni Rhodio debemus, quem nos aliquando in Bibliothecis Exoticis dabimus.“

(Fortsetzung folgt.)

Uebersicht der neuesten Literatur.

DEUTSCHL A N D. Abhandlungen, hrsg. v. der Senckenbergischen naturforschenden Gesell

schaft. 1. Bd. 2. Lfg. Mit (lith. u. lithochr.) Taf. 15—20. gr. 8.

Frankfurt a. M. geh. n. 242 Thlr. (1. Bd. cplt. n. 642 Thlr.) Acta Tomiciana. Epistole. Legationes. Responsa. Actiones. Res geste.

Sereniss. principis Sigismundi I.; regis Polonie et magni ducis Lithuanie. Per Stanislaum Gorski, Canon. collecte et in tomos XXVII digeste. Tom. IV. et V. AD. 1516–1521. Fol. Posnaniae. (Berolini.) cart.

baar n. 16 Thlr. (I-V.: n. 32 Thlr.) Apuleii Psyche et Cupido; recensuit et emendavit Ollo Jahn. 16. Lipsiae 1856. geh.

12 Ngr. Bach, Lehr. M., Käferfauna f. Nord- u. Mitteldeutschland m. besond.

Rücksicht auf die preuss. Rheinlande. 3. Bd. 1. Lfg. od. 5. Lig.

gr. 8. Coblenz 1856. geh. n. 28 Ngr. (I-III, 1.: n. 5443 Thir.) Baritz, Geo., u. Gabr. Munteanu, deutsch-romänisches Wörterbuch,

bearb. u. in dessen romän. Theile m. etlichen Tausend Wörtern bereichert. 2 Bde. gr. 8. Kronstadt 1853. geh.

32 Thlr. Bernhard, Thdr. v., Denkwürdigkeiten d. kaiserl. russ. Generals v. der

Infanterie Carl Friedrich Grafen v. Toll. (10 4 Bdn.) 1. u. 2. Bd. gr. 8. Leipzig 1856. geh.

n. 4% Thlr. Brehm, Dr. Alfr. Edm., Reiseskizzen aus Nord-Ost-Afrika od. den unter

egypt. Herrschaft stehenden Ländern Egypten, Nubien, Sennahr, Rosseeres u. Kordosahn gesammelt auf seinen in den J. 1847 bis

1852 unternommenen Reisen. 2 Thle. gr. 8. Jena. geh. n. 4 Thlr. Bruck, Gymn.-Lehr, M. R., chronologische Tabelle der deutschen Literatur. gr. 4. Amsterdam. Leipzig. geh.

n. 18 Ngr. Büchner, Dr. Louis, Kraft u. Stoff. Empirisch-naturphilosoph. Studien.

In allgemein verständl. Darstellung3. verm. u. i. e. zweiten Vorwort verseh. Aufl. 8. Frankfurt a. M. 1858. geh.

1 Thlr. Bucolicorum graecorum Theocriti Bionis Moschi reliquiae accedentibus

incertorum idylliis. Edidit Henr. Ludolf. Ahrens. Tomus I. Textum

cum apparatu critico cont. gr. 8. Lipsiae. geh. n. 2 Thlr. 12 Ngr. Burmeister, Dir. Prof. Dr. Herm., systematische Uebersicht der Thiere

Brasiliens, welche während e. Reise durch die Provinzen v. Rio de
Janeira u. Minas geräës gesammelt u. beobachtet wurden. 2. Thl.:
Vögel. 3. Hst.: Klettervögel. gr. 8. Berlin.

% Thlr.

(1-II, 2.: 3 Thlr.) Carus, Dr. Albert Gust., Sicilien u. Neapel. Tagebuch e. Reise während

d. Winters 1853—1854 im Gefolge Sr. Königl. Hoh. d. Prinzen Georg, Herzogs zu Sachsen. 8. Wurzen 1856. geh.

2 Thlr.

« PreviousContinue »