Parcite; peccavi: nec enim pia numina possunt Vestrum opus est pietas; opus est concordia vestrum : Heus inferna cohors! foetus cognoscite vestros. IN APOLLINEA DEPEREUNTEM DAPHNEN. TULTE Cupido, Quid tua flamma parat? Annos sole sub ipso Accensæ pereunt faces? Sed fax nostra potentior istis, Flammas inflammare potest, ipse uritur ignis, Ecce flammarum potens Majore sub flamma gemit. Eheu! quid hoc est? En Apollo Lyra tacente (ni sonet dolores) Mundi oculus lacrymis senescit, Et solvit pelago debita, quodque hauserat ignibus, Noctis adventu properans se latebris recondit, Namque suos odit damnans radios, nocensque lumen. Hinc suadet hoc luctus furens, inde repugnat amor. ENEAS PATRIS SUI BAJULUS. ENIA Troja-Hostis et ignis Hostis inter et ignes-Eneas spolium pium Atque humeris venerabile pondus Excipit, et sævæ nunc ô nunc parcite flammæ, Parcite haud (clamat) mihi; Sacræ favete sarcinæ, Quod si negatis, nec licebit Vitam juvare, sed juvabo funus ; Ducit triumphos. Nam furor hostium Jam stupet et pietate tanta Victor vincitur; imo et moritur Troja libenter funeribusque gaudet, Ac faces admittit orans, ne lateat tenebras Debita sic patri solvis tua, sic pari rependis Infelix erat artifex. Sentit vulnera, nec videt ictum. Quis credit? gelido veniunt de marmore flammæ. Marmor ingratum nimis Incendit autorem suum. Concepit hic vanos furores; Opus suum miratur atque adorat. Prius creavit, ecce nunc colit manus, An virgo vera est, an sit eburnea; Reddat an oscula quæ dabantur Nescit. Sed dubitat, sed metuit, munere supplicat, Blanditiasque miscet. Te, miser, pœnas dare vult, hos Venus, hos triumphos Q Capit a te, quod amorem fugis omnem. ARION. QUAMMEA vivæ Jam conscendet Arion. Merces tam nova solvitur Navis quam nova scanditur. Illa Aërea est merces, hæc est et aquatica navis. Perdidere illum viri Mercede magna, servat hic Mercede nulla piscis et sic Salute plus ruina constat illi; Minoris et servatur hinc quam perditur. Hic dum findit aquas, findit hic aëra: Et sternit undas, sternit et aëra: Carminis hoc placido Tridente Abjurat sua jam murmura, ventusque modestior Auribus ora mutat: Ora dediscit, minimos et metuit susurros. (Sonus alter restat, ut fit sonus illis) Aura strepens circum muta sit lateri adjacente penna, Ambit et ora viri, nec vela ventis hic egent; Attendit hanc ventus ratem: non trahit, at trahitur. PHOENICIS GENETHLIACON ET EPICEDION. P HENIX alumna mortis, Tu scandis haud nidos, sed ignes. Mors obstetrix; atque ipsa tu teipsum paris. Tu tuique mater ipsa es, Tu tuique filia. Tu sic odora messis Surgis tuorum funerum ; Tibique per tuam ruinam Reparata, te succedis ipsa. Mors ô EPITAPHIUM. UISQUIS nectareo serenus ævo, Nescis vincula, ferreamque noctem Imi carceris, horridumque Ditem, |