Page images
PDF
EPUB

Luc. 18.

Cæcus implorat Christum.

[Mproba turba tace.

Mihi tam mea vota propinquant,

Et linguam de me vis tacuisse meam?

Tunc ego tunc taceam, mihi cùm meus ille loquetur :
Si nescis, oculos vox habet ista meos.

O noctis miserere meæ, miserere; per illam
In te quæ primo riserit ore, diem.

O noctis miserere meæ, miserere; per illam
Quæ, nisi te videat, nox velit esse, diem.

O noctis miserere meæ, miserere; per illam
In te quam fidei nox habet ipsa, diem.

Hæc animi tam clara dies rogat illam oculorum:
Illam, oro, dederis; hanc mihi nè rapias.

Νυκτ ̓ ἐλέησον ἐμήν. ἐλέησον. ναί τοι ἐκεῖνο

Χριστὲ ἐμοῦ ἦμαρ, νὺξ ὅδ' ἐμεῖο ἔχει.

Οφθαλμῶν μὲν ἐκεῖνο, Θεὸς, δέεται τόδε γνώμης.
Μή μοι τοῦτ ̓ αἴρῃς, δός μοι ἐκεῖνο φάος.

Luc. 15. 4.

Quis ex vobis si habeat centum oves, & perdiderit unam ex illis ----- &c.

[ocr errors]

Ut ego angelicis fiam bona gaudia turmis,
Me quoq; sollicito quære per arva gradu.

Mille tibi tutis ludunt in montibus agni,
Quos potes haud dubiâ dicere voce tuos.

Unus ego erravi quò me meus error agebat,
Unus ego fuerim gaudia plura tibi.

Gaudia non faciunt, quæ nec fecêre timorem;
Et plus, quæ donant ipsa pericola, placent.
Horum, quos retines, fuerit tibi latior usus.
De me, quem recipis, dulcior usus erit.

Τις μὲν ἐντον τον ἔσομαι περούναι πλέονες.

Ις μὲν ἐγὼ, ἡ μου πλάνη περιῆγεν, ἄλημι·

̓Αμνὸς ὁ μή ποιῶν φόβον, οὐ ποιεῖ δέ τε χάρμα. Μείζων τῶν μὲν, ἐμοῦ χρεῖα δὲ γλυκυτέρη.

N

Herodi D. Jacobum obtruncanti.

Escis Jacobus quantum hunc tibi debeat iɛtum,
Quæq; tua in sacrum sæviit ira caput.

Scilicet ipso illi donâsti hoc ense coronam,
Quo sacrum abscideras scilicet ense caput.
Abscissum pensare caput quæ possit abundè,
Sola hæc tam sava & sacra corona fuit.

Ἓν μὲν, Ιάκωβε, κεφαλὴν τοι ξίφος ἀπῆρεν,

Ἓν τόδε καὶ στέφανον ξίφος ἔδωκε τεόν.

Μοῦνον ἀμείβεσθαι κεφαλὴν, Ιάκωβε, δύναιτο
Κεῖνος ὁδ ̓ ὡς καλὸς μαρτυρίου στέφανος.

Ε

ΜΑΤΤΗ. 20. 34.

Cæci receptis oculis Christum sequuntur.

Cce manu impositâ Christus nova sidera ponit.
Sectantur patriam sidera fidæ manum.

Hæc manus his, credo, calum est. Hæc scilicet ast
Suspicor esse, olim quæ geret ille * manu.

* Revel. I. 16.

ΧΕὶρ ἐπιβαλλομένη Χριστοῦ ἐπίβαλλεν όπως Αστρα. ὀπηδεύει κενά γε χειρὶ Θεοῦ.

Χεὶρ ἅυτη τούτοις πέλεν οὐρανός. ἄστρα γὰρ ο Εν χερὶ ταῦτ ̓ ὄισει Χριστὸς ἔπειτα ἑῇ.

Q

Luc. 19. 4.

Zachæus in Sycomoro.

Uid te, quid jalias alienis fru&tibus, arbor?
Quid tibi cum foliis non (Sycomore) tuis ?

Quippe istic ramo qui jam tibi nutat ab alto,
Mox è divinâ vite racemus erit.

ΤΙΠ

Ι'πτ ̓ ἐπικομπάζεις κενεόν ; ξεινῷ δὲ τε καρ
Καὶ φύλλοις σεμνὴ μὴ, συκόμωρε, τεοῖς ;

Καί γαρ ὁδ ̓ ἐκκρημνὴς σοῦ νῦν μετέωρος ἀπ ̓ ἐ
̓Αμπέλου ὁ κλαδὼν ἔσσεται οὐρανίου.

FINIS.

MR CRASHAW'S POEMS

transcrib'd from his own copie, before they were printed; among wch are some not printed.

From ARCHBISHOP SANCROFT'S Copy,
Vol. 465, Tanner MSS,

Bodleian Library, Oxford.

O

Ps. I.

Te te nimis, & nimis beatum !
Quem non lubricus implicavit error;
Nec risu misero procax tumultus.
Tu cùm grex sacer undiq, execrandis
Strident consiliis, nec aure (felix!)
(Felix!) non animo, vel ore mixtus,
Haud intelligis impios susurros.
Sed tu deliciis ferox repôstis
Cultu simplice, sobriâ curâ
Legem numinis usq, & usq volvis.
Læta sic fidas colit arbor undas:
Quem nec immiti violentus aurâ
Seirius frangit, neq contumacis
Ira procellæ.

At tu, profane pulvis, & lusus sacer
Cujusvis auræ; fronte quâ tandem feres
Vindex tribunal? quanta tum, & qualis tuæ
Moles procellæ stabit? ô quàm ferreo
Frangêre nutu, præda frontis asperæ,
Sacriq fulminandus ah procul, procul
A luce vultûs, aureis procul à locis,
Ubi longa gremio mulcet æterno pios
Sincera semper pax, & umbrosâ super
Insurgit alâ, vividi nectaris

Imbres beatos rore perpetuo pluit.
Sic ille sic ô vindice stat vigil,
Et stabit irà torvus in impios,
Sese sub mentes bonorum
Insinuat facili favore.

PA

ACTS 28. 3.

Aule, nihil metuas. non fert hæc vipera vi
Virtutem vestræ vult didicisse manûs.

Oscula, non morsus; supplex, non applicat host
Nec metuenda venit, sed miseranda magis.

« PreviousContinue »