Page images
PDF
EPUB

N

JOH. III.

Ox erat, & Christum (Doctor malè docte) petebas,

In Christo tenebras depositure tuas.

Ille autem multo dum te bonus irrigat ore,

Atq per arcanas ducit in alta vias,

Sol venit, & primo pandit se flore diei,

Ludit et in dubiis aureus horror aquis.

Sol oritur. sed adhuc, & adhuc tamen (ô bone) nescis. Sol oritur. tecum nox tamen est & adhuc.

Non cæli illa fuit; nox fuit illa tua.

In Baptistam Vocem.

Antum habuit Baptista loqui, tot flumina rerum,
Ut bene Vox fuerit, prætereaq, nihil.

Ecce autem Verbum est unum tantùm ille loquutus:
Uno sed Verbo cuncta loquutus erat.

ACT. [3. XII.] 6, 7. In D. Petrum ab Angelo solutum.

M

Ors tibi, & Herodes instant: cùm nuncius ales Gaudia fert, quæ tu somnia ferre putas. Quid tantum dedit ille (rogo) tibi? Vincula solvit. Mors tibi, & Herodes nonne dedisset idem?

Luc. 5.

Relictis omnibus sequuti sunt eum.

D nutum Domini abjecisti retia, Petre.

AD

Tam bene non unquam jacta fuere priùs. Scilicet hoc rectè jacere est tua retia, Petre, Nimirum, Christus cùm jubet, abjicere.

JOH. 1. Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.

E

Rgò tot heu (torvas facies) tot in ora leonum, In tot castra lupûm qui meat, Agnus erit? Hic tot in horribiles, quot sunt mea crimina, pardos ? Hic tot in audaces ungue, vel ore feras? Ah melius! pugiles quis enim commiserit istos? Quos sua non faciunt arma, vel ira pares.

Q

MARC. 8. Pisces multiplicati.

Uæ secreta meant taciti tibi retia verbi,

Quefs non tam pisces, quàm capis Oceanum?

JOH. 13. Domine, non solum pedes, sed & caput. &c.

EN

N caput! atq suis quæ plus satis ora laborant
Sordibus huc fluvios [blurred] (ais) adde tuos.
Nil opus est.
namq hæc (modò tertius occinat ales)
E Auviis fuerint, Petre, lavanda suis.

JOH. 12. 19. Cùm tot signa edidisset, non credebant.
Uantâ amor ille tuus se cunq levaverit alâ,

Mundus adest, contráq tonat. signisq reponit
Signa. (adeo sua sunt numina vel sceleri.)
Imò (ô nec nimii vis sit temeraria verbi)
Ille uno sensu vel tua cuncta premit.
Tot, tantisq tuis mirâclum hoc objicit unum,
Tot tantisq tuis non adhibere fidem.

ACT. 1. In nubem, quæ Dominum abstulit.

Nigra hæc! Quid enim mihi candida pectora monstrat?
Pectora Cygnels candidiora genis.

Sit verò magis alba, suo magis aurea Phoebo,
Quantumcunq sibi candida; nigra mihi est.
Nigra mihi nubes! et quâ neq, nigrior Austros,
Vel tulit irati nuncia tela Dei.

Nigra licèt nimbos, noctem neq detulit ullam.
Si noctem non fert, at rapit, ecce, diem.

[ocr errors]

Luc. 19. Vidit urbem, & flevit super eam.

Rgò meas spernis lacrymas, urbs perfida? Sperne.
Sperne meas. quas ô sic facis esse tuas.

Tempus erit, lacrymas poterit cùm lacryma demum
Nostra (nec immeritò) spernere spreta tuas.

T

Luc. 18. Nec sicut iste Publicanus.

U quoq dum istius miseri peccata fateris,
Quæ nec is irato mitiùs ungue notat;
Hic satis est gemino bonus in sua crimina telo.
Interea quid erit, mi Pharisæe, tuis?

MAT. 8.& accedentes discipuli excitavérunt eum.

AH

H, quis erat furor hos (tam raros) solvere somnos?
O vos, queis Christi vel sopor invigilat!

Illum si somnus tenuit, vos somnia terrent,

Somnia tam vanos ingeminata metus.

Nil Christi nocuit somnus (mihi credite.) Somnus,
Qui nocuit, vestræ somnus erat fidei.

MAT. 15. In mulierem Canaanæam cum Dn decertantem.
Edit io. jam, jamą cadet. modò fortiter urge.
Jam, tua nî desit dextera, jamά cadet.

