Elegia.
Te mea lacryma (nec enim moror) ite. Sed oro Tantum ne misera claudite vocis iter. O liceat querulos verbis animare dolores, Et saltem ab periit dicere noster amor. Ecce negant tamen, ecce negant, lacrymæģ rebelles Indomita pergunt, præcipitantg við. Visne (ô care) igitur Te nostra silentia dicant? Vis fleat assiduo murmure mutus amor? Flebit, & urna suos semper bibet humida rores, Et fidas semper, semper habebit aquas. Interea, quicung estis ne credite mirum Si vera lacrymæ non didicère loqui.
Epitaphium.
Q
Uisquis nectareo serenus ævo; Et spe lucidus aureæ juventæ Nescis purpureos abire soles, Nescis vincula, ferreamg, noctem Imi carceris, horridumg Ditem, Et spectas tremulam procul senectam, Hinc disces lacrymas, & hinc repones. Hic, ô scilicet hic brevi sub antro Spes & gaudia mille, mille longam (Heu longam nimis) induére noctem. Flammantem nitida facem juventæ, Submersit Stygia paludis unda. Ergo si lacrymas neges doloris Huc certe lacrymas feres timoris.
D
Damno affici sæpe fit lucrum. Amna adsunt multis taciti compendia lucri Felicig docent plus properare morâ, Luxuriem annorum positâ sic pelle redemit Atg sagax serpens in nova sæcla subit. Cernis ut ipsa sibi replicato suppetat ævo,
Seg iteret, multâ morte perennis avis. Succrescat generosa sibi, faciles per ignes
Per suos cineres, per sua fata ferax. Quæ sollers jactura sui? quis funeris usus?
Flammarumg fides, ingeniumg rogi? Siccine fraude subis? pretiosag funera ludis?
Siccine tu mortem, ne moriaris, adis? Felix cui medicæ tanta experientia mortis, Cui tam Parcarum est officiosa manus.
Humanæ vitæ descriptio.
O
Vita, tantum lubricus quidam furor Spolium vita! scilicet longi brevis Erroris hospes! Error ô mortalium! O certus error! qui sub incerto vagum Suspendit ævum, mille per dolos via Fugacis,& proterva per volumina Fluidi laboris, ebrios lactat gradus; Et irretitos ducit in nihilum dies. O fata! quantum perfidæ vitæ fugit Umbris quod imputemus atg auris, ibi Et umbra & aura serias partes agunt Miscent scenam, volvimur ludibrio Procacis astus, ut per incertum mare Fragilis protervo cymba com nutat freto. Et ipsa vitæ, fila, quêis nentes Dea Evi severa texta producunt manu, Hæc ipsa nobis implicant vestigia Retrahunt trahuntg donec everso gradu Ruina lassos alta deducat pedes. Felix, fugaces quisquis excipiens dies Gressus serenos fixit, insidiis sui Nec servit avi, vita inoffensis huic Feretur auris, atg clauda rariùs Titubabit hora: vortices anni vagi Hic extricabit, sanus Assertor sui.
Tranquillitas animi, similitudine ductâ ab ave captivâ & canorâ tamen.
UT
T cùm delicias leves, loquacem Convivam nemoris, vagamg musam Observans dubiâ viator arte Prendit desuper: horridusve ruris Eversor, malè persido paratu (Heu durus!) rapit, atg io triumphans Vadit; protinus & sagace nisu Evolvens digitos, opus tenellum Ducens pollice lenis erudito, Virgarum implicat ordinem severum, Angustam meditans domum volucri. Illa autem, hospitium licet vetustum Mentem sollicitet nimis nimisģ Et suetum nemus, hinc opaca mitis Umbræ frigora, & hinc aprica puri Solis fulgura, Patriag sylva Nunquam muta quies; ubi illa dudum Totum per nemus, arborem per omnem, Hospes libera liberis querelis Cognatum benè provocabat agmen: Quanquam ipsum nemus, arbores alumnam Implorant profugam, atg amata multùm Quærant murmura, lubricumg carmen Blandi gutturis & melos serenum: Illa autem, tamen, illa jam relicte (Simplex!) haud meminit domus, nec ultrà Sylvas cogitat; at brevi sub antro, Ah pennâ nimium brevis recisâ, Ah ritu viduo, sibig sola, Privata heu fidicen! canit, vagoģ Exercens querulam domum susurro Fallit vincula, carcerem mulcet; Nec pugnans placide procax quieti Luftatur gravis, orbe sed reducto
Discursu vaga saltitans tenello, Metitur spatia invidæ caverna. Sic in se pia mens reposta, secum Altè tuta sedet, nec ardet extrà, Aut ullo solet astuare fato: Quamvis cuncta tumultuentur, atræ Sortis turbine non movetur illa: Fortunæ furias onus triste Non tergo minus accipit quieto, Quàm vectrix Veneris columba blando Admittit juga delicata collo. Torva si quid inhorruit procellæ, Si quid sæviat & minetur, illa Spernit, nescit, & obviis furorem Fallit blanditiis, amato & ambit Ipsum, quo malè vulneratur, ictum. Curas murmure non fatetur ullo; Non lambit lacrymas dolor, nec atræ Mentis nubila frons iniqua prodit. Quod si lacryma pervicax rebelli Erumpit tamen evolatý guttâ, Invitis lacrymis, negante luctu, Ludunt perspicui per ora risus.
DEO NOSTRO,
TE DECET HYMNUS SACRED POEMS,
COLLECTED,
CORRECTED, AUGMENTED, Most humbly Presented.
ΤΟ
MY LADY
THE COUNTSSE OF DENBIGH
BY
Her most devoted Servant. R. C.
In hea[r]ty acknowledgment of his immortall obligation to her Goodnes & Charity.
AT PARIS,
By PETER TARGA, Printer to the Arch- bishope [o]f Paris, in S. Victors streete at the golden sunne.
M. DC. LII.
« PreviousContinue » |