Page images
PDF
EPUB

CUM INTERPRETATIONE LATINA

LECTIONUM VARIETATE ADNOTATIONIBUSQUE NOVIS:

ITEM

LUCILII FRAGMENTA,
SATIRA SULPICIÆ;

CUM NOTIS, EXCURSIBUS, ET INDICIBUS,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Bavaricone Steatscibilothek

München

ERUDITO ET BENEVOLO

LECTORI.

Novo hoc volumine et his A. Persii Satiris, amice Lector, integra absolvitur opera, quam nos Romanorum Satiricis scriptoribus adhibituros pollicebamur in nostra ad Juvenalem præfatione (Vol. I, pag. ix.) Anxie curavimus, ne non labor jam tum tibi debitus adimpleretur, immo et contineret hæc ultima pars quidquid pertinere potest ad Satiricorum Romanorum corpus, unum si exceperis Horatium, cujus satiras a reliquis ejusdem operibus sejungere nullo modo licuit.

Ergo, sicut actum fuit cum Juvenale, reperies in Persio latinam numeris solutis interpretationem; singulis præmissa satiris argumenta; in fine satiræ cujusque Varias lectiones, imitationes, notasque omne genus quas summa cura elaboratas amicitiæ nostræ impertiit vir ingeniose eruditus A. PERREAU, in Regio Sancti Ludovici Collegio Rhetorices Professor. Qui quum sæpe multumque adversa valetudine impediretur, non destitit tamen a suscepto erga me bonæ voluntatis officio, quin ultimam manum ultimæ satiræ notis imponeret: quo jure totam hujus voluminis gratiam ad eum

referri

æquum censeo.

Persii satiras sequuntur Lucilii fragmenta et centones; mutila quidem et claudicans compositio, ita tamen ut non vile spernendumve debeat operæ pretium esse, si quis fulcire ac resarcire illas ruinas fuerit aggressus. Quibus auxiliis et qua mente id susceperimus, videsis in proœmio ad hunc auctorem (infra, pag. 291).

Satiricorum seriem claudit Sulpicia satira, animosum et

ij

grande sonans carmen, quod suus ibi potissimum reposcebat locus.

In calce demum voluminis reperies et quæ jam prænuntiaveramus, et quæ tu ipse requiras, anice Lector, pro tuo bonarum literarum et opportunæ doctrinæ studio : Vitam scilicet Juvenalis et Persii; Dissertationes de Satira Romanorum, de satiricis Romanorum poetis, de diversa Satirarum Lucilii, Horatii, Persii, Juvenalis indole; exquisitissima Eliæ Vineti de Cornuto, et Joannis Britannici de Satira Fragmenta. Accedunt et Catalogus editionum, et Indices Persii atque Lucilii.

Quum autem amplissima documentorum copia ad manum nobis esset, debuimus oblatis parce uti, nec saccum, ut aiunt, effundere. Tuum erit, amice Lector, judicare, num intra justam mensuram substiterimus, numve tertium illud et ultimum Juvenalis Persiique volumen eadem, qua cætera, benignitate tibi sit excipiendum. Quod quidem et peropto, et, ut mei conscius sum, spero.

Scribeb. Paris. die April. prim. an. 1830,

N. E. LEMAIRE.

A. PERSII FLACCI

SATIRE SEX.

« PreviousContinue »