Nimirum hoc velit ipse. tuo favet ipse triumpho:
Ipse tuas tacitus res tuus hostis agit.

Quas patitur, facit ille manus. ictu ille sub omni est;
Atq in te vires sentit, amaté suas,

Usq adeò haud tuus hic ferus est, neq ferreus hostis!
Usq adeò est miles non truculentus Amor!

Illo quàm facilis victoria surgit ab hoste,

Qui, tantùm ut vinci possit, in arma venit!

MAT. 9. Quare comedit Magister vester cum peccatoribus &c. Iccine fraternos fastidis, improbe, morbos,

[ocr errors]

Cùm tuus, (& gravior) te quoq morbus habet? Tantum ausus medicum morbus sibi quærere, magnus; Tantum ausus medicum spernere, major erat.

MARC. I. & Luc. 14. In

febricitantem
&

sanatos.

hydropicum

Nuper lecta gravem extinxit pia pagina febrem :

Hydropi siccos dat modò lecta sinus.

Hæc vice fraternâ quàm se miracula tangunt,
Atq per alternum fida juvamen amant!
Quippe ignes istos his quàm bene mersit in undis !
Ignibus his illas quàm bene vicit aquas!

In S. Lucam Medicum.

faciunt crimina vitam,

Hanc, medici, longam vestra medela facit.

Hocné diu est vixisse? diu (mihi credite) non est
Hoc vixisse; diu sed timuisse mori.

Tu foliis, Medice alme, tuis medicamina præbes,
Et medicaminibus (quæ mala summa) malis.
Hoc mortem bene vitare est; vitare ferendo.
Et vixisse diu est hoc; citò posse mori.

E

Tollat crucem suam-&c.

Rgò tuam pone; ut nobis sit sumere nostram :
Si nostram vis nos sumere, pone tuam.

Illa illa, ingenti quæ te trabe duplicat, illa
Vel nostra est, nostras vel tulit illa cruces.

In (Joh. 17.) Cygnæam Di Jesú cantionem.

Ua mella, ô quot, Christe, favos in carmina fundis! Dulcis, & (ah furias!) ah moribundus olor! Parce tamen; minus hæ si sunt mea gaudia voces: Voce quidem dulci, sed moriente canis.

Et conspuebant illum.

Uid non tam fœdè sævi maris audeat ira! Conspuit ecce oculos (sydera nostra) tuos. Forsan & hic aliquis sputo te excæcat, Jesu, Qui debet sputo, quòd videt ipse, tuo.

JOH. 4. Rogavit eum, ut descenderet, & sanaret filium suum. Lle vt eat tecum, in natiq, tuiq salutem?

Qui petis; ah nescis (credo) quòd Ales Amor.
Ille ut eat tecum? quàm se tua vota morantur !
Ille ut eat? tantò seriùs esset ibi.

Ne tardus veniat, Christus tecum ire recusat:
Christi nempe ipsum hoc ire moratur iter.
Christi nempe viis perit hoc quodcunq meatur :
Christi nempe viis vel properare mora est.
Hic est, cui tu vota facis tua, Christus: at idem
(Crede mihi) dabit hæc qui rata, Christus ibi est.
Luc. 5. 9. Pavor enim occupaverat eum super
capturam piscium.

Um nimiùm in captis per te, Petre, piscibus hæres,
Piscibus (ut video) captus es ipse tuis.

Rem scio. te prædam Christus sibi cepit: & illi
Una in te ex istis omnibus esca fuit.

Jон. vidérunt, & odérunt me.

7Idit? & odit adhuc? Ah, te non vidit, Jesu.

[ocr errors]

&

Non vidit te, qui vidit, & odit adhuc.
Non vidit, te non vidit (dulcissime rerum)
In te qui vidit quid, quod amare neget.

Τυ

Luc. 18. 39.

U mala turba tace, mihi tam mea vota propinquant,
Tuq in me linguam vis tacuisse meam?

Tunc ego, tunc taceam, mihi cùm meus Ille loquetur.
Si nescis, oculos vox habet ista meos.

O noctis miserere meæ. miserere, per illam,
Quæ tam læta tuo ridet in ore diem.
O noctis miserere meæ. miserere, per illam
Quæ, nisi te videat, nox velit esse, diem.
O noctis miserere meæ. miserere, per illam,
Hæc mea quam (fidei) nox habet ipsa, diem.
Illa dies animi (Jesu) rogat hanc oculorum.

Illam (oro) dederis; hanc mihi ne rapias.

« PreviousContinue